Iuvenalis Satira 10
e-lectorum in usum edidit Michael Hendry
2005
|

Index Satirarum
De Codicibus
|
|
|
Omnibus in terris, quae sunt
a Gadibus usque |
|
Auroram et Gangen, pauci dinoscere
possunt |
|
uera bona atque illis multum diuersa,
remota |
|
erroris nebula. quid enim ratione
timemus |
5 |
aut cupimus? quid tam dextro pede concipis ut
te |
|
conatus non paeniteat uotique
peracti? |
|
euertere domos totas optantibus
ipsis |
|
di faciles. nocitura toga, nocitura
petuntur |
|
militia; torrens dicendi copia multis
|
10 |
et sua mortifera est facundia; uiribus
ille |
|
confisus periit admirandisque
lacertis; |
|
sed pluris nimia congesta pecunia
cura |
|
strangulat et cuncta exuperans patrimonia
census |
|
quanto delphinis ballaena Britannica
maior. |
15 |
temporibus diris igitur iussuque
Neronis |
15 damnauit
Reeve || |
|
Longinum et magnos Senecae praediuitis
hortos |
|
clausit et egregias Lateranorum obsidet
aedes |
|
tota cohors: rarus uenit in cenacula
miles. |
|
pauca licet portes argenti uascula
puri |
20 |
nocte iter ingressus, gladium contumque
timebis |
|
et mota ad lunam trepidabis harundinis
umbra: |
|
cantabit uacuus coram latrone
uiator. |
|
Prima fere uota et cunctis
notissima templis |
|
diuitiae, crescant ut opes, ut maxima
toto |
25 |
nostra sit arca foro. sed nulla aconita
bibuntur |
|
fictilibus; tunc illa time cum pocula
sumes |
|
gemmata et lato Setinum ardebit in
auro. |
|
iamne igitur laudas quod de sapientibus
alter |
|
ridebat, quotiens a limine mouerat
unum |
30 |
protuleratque pedem, flebat contrarius
auctor? |
|
sed facilis cuiuis rigidi censura
cachinni: |
|
mirandum est unde ille oculis suffecerit
umor. |
|
perpetuo risu pulmonem agitare
solebat |
|
Democritus, quamquam non essent urbibus
illis |
35 |
praetextae, trabeae, fasces, lectica,
tribunal. |
|
quid si uidisset praetorem curribus
altis |
|
extantem et medii sublimem puluere
Circi |
|
in tunica Iouis et pictae Sarrana ferentem
|
|
ex umeris aulaea togae magnaeque
coronae |
40 |
tantum orbem, quanto ceruix non sufficit
ulla? |
|
quippe tenet sudans hanc publicus et, sibi
consul |
41-42
damnauit Scholte | 41 consul Ω : Celsus Nisbet : praeses
dubitanter Courtney || |
|
ne placeat, curru seruus portatur
eodem. |
|
da nunc et uolucrem, sceptro quae surgit
eburno, |
|
illinc cornicines, hinc praecedentia
longi |
45 |
agminis officia et niueos ad frena
Quirites, |
|
defossa in loculos quos sportula fecit
amicos. |
|
tum quoque materiam risus inuenit ad
omnis |
|
occursus hominum, cuius prudentia
monstrat |
|
summos posse uiros et magna exempla
daturos |
50 |
ueruecum in patria crassoque sub aere
nasci. |
|
ridebat curas nec non et gaudia
uolgi, |
|
interdum et lacrimas, cum Fortunae ipse
minaci |
|
mandaret laqueum mediumque ostenderet
unguem. |
|
Ergo superuacua aut uel
perniciosa petuntur? |
54 uel
addidit Doederlein, alia alii || |
55 |
propter quae fas est genua incerare
deorum? |
|
Quosdam praecipitat subiecta
potentia magnae |
|
inuidiae, mergit longa atque insignis
honorum |
|
pagina. descendunt statuae restemque
sequuntur, |
|
ipsas deinde rotas bigarum impacta
securis |
60 |
caedit et inmeritis franguntur crura
caballis. |
|
iam strident ignes, iam follibus atque
caminis |
|
ardet adoratum populo caput et crepat
ingens |
|
Seianus, deinde ex facie toto orbe
secunda |
|
fiunt urceoli, pelues, sartago,
matellae. |
65 |
pone domi laurus, duc in Capitolia
magnum |
|
cretatumque bouem: Seianus ducitur
unco |
|
spectandus, gaudent omnes. quae labra, quis
illi |
|
uultus erat! numquam, si quid mihi credis,
amaui |
|
hunc hominem. sed quo cecidit sub crimine? quisnam |
70 |
delator? quibus indicibus, quo teste
probauit? |
|
nil horum; uerbosa et grandis epistula
uenit |
|
a Capreis. bene habet, nil plus interrogo.
