Iuvenalis Satira 16
e-lectorum in usum edidit Michael Hendry
2005
|

Index Satirarum
De Codicibus
|
|
|
Quis numerare queat felicis praemia, Galli, |
|
militiae? nam si subeuntur prospera castra |
2 subeuntur P1FZ+ : subeantur Φ || |
|
- - - - - - - - - - - - - - - - - - - - - - - - - - - |
2b lacunam statuit Jahn || |
|
me pauidum excipiat tironem porta secundo |
|
sidere. plus etenim fati ualet hora benigni |
5 |
quam si nos Veneris commendet epistula Marti |
|
et Samia genetrix quae delectatur harena. |
|
Commoda tractemus primum communia, quorum |
|
haut minimum illud erit, ne te pulsare togatus |
|
audeat, immo, etsi pulsetur, dissimulet nec |
10 |
audeat excussos praetori ostendere dentes |
10 audeat excussos Ω : excussos studeat Nisbet : gaudeat excussos Markland || |
|
et nigram in facie tumidis liuoribus offam |
|
atque oculum medico nil promittente relictum. |
|
Bardaicus iudex datur haec punire uolenti |
|
calceus et grandes magna ad subsellia surae |
15 |
legibus antiquis castrorum et more Camilli |
|
seruato, miles ne uallum litiget extra |
|
et procul a signis. iustissima centurionum |
|
cognitio est, agitur de milite, nec mihi derit |
18 agitur Kilpatrick :
igitur Ω || |
|
ultio, si iustae defertur causa querellae. |
20 |
tota cohors tamen est inimica, omnesque manipli |
|
consensu magno efficiunt curabilis ut sit |
21 curabilis ut sit Ω : ut cura tibi sit Housman || |
|
uindicta et grauior quam iniuria. dignum erit ergo |
|
declamatoris mulino corde Vagelli, |
|
cum duo crura habeas, offendere tot caligas, tot |
25 |
milia clauorum. quis tam procul adsit ab Vrbe |
25 adsit Collins : absit Ω || |
|
praeterea, quis tam Pylades, molem aggeris ultra |
|
ut ueniat? lacrimae siccentur protinus, et se |
|
excusaturos non sollicitemus amicos. |
|
da testem iudex cum dixerit, audeat ille |
30 |
nescio quis, pugnos qui uidit, dicere uidi, |
|
et credam dignum barba dignumque capillis |
|
maiorum. citius falsum producere testem |
|
contra paganum possis quam uera loquentem |
|
contra fortunam armati contraque pudorem. |
35 |
Praemia nunc alia atque alia emolumenta notemus |
|
sacramentorum. conuallem ruris auiti |
|
improbus aut campum mihi si uicinus ademit |
|
et sacrum effodit medio de limite saxum, |
|
quod mea cum patulo coluit puls annua libo, |
40 |
debitor aut sumptos pergit non reddere nummos |
|
uana superuacui dicens chirographa ligni, |
|
expectandus erit qui lites incohat annus |
42 incohat P1U :
incohet Φ || |
|
totius populi. sed tum quoque mille ferenda |
|
taedia, mille morae; totiens subsellia tantum |
45 |
sternuntur, iam facundo ponente lacernas |
|
Caedicio et Fusco iam micturiente parati |
46 Fusco uel Fusci clepsydra micturiente
fortasse nimis audacter temptaui || |
|
digredimur, lentaque fori pugnamus harena. |
|
ast illis quos arma tegunt et balteus ambit |
|
quod placitum est ipsis praestatur tempus agendi, |
50 |
nec res atteritur longo sufflamine litis. |
|
Solis praeterea testandi militibus ius |
|
uiuo patre datur. nam quae sunt parta labore |
|
militiae placuit non esse in corpore census, |
|
omne tenet cuius regimen pater. ergo Coranum |
55 |
signorum comitem castrorumque aera merentem |
|
quamuis iam tremulus captat pater; hunc fauor aequus |
56 fauor Ruperti : labor Ω || |
|
prouehit et pulchro reddit sua dona labori. |
|
ipsius certe ducis hoc referre uidetur |
|
ut, qui fortis erit, sit felicissimus idem, |
60 |
ut laeti phaleris omnes et torquibus, omnes |
|
- - - - - - - - - - - - - - - - - - - - - - - - - - - |
60b cetera desunt || |
|