Iuvenalis Satira 11
e-lectorum in usum edidit Michael Hendry
2005
|

Index Satirarum
De Codicibus
|
|
|
Atticus eximie si cenat,
lautus habetur, |
|
si Rutilus, demens. quid enim maiore
cachinno |
|
excipitur uolgi quam pauper Apicius?
omnis |
|
conuictus, thermae, stationes, omne
theatrum |
5 |
de Rutilo. nam dum ualida ac iuuenalia
membra |
|
sufficiunt galeae dumque ardent sanguine,
fertur |
|
non cogente quidem sed nec prohibente
tribuno |
|
scripturus leges et regia uerba
lanistae. |
|
multos porro uides, quos saepe elusus ad
ipsum |
10 |
creditor introitum solet expectare
macelli, |
|
et quibus in solo uiuendi causa palato
est. |
|
egregius cenat meliusque miserrimus
horum |
|
et cito casurus iam perlucente
ruina. |
|
interea gustus elementa per omnia
quaerunt |
15 |
numquam animo pretiis obstantibus; interius
si |
|
attendas, magis illa iuuant quae pluris
ementur. |
|
ergo haut difficile est perituram arcessere
summam |
|
lancibus oppositis uel matris imagine
fracta, |
18 fracta Ω :
pacta Green || |
|
et quadringentis nummis condire
gulosum |
20 |
fictile; sic ueniunt ad miscellanea
ludi. |
|
refert ergo quis haec eadem paret; in Rutilo
nam |
|
luxuria est, in Ventidio laudabile
nomen |
|
sumit et a censu famam trahit. illum ego
iure |
23 sumit Ω :
sumptus Heinrich || |
|
despiciam, qui scit quanto sublimior
Atlas |
25 |
omnibus in Libya sit montibus, hic tamen
idem |
|
ignorat quantum ferrata distet ab
arca |
|
sacculus. e caelo descendit γνῶθι σεαυτόν |
|
figendum et memori tractandum pectore, siue |
|
coniugium quaeras uel sacri in parte
senatus |
30 |
esse uelis; neque enim loricam poscit
Achillis |
|
Thersites, in qua se traducebat
Vlixes; |
|
ancipitem seu tu magno discrimine
causam |
|
protegere adfectas, te consule, dic tibi qui
sis, |
|
orator uehemens an Curtius et Matho
buccae. |
35 |
noscenda est mensura sui spectandaque
rebus |
|
in summis minimisque, etiam cum piscis
emetur, |
|
ne mullum cupias, cum sit tibi gobio
tantum |
|
in loculis. quis enim te deficiente
crumina |
|
et crescente gula manet exitus, aere
paterno |
40 |
ac rebus mersis in uentrem fenoris
atque |
|
argenti grauis et pecorum agrorumque
capacem? |
|
talibus a dominis post cuncta nouissimus
exit |
|
anulus, et digito mendicat Pollio
nudo. |
|
non praematuri cineres nec funus
acerbum |
45 |
luxuriae sed morte magis metuenda
senectus. |
|
hi plerumque gradus: conducta pecunia Romae
|
|
et coram dominis consumitur; inde, ubi
paulum |
|
nescio quid superest et pallet fenoris
auctor, |
|
qui uertere solum, Baias et ad ostrea
currunt. |
50 |
cedere namque foro iam non est deterius
quam |
|
Esquilias a feruenti migrare
Subura. |
|
ille dolor solus patriam fugientibus,
illa |
|
maestitia est, caruisse anno circensibus
uno. |
|
sanguinis in facie non haeret gutta,
morantur |
55 |
pauci ridiculum et fugientem ex Vrbe
pudorem. |
|
Experiere hodie numquid
pulcherrima dictu, |
|
Persice, non praestem tibi uita et moribus et
re, |
57 tibi uita
et Nisbet : uita tibi O2, Buecheler : uita sed
A et fortasse P1 : uita uel
P2GU : uita nec Φ : uita ipse et
Leo || |
|
si laudem siliquas occultus ganeo,
pultes |
|
coram aliis dictem puero sed in aure
placentas. |
60 |
nam cum sis conuiua mihi promissus,
habebis |
|
Euandrum, uenies Tirynthius aut minor
illo |
|
hospes, et ipse tamen contingens sanguine
caelum, |
|
alter aquis, alter flammis ad sidera
missus. |
|
fercula nunc audi nullis ornata
macellis. |
65 |
de Tiburtino ueniet pinguissimus
agro |
|
haedulus et toto grege mollior, inscius
herbae |
|
necdum ausus uirgas humilis mordere