sed quid |
|
turba Remi? sequitur fortunam, ut semper, et
odit |
|
damnatos. idem populus, si Nortia
Tusco |
75 |
fauisset, si oppressa foret secura
senectus |
|
principis, hac ipsa Seianum diceret
hora |
|
Augustum. iam pridem, ex quo suffragia
nulli |
|
uendimus, effudit curas; nam qui dabat
olim |
|
imperium, fasces, legiones, omnia, nunc
se |
80 |
continet atque duas tantum res anxius
optat, |
|
panem et circenses. perituros audio
multos. |
|
nil dubium, magna est fornacula. pallidulus
mi |
|
Bruttidius meus ad Martis fuit obuius aram; |
|
quam timeo, uictus ne poenas exigat Aiax |
85 |
a male defensis. curramus praecipites et, |
85 a male
defensis scripsi : ut (aut FZ) male defensus Ω | et Ω : et
sic F, sic Z, ut ς || |
|
dum iacet in ripa, calcemus Caesaris hostem. |
|
sed uideant serui, ne quis neget et pauidum in
ius |
|
ceruice obstricta dominum trahat. hi sermones |
|
tunc de Seiano, secreta haec murmura uolgi. |
90 |
uisne salutari sicut Seianus, auere |
90 auere Lachmann : haberi
P2FK1U1 : habere
cett. || |
|
tantundem atque illi summas donare
curules, |
|
illum exercitibus praeponere, tutor
haberi |
|
principis angusta Caprearum in rupe
sedentis |
|
cum grege Chaldaeo? uis certe pila,
cohortis, |
95 |
egregios equites et castra domestica; quidni |
|
haec cupias? et qui nolunt occidere
quemquam |
|
posse uolunt. sed quae praeclara et prospera
tanti, |
|
ut rebus laetis par sit mensura
malorum? |
|
huius qui trahitur praetextam sumere
mauis |
100 |
an Fidenarum Gabiorumque esse
potestas |
|
et de mensura ius dicere, uasa
minora |
|
frangere pannosus uacuis aedilis
Vlubris? |
|
ergo quid optandum foret ignorasse
fateris |
|
Seianum; nam qui nimios optabat
honores |
105 |
et nimias poscebat opes, numerosa
parabat |
|
excelsae turris tabulata, unde altior
esset |
|
casus et inpulsae praeceps inmane
ruinae. |
|
quid Crassos, quid Pompeios euertit et
illum, |
|
ad sua qui domitos deduxit flagra
Quirites? |
110 |
summus nempe locus nulla non arte
petitus |
|
magnaque numinibus uota exaudita
malignis. |
|
ad generum Cereris sine caede ac uulnere
pauci |
|
descendunt reges et sicca morte
tyranni. |
|
Eloquium ac famam
Demosthenis aut Ciceronis |
115 |
incipit optare et totis quinquatribus
optat |
|
quisquis adhuc uno parcam colit asse
Mineruam, |
|
quem sequitur custos angustae uernula
capsae. |
|
eloquio sed uterque perit orator,
utrumque |
|
largus et exundans leto dedit ingenii
fons. |
120 |
ingenio manus est et ceruix caesa, nec
umquam |
|
sanguine causidici maduerunt rostra
pusilli. |
|
o fortunatam natam me consule
Romam! |
|
Antoni gladios potuit contemnere si
sic |
|
omnia dixisset. ridenda poemata
malo |
125 |
quam te, conspicuae diuina Philippica famae,
|
|
uolueris a prima quae proxima. saeuus et
illum |
|
exitus eripuit, quem mirabantur
Athenae |
|
