Iuvenalis Satira 7
e-lectorum in usum edidit Michael Hendry
2005
|

Index Satirarum
De Codicibus
|
|
|
Et spes et ratio studiorum
in Caesare tantum; |
|
solus enim tristes hac tempestate
Camenas |
|
respexit, cum iam celebres notique
poetae |
|
balneolum Gabiis, Romae conducere furnos
|
5 |
temptarent, nec foedum alii nec turpe
putarent |
|
praecones fieri, cum desertis
Aganippes |
|
uallibus esuriens migraret in atria
Clio. |
|
nam si Pieria quadrans tibi nullus in
umbra |
|
ostendatur, ames nomen uictumque
Machaerae |
10 |
et uendas potius commissa quod auctio
uendit |
|
stantibus, oenophorum, tripedes, armaria,
cistas, |
|
Alcithoen Pacci, Thebas et Terea
Fausti. |
|
hoc satius quam si dicas sub iudice
uidi |
|
quod non uidisti; faciant equites
Asiani, |
15 |
quamquam et Cappadoces faciant equitesque Bithyni |
15 deleuit
Pinzger || |
|
altera quos nudo traducit gallica
talo. |
|
nemo tamen studiis indignum ferre
laborem |
|
cogetur posthac, nectit quicumque
canoris |
|
eloquium uocale modis laurumque
momordit. |
20 |
hoc agite, o iuuenes. circumspicit et stimulat
uos |
|
materiamque sibi ducis indulgentia
quaerit. |
|
si qua aliunde putas rerum expectanda
tuarum |
|
praesidia atque ideo croceae membrana
tabellae |
|
impletur, lignorum aliquid posce ocius et
quae |
25 |
componis dona Veneris, Telesine,
marito, |
|
aut clude et positos tinea pertunde
libellos. |
28 |
qui facis in parua sublimia carmina
cella |
29 |
ut dignus uenias hederis et imagine
macra, |
27 |
frange miser calamum uigilataque proelia
dele: |
27 huc transposui || |
30 |
spes nulla ulterior; didicit iam diues auarus
|
|
tantum admirari, tantum laudare
disertos, |
|
ut pueri Iunonis auem. sed defluit
aetas |
|
et pelagi patiens et cassidis atque
ligonis. |
|
taedia tunc subeunt animos, tunc seque
suamque |
35 |
Terpsichoren odit facunda et nuda
senectus. |
|
Accipe nunc artes. ne quid
tibi conferat iste, |
|
quem colis et Musarum et Apollinis aede
relicta, |
|
ipse facit uersus atque uni cedit
Homero |
|
propter mille annos, et si dulcedine
famae |
40 |
succensus recites, maculosas commodat
aedes. |
|
haec longe ferrata domus seruire
iubetur |
|
in qua sollicitas imitatur ianua
portas. |
|
scit dare libertos extrema in parte
sedentis |
|
ordinis et magnas comitum disponere
uoces; |
45 |
nemo dabit regum quanti subsellia
constant |
|
et quae conducto pendent anabathra
tigillo |
|
quaeque reportandis posita est orchestra
cathedris. |
|
nos tamen hoc agimus tenuique in puluere
sulcos |
|
ducimus et litus sterili uersamus
aratro. |
50 |
nam si discedas, laqueo tenet
ambitiosi |
50b-51a laqueo . . . mali
damnauit Housman || |
|
consuetudo mali, tenet insanabile
multos |
51 omisit L,
deleuit Jahn || |
|
scribendi cacoethes et aegro in corde
senescit. |
|
sed uatem egregium, cui non sit publica
uena, |
|
qui nihil expositum soleat deducere, nec
qui |
55 |
communi feriat carmen triuiale
moneta, |
|
hunc, qualem nequeo monstrare et sentio
tantum, |
|
anxietate carens animus facit, omnis acerbi
|
|
inpatiens, cupidus siluarum aptusque
bibendis |
|
fontibus Aonidum. neque enim cantare sub
antro |
60 |
Pierio thyrsumque potest contingere
maesta |
|
paupertas atque aeris inops, quo nocte
dieque |
|