salicti, |
|
qui plus lactis habet quam sanguinis, et
montani |
|
asparagi, posito quos legit uilica
fuso. |
70 |
grandia praeterea tortoque calentia
feno |
|
oua adsunt ipsis cum matribus, et
seruatae |
|
parte anni quales fuerant in uitibus
uuae, |
|
Signinum Syriumque pirum, de corbibus
isdem |
|
aemula Picenis et odoris mala
recentis |
75 |
nec metuenda tibi, siccatum frigore postquam
|
|
autumnum et crudi posuere pericula
suci. |
|
haec olim nostri iam luxuriosa
senatus |
|
cena fuit. Curius paruo quae legerat
horto |
|
ipse focis breuibus ponebat holuscula, quae
nunc |
80 |
squalidus in magna fastidit conpede
fossor, |
|
qui meminit calidae sapiat quid uolua
popinae. |
|
sicci terga suis rara pendentia
crate |
|
moris erat quondam festis seruare
diebus |
|
et natalicium cognatis ponere
lardum |
85 |
accedente noua, si quam dabat hostia,
carne. |
|
cognatorum aliquis titulo ter consulis
atque |
|
castrorum imperiis et dictatoris
honore |
|
functus ad has epulas solito maturius
ibat |
|
erectum domito referens a monte
ligonem. |
90 |
cum tremerent autem Fabios durumque
Catonem |
|
et Scauros et Fabricium, rigidique
seueros |
|
censoris mores etiam collega
timeret, |
|
nemo inter curas et seria duxit
habendum |
|
qualis in Oceani fluctu testudo
nataret, |
95 |
clarum Troiugenis factura et nobile
fulcrum; |
|
sed nudo latere et paruis frons aerea
lectis |
|
uite coronati caput ostendebat
aselli, |
97 uite
Henninius : uile Ω || |
|
ad quod lasciui ludebant ruris
alumni. |
|
tales ergo cibi qualis domus
atque supellex. |
99 deleuit
Marklandus || |
100 |
tunc rudis et Graias mirari nescius
artes |
|
urbibus euersis praedarum in parte
reperta |
|
magnorum artificum frangebat pocula
miles, |
|
ut phaleris gauderet equus caelataque
cassis |
|
Romuleae simulacra ferae mansuescere iussae
|
105 |
imperii fato, geminos sub rupe
Quirinos |
|
ac nudam effigiem in clipeo uenientis et
hasta |
|
pendentisque dei perituro ostenderet
hosti. |
|
ponebant igitur Tusco farrata
catino: |
|
argenti quod erat solis fulgebat in
armis. |
110 |
omnia tunc quibus inuideas, si liuidulus
sis. |
|
templorum quoque maiestas praesentior, et
uox |
|
nocte fere media mediamque audita per
urbem |
|
litore ab Oceani Gallis uenientibus et
dis |
|
officium uatis peragentibus. his monuit
nos, |
115 |
hanc rebus Latiis curam praestare
solebat |
|
fictilis et nullo uiolatus Iuppiter
auro. |
|
illa domi natas nostraque ex arbore
mensas |
|
tempora uiderunt; hos lignum stabat ad
usus, |
|
annosam si forte nucem deiecerat
eurus. |
120 |
at nunc diuitibus cenandi nulla
uoluptas, |
|
nil rhombus, nil damma sapit, putere
uidentur |
|
unguenta atque rosae, latos nisi sustinet
orbis |
|
grande ebur et magno sublimis pardus
hiatu |
|
dentibus ex illis quos mittit porta
Syenes |
125 |
et Mauri celeres et Mauro obscurior
Indus, |
|
et quos deposuit Nabataeo belua
saltu |
|
iam nimios capitique graues. hinc surgit
orexis, |
|
hinc stomacho uires; nam pes argenteus
illis, |
|
anulus in digito quod ferreus. ergo
superbum |
130 |
conuiuam caueo, qui me sibi comparat et
res |
|
despicit exiguas. adeo nulla uncia
nobis |
|
est eboris, nec tessellae nec calculus ex
hac |
|
materia, quin ipsa manubria
cultellorum |
|
ossea. non tamen his ulla umquam obsonia fiunt
|
135 |
rancidula aut ideo peior gallina
secatur. |
|
sed nec structor erit cui cedere debeat
omnis |
|
pergula, discipulus Trypheri doctoris, apud
quem |
|
sumine cum magno lepus atque aper et
pygargus |
|
et Scythicae uolucres et phoenicopterus
ingens |
140 |
et Gaetulus oryx hebeti lautissima