torrentem et pleni moderantem frena
theatri. |
|
dis ille aduersis genitus fatoque
sinistro, |
130 |
quem pater ardentis massae fuligine
lippus |
|
a carbone et forcipibus gladiosque
paranti |
|
incude et luteo Volcano ad rhetora
misit. |
|
Bellorum exuuiae, truncis
adfixa tropaeis |
|
lorica et fracta de casside buccula
pendens |
135 |
et curtum temone iugum uictaeque
triremis |
|
aplustre et summo tristis captiuus in
arcu |
|
humanis maiora bonis creduntur. ad hoc
se |
|
Romanus Graiusque et barbarus
induperator |
|
erexit, causas discriminis atque
laboris |
140 |
inde habuit: tanto maior famae sitis est
quam |
|
uirtutis. quis enim uirtutem amplectitur
ipsam, |
|
praemia si tollas? patriam tamen obruit
olim |
|
gloria paucorum et laudis titulique
cupido |
|
haesuri saxis cinerum custodibus, ad
quae |
145 |
discutienda ualent sterilis mala robora
fici, |
|
quandoquidem data sunt ipsis quoque fata
sepulcris. |
|
expende Hannibalem: quot libras in duce
summo |
|
inuenies? hic est quem non capit Africa
Mauro |
|
percussa oceano Niloque admota
tepenti |
150 |
rursus ad Aethiopum populos aliosque
elephantos. |
|
additur imperiis Hispania,
Pyrenaeum |
|
transilit. opposuit natura Alpemque
niuemque: |
|
diducit scopulos et montem rumpit
aceto. |
|
iam tenet Italiam, tamen ultra pergere tendit.
|
155 |
acti inquit nihil est, nisi Poeno milite
portas |
|
frangimus et media uexillum pono
Subura. |
|
o qualis facies et quali digna
tabella, |
|
cum Gaetula ducem portaret belua
luscum! |
|
exitus ergo quis est? o gloria! uincitur
idem |
160 |
nempe et in exilium praeceps fugit atque ibi
magnus |
|
mirandusque cliens sedet ad praetoria
regis, |
|
donec Bithyno libeat uigilare
tyranno. |
|
finem animae, quae res humanas miscuit
olim, |
|
non gladii, non saxa dabunt nec tela, sed
ille |
165 |
Cannarum uindex et tanti sanguinis
ultor |
|
anulus. i, demens, et saeuas curre per
Alpes |
|
ut pueris placeas et declamatio
fias. |
|
unus Pellaeo iuueni non sufficit
orbis, |
|
aestuat infelix angusto limite
mundi |
170 |
ut Gyarae clausus scopulis paruaque
Seripho; |
|
cum tamen a figulis munitam intrauerit
urbem, |
|
sarcophago contentus erit. mors sola
fatetur |
|
quantula sint hominum corpuscula. creditur
olim |
|
uelificatus Athos et quidquid Graecia
mendax |
175 |
audet in historia, constratum classibus
isdem |
|
suppositumque rotis solidum mare; credimus
altos |
|
defecisse amnes epotaque flumina
Medo |
|
prandente et madidis cantat quae Sostratus
alis. |
|
ille tamen qualis rediit Salamine
relicta, |
180 |
in Corum atque Eurum solitus saeuire
flagellis |
|
barbarus Aeolio numquam hoc in carcere
passos, |
|
ipsum conpedibus qui uinxerat Ennosigaeum
|
|
mitius id sane: quid? non et stigmate
dignum |
183 quid? non . . .
credidit? Weber : quod non . . . credidit Ω || |
|
credidit? huic quisquam nollet seruire deorum?
|
184 nollet Housman
: uellet Ω || |
185 |
sed qualis rediit? nempe una naue,
cruentis |
|
fluctibus ac tarda per densa cadauera
prora. |
|
has totiens optata exegit gloria
poenas. |
|
Da spatium uitae, multos
da, Iuppiter, annos. |
|
hoc recto uoltu, solum hoc et pallidus
optas. |
190 |
sed quam continuis et quantis longa
senectus |
|
plena malis! deformem et taetrum ante omnia
uultum |
|
dissimilemque sui, follentem pro cute
pellem |
192 follentem
Nisbet : deformem Ω || |
|
pendentisque genas et talis aspice
rugas |
|
quales, umbriferos ubi pandit Thabraca
saltus, |
195 |
in uetula scalpit matertera simia
bucca. |
195 matertera
temptaui : iam mater Ω : Garamantis Ferguson
|| |
|
plurima sunt iuuenum discrimina, pulchrior
ille |
|
hoc atque ore alio, multum hic robustior
illo: |
197 ore Housman :
ille Φ, om. PO || |
|
una senum facies, cum uoce trementia
membra |
|
et iam leue caput madidique infantia
nasi; |
200 |
frangendus misero gingiua panis
inermi. |
|
usque adeo grauis uxori natisque
sibique, |
|
ut captatori moueat fastidia
Cosso. |
|
non eadem uini atque cibi torpente
palato |
|
gaudia; nam coitus iam longa obliuio, uel
si |
205 |
coneris, iacet exiguus cum ramice
neruus |
|
et, quamuis tota palpetur nocte,
iacebit. |
|
anne aliud sperare potest haec inguinis
aegri |
207 aliud temptaui
: aliquid Ω || |
|
canities? quid quod merito suspecta libido
est |
|
quae uenerem adfectat sine uiribus? aspice
partis |
210 |
nunc damnum alterius. nam quae cantante
uoluptas, |
|
sit licet eximius, citharoedo siue
Seleuco |
|
et quibus aurata mos est fulgere lacerna?
|
|
quid refert, magni sedeat qua parte
theatri |
|
qui uix cornicines exaudiet atque
tubarum |
215 |
concentus? clamore opus est ut sentiat
auris |
|
quem dicat uenisse puer, quot nuntiet
horas. |
|
praeterea minimus gelido iam in corpore
sanguis |
|
febre calet sola, circumsilit agmine
facto |
|
morborum omne genus, quorum si nomina
quaeras, |
220 |
promptius expediam quot amauerit Oppia
moechos, |
|
quot Themison aegros autumno occiderit
uno, |
|
quot Basilus socios, quot circumscripserit
Hirrus |
|
pupillos, quot larga uiros exorbeat
uno |
223 larga scripsi :
longa Ω || |
|
Maura die, quot discipulos inclinet
Hamillus; |
225 |
percurram citius quot uillas possideat
nunc |
225-226 damnauit
Griffith || |
|
quo tondente grauis iuueni mihi barba
sonabat. |
|
ille umero, hic lumbis, hic coxa debilis;
ambos |
|
perdidit ille oculos et luscis inuidet;
huius |
|
pallida labra cibum accipiunt digitis
alienis, |
230 |
ipse ad conspectum cenae diducere
rictum |
|
suetus hiat tantum ceu pullus hirundinis, ad
quem |
|
ore uolat pleno mater ieiuna. sed
omni |
|
membrorum damno maior dementia, quae
nec |
|
nomina seruorum nec uoltum agnoscit
amici |
235 |
cum quo praeterita cenauit nocte, nec
illos |
|
quos genuit, quos eduxit. nam codice
saeuo |
|
heredes uetat esse suos, bona tota
feruntur |
|
ad Phialen; tantum artificis ualet halitus
oris, |
|
quod steterat multis in carcere fornicis
annis. |
240 |
ut uigeant sensus animi, ducenda tamen
sunt |
|
funera natorum, rogus aspiciendus
amatae |
|
coniugis et fratris plenaeque sororibus
urnae. |
|
haec data poena diu uiuentibus, ut renouata
|
|
semper clade domus multis in luctibus