ferro |
|
caeditur et tota sonat ulmea cena
Subura. |
|
nec frustum capreae subducere nec latus
Afrae |
|
nouit auis noster, tirunculus ac rudis
omni |
|
tempore et exiguae furtis inbutus
ofellae. |
145 |
plebeios calices et paucis assibus
emptos |
|
porriget incultus puer atque a frigore
tutus, |
|
non Phryx aut Lycius non a mangone petitus |
147b-148a non . . . magno deleuit Guyet || |
|
quisquam erit et magno:
cum posces, posce Latine. |
|
idem habitus cunctis, tonsi rectique
capilli |
150 |
atque hodie tantum propter conuiuia
pexi. |
|
pastoris duri | hic filius,
ille bubulci. |
|
suspirat longo non uisam tempore
matrem |
|
et casulam et notos tristis desiderat
haedos |
|
ingenui uoltus puer ingenuique
pudoris, |
155 |
qualis esse decet quos ardens purpura
uestit, |
|
nec pupillares defert in balnea
raucus |
|
testiculos, nec uellendas iam praebuit
alas, |
|
crassa nec opposito pauidus tegit inguina
guto. |
|
hic tibi uina dabit diffusa in montibus
illis |
160 |
a quibus ipse uenit, quorum sub uertice
lusit. |
|
namque una atque eadem est uini patria atque ministri. |
161 deleuit Markland || |
|
forsitan expectes ut Gaditana canoro |
|
incipiant prurire choro plausuque probatae |
|
ad terram tremulo descendant clune puellae, |
165 |
spectant hoc nuptae iuxta recubante marito |
165-66 hoc loco PA, post 160 FLZ, omiserunt GKTU, deleuit Pinzger || |
|
quod pudeat narrare aliquem praesentibus ipsis. |
|
inritamentum ueneris languentis et
acres |
|
diuitis urticae maior tamen ista uoluptas |
168b-169a deleuit Jachmann || |
|
alterius sexus; magis ille extenditur, et mox |
170 |
auribus atque oculis concepta urina
mouetur. |
|
non capit has nugas humilis domus. audiat
ille |
|
testarum crepitus cum uerbis, nudum olido
stans |
|
fornice mancipium quibus abstinet, ille
fruatur |
|
uocibus obscenis omnique libidinis
arte, |
175 |
qui Lacedaemonium pytismate lubricat
orbem; |
|
namque ibi fortunae ueniam damus. alea
turpis, |
|
turpe et adulterium mediocribus: haec eadem
illi |
|
omnia cum faciunt, hilares nitidique
uocantur. |
|
nostra dabunt alios hodie conuiuia
ludos: |
180 |
conditor Iliados cantabitur atque
Maronis |
|
altisoni dubiam facientia carmina
palmam. |
|
quid refert, tales uersus qua uoce
legantur? |
|
Sed nunc dilatis auerte
negotia curis |
|
et gratam requiem dona tibi, quando
licebit |
185 |
per totum cessare diem. non fenoris
ulla |
|
mentio nec, prima si luce egressa
reuerti |
|
nocte solet, tacito bilem tibi contrahat
uxor |
|
umida suspectis referens multicia
rugis |
|
uexatasque comas et uoltum auremque calentem.
|
190 |
protinus ante meum quidquid dolet exue
limen, |
|
pone domum et seruos et quidquid frangitur
illis |
|
aut perit, ingratos ante omnia pone
sodalis. |
|
interea Megalesiacae spectacula
mappae |
|
Idaeum sollemne colunt, similisque
triumpho |
195 |
praeda caballorum praetor sedet ac, mihi pace |
|
inmensae nimiaeque licet si dicere plebis, |
|
totam hodie Romam Circus capit, et fragor aurem |
|
percutit, euentum uiridis quo colligo panni. |
|
nam si deficeret, maestam attonitamque uideres |
200 |
hanc urbem ueluti Cannarum in puluere uictis |
|
consulibus. spectent iuuenes, quos clamor et audax |
|
sponsio, quos cultae decet adsedisse puellae: |
|
nostra bibat uernum contracta cuticula solem |
|
effugiatque togam. iam nunc in balnea salua |
205 |
fronte licet uadas, quamquam solida hora supersit |
|
ad sextam. facere hoc non possis quinque diebus |
|
continuis, quia sunt talis quoque taedia uitae |
|
magna: uoluptates commendat rarior usus. |
|