inque |
245 |
perpetuo maerore et nigra ueste
senescant. |
|
rex Pylius, magno si quicquam credis
Homero, |
|
exemplum uitae fuit a cornice
secundae. |
|
felix nimirum, qui tot per saecula
mortem |
|
distulit atque suos iam dextra conputat
annos, |
250 |
quique nouum totiens mustum bibit. oro
parumper |
|
attendas quantum de legibus ipse
queratur |
|
fatorum et nimio de stamine, cum uidet
acris |
|
Antilochi barbam ardentem, cum quaerit ab
omni, |
|
quisquis adest, socio cur haec in tempora
duret, |
255 |
quod facinus dignum tam longo admiserit
aeuo. |
|
haec eadem Peleus, raptum cum luget
Achillem, |
|
atque alius, cui fas Ithacum lugere
natantem. |
|
incolumi Troia Priamus uenisset ad
umbras |
|
Assaraci magnis sollemnibus Hectore
funus |
260 |
portante ac reliquis fratrum ceruicibus
inter |
|
Iliadum lacrimas, ut primos edere
planctus |
|
Cassandra inciperet scissaque Polyxena
palla, |
|
si foret extinctus diuerso tempore, quo
non |
|
coeperat audaces Paris aedificare
carinas. |
265 |
longa dies igitur quid contulit? omnia
uidit |
|
euersa et flammis Asiam ferroque
cadentem. |
|
tunc miles tremulus posita tulit arma
tiara |
|
et ruit ante aram summi Iouis ut uetulus
bos, |
|
qui domini cultris tenue et miserabile
collum |
270 |
praebet ab ingrato iam fastiditus
aratro. |
|
exitus ille utcumque hominis, sed torua
canino |
|
latrauit rictu quae post hunc uixerat
uxor. |
|
festino ad nostros et regem transeo Ponti
|
|
et Croesum, quem uox iusti facunda
Solonis |
275 |
respicere ad longae iussit spatia ultima
uitae. |
|
exilium et carcer Minturnarumque
paludes |
|
et mendicatus uicta Carthagine
panis |
|
hinc causas habuere; quid illo ciue
tulisset |
|
natura in terris, quid Roma beatius
umquam, |
280 |
si circumducto captiuorum agmine et
omni |
|
bellorum pompa | animam
exhalasset opimam, |
|
cum de Teutonico uellet descendere
curru? |
|
prouida Pompeio dederat Campania
febres |
|
optandas, sed multae urbes et publica
uota |
285 |
uicerunt; igitur Fortuna ipsius et
Vrbis |
|
seruatum uicto caput abstulit. hoc
cruciatu |
|
Lentulus, hac poena caruit ceciditque
Cethegus |
|
integer et iacuit Catilina cadauere
toto. |
|
Formam optat modico pueris,
maiore puellis |
290 |
murmure, cum Veneris fanum uidet, anxia
mater |
|
usque ad delicias uotorum. cur tamen
inquit |
|
corripias? pulchra gaudet Latona
Diana. |
|
sed uetat optari faciem Lucretia
qualem |
|
ipsa habuit, cuperet Rutilae Verginia
gibbum |
295 |
accipere «atque suum« Rutilae
dare. filius autem |
|
corporis egregii miseros trepidosque
parentes |
|
semper habet: rara est adeo concordia
formae |
|
atque pudicitiae. sanctos licet horrida
mores |
|
tradiderit domus ac ueteres imitata
Sabinos, |
300 |
praeterea castum ingenium uoltumque
modesto |
|
sanguine feruentem tribuat natura
benigna |
|
larga manu (quid enim puero conferre potest
plus |
|
custode et cura natura potentior
omni?), |
|
non licet esse uiro; nam prodiga
corruptoris |
305 |
improbitas ipsos audet temptare
parentes: |
|
tanta in muneribus fiducia. nullus
ephebum |
|
deformem saeua castrauit in arce
tyrannus, |
|
nec praetextatum rapuit Nero loripedem
nec |
|
strumosum atque utero pariter gibboque
tumentem. |
310 |
i nunc et iuuenis specie laetare tui,
quem |
|
maiora expectant discrimina. fiet
adulter |
|
publicus et poenas metuet quascumque
mariti |
|
lex irae debet, nec erit felicior
astro |
313 lex irae
Housman : irati Ω || |
|
Martis, ut in laqueos numquam incidat. exigit
autem |
315 |
interdum ille dolor plus quam lex ulla
dolori |
|
concessit: necat hic ferro, secat ille
cruentis |
|
uerberibus, quosdam moechos et mugilis
intrat. |
|
sed tuus Endymion dilectae fiet
adulter |
|
matronae. mox cum dederit Seruilia
nummos |
320 |
fiet et illius quam non amat, exuet
omnem |
|
corporis ornatum; quid enim ulla negauerit
udis |
|
inguinibus, siue est haec Oppia siue
Catulla? |
|
deterior totos habet illic femina
mores. |
|
sed casto quid forma nocet? quid profuit
immo |
325 |
Hippolyto graue propositum, quid
Bellerophonti? |
|
- - - - - - - - - - - - - - - - - - - - - - -
- - - - |
325b lacunam statuit
Marklandus || |
|
erubuit nempe haec ceu fastidita
repulsa. |
326 nempe haec Ω :
certe FLOZ : coepto Housman | repulsa Φ : repulso
P1 lem. || |
|
nec Stheneboea minus quam Cressa excanduit, et
se |
|
concussere ambae. mulier saeuissima tunc
est |
|
cum stimulos odio pudor admouet. elige quidnam
|
330 |
suadendum esse putes cui nubere Caesaris
uxor |
|
destinat. optimus hic et formonsissimus
idem |
|
gentis patriciae rapitur miser
extinguendus |
|
Messalinae oculis; dudum sedet illa
parato |
|
flammeolo Tyriusque palam genialis in
hortis |
335 |
sternitur et ritu decies centena
dabuntur |
|
antiquo, ueniet cum signatoribus
auspex. |
|
haec tu secreta et paucis commissa
putabas? |
|
non nisi legitime uolt nubere. quid placeat
dic. |
|
ni parere uelis, pereundum erit ante
lucernas; |
340 |
si scelus admittas, dabitur mora paruula, dum
res |
|
nota urbi et populo contingat principis
aurem. |
|
dedecus ille domus sciet ultimus. interea
tu |
|
obsequere imperio, si tanti uita
dierum |
|
paucorum. quidquid leuius meliusque
putaris, |
345 |
praebenda est gladio pulchra haec et candida
ceruix. |
|
Nil ergo optabunt homines?
si consilium uis, |
|
permittes ipsis expendere numinibus
quid |
|
conueniat nobis rebusque sit utile
nostris; |
|
nam pro iucundis aptissima quaeque dabunt
di. |
350 |
carior est illis homo quam sibi. nos
animorum |
|
inpulsu et caeca uanaque cupidine
ducti |
351 uanaque uel
prauaque Housman : magnaque Ω || |
|
coniugium petimus partumque uxoris, at
illis |
|
notum qui pueri qualisque futura sit
uxor. |
|
ut tamen exposcas aliquid uoueasque
sacellis |
354 exposcas Eden :
et poscas Ω || |
355 |
exta et candiduli diuina tomacula
porci, |
|
orandum est ut sit mens sana in corpore sano. |
356 deleuit Reeve || |
|
fortem posce animum mortis terrore
carentem, |
|
qui spatium uitae extremum inter munera ponat
|
|
naturae, qui ferre queat quoscumque
dolores, |
359 dolores GU :
labores PΦ || |
360 |
nesciat irasci, cupiat nihil et
potiores |
|
Herculis aerumnas credat saeuosque
labores |
|
et uenere et cenis et pluma
Sardanapalli. |
|
monstro quod ipse tibi possis dare; semita
certe |
|
tranquillae per uirtutem patet unica
uitae. |
365 |
nullum numen habes, si sit prudentia: nos
te, |
365-366 uersus iteratos
ad 14.315-16 damnauit Guietus || |
|
nos facimus, Fortuna, deam caeloque locamus. |
|