corpus eget: satur est cum dicit Horatius
euhoe. |
|
quis locus ingenio, nisi cum se carmine
solo |
|
uexant et dominis Cirrhae Nysaeque
feruntur |
65 |
pectora uestra duas non admittentia
curas? |
|
magnae mentis opus nec de lodice
paranda |
|
attonitae currus et equos faciesque
deorum |
|
aspicere et qualis Rutulum confundat
Erinys. |
|
nam si Vergilio puer et tolerabile
desset |
70 |
hospitium, caderent omnes a crinibus
hydri, |
|
surda nihil gemeret graue bucina. poscimus ut
sit |
|
non minor antiquo Rubrenus Lappa
coturno, |
|
cuius et alueolos et laenam pignerat
Atreus? |
|
non habet infelix Numitor quod mittat
amico, |
75 |
Quintillae quod donet habet, nec defuit
illi |
|
unde emeret multa pascendum carne
leonem |
|
iam domitum; constat leuiori belua
sumptu |
|
nimirum et capiunt plus intestina
poetae. |
|
contentus fama iaceat Lucanus in
hortis |
80 |
marmoreis, at Serrano tenuique
Saleiio |
|
gloria quantalibet quid erit, si gloria tantum
est? |
|
curritur ad uocem iucundam et carmen
amicae |
|
Thebaidos, laetam cum fecit Statius
urbem |
|
promisitque diem: tanta dulcedine
captos |
85 |
adficit ille animos tantaque libidine
uolgi |
|
auditur. sed cum fregit subsellia uersu
|
|
esurit, intactam Paridi nisi uendit
Agauen. |
|
ille et militiae multis largitus
honorem |
|
semenstri uatum digitos circumligat
auro. |
90 |
quod non dant proceres, dabit histrio. tu
Camerinos |
|
et Baream, tu nobilium magna atria
curas? |
|
praefectos Pelopea facit, Philomela
tribunos. |
|
haut tamen inuideas uati quem pulpita
pascunt. |
|
quis tibi Maecenas, quis nunc erit aut
Proculeius |
95 |
aut Fabius, quis Cotta iterum, quis Lentulus
alter? |
|
tum par ingenio pretium, tunc utile
multis |
|
pallere et uinum toto nescire
Decembri. |
|
Vester porro labor
fecundior, historiarum |
|
scriptores? perit hic plus temporis atque olei
plus. |
100 |
nullo quippe modo millensima pagina
surgit |
|
omnibus et crescit multa damnosa
papyro; |
|
sic ingens rerum numerus iubet atque operis
lex. |
102 operis ς,
Lubinus : operum Ω || |
|
quae tamen inde seges? terrae quis fructus
apertae? |
|
quis dabit historico quantum daret acta
legenti? |
105 |
Sed genus ignauum, quod
lecto gaudet et umbra. |
|
dic igitur quid causidicis ciuilia
praestent |
|
officia et magno comites in fasce
libelli. |
|
ipsi magna sonant, sed tum cum creditor
audit |
|
praecipue, uel si tetigit latus acrior
illo |
110 |
qui uenit ad dubium grandi cum codice
nomen. |
|
tunc inmensa caui spirant mendacia
folles |
|
conspuiturque sinus; ueram deprendere messem
|
|
si libet, hinc centum patrimonia
causidicorum, |
|
parte alia solum russati pone
Lacertae. |
115 |
consedere duces, surgis tu pallidus
Aiax |
|
dicturus dubia pro libertate
bubulco |
|
iudice. rumpe miser tensum iecur, ut tibi
lasso |
|
figantur uirides, scalarum gloria,
palmae. |
|
quod uocis pretium? siccus petasunculus et
uas |
120 |
pelamydum aut ueteres, Maurorum epimenia,
bulbi |
|
aut uinum Tiberi deuectum, quinque
lagonae. |
|
si quater egisti, si contigit aureus
unus, |
|
inde cadunt partes ex foedere
pragmaticorum. |
|
Aemilio dabitur quantum licet, et melius
nos |
125 |
egimus. huius enim stat currus aeneus,
alti |
|
quadriiuges in uestibulis, atque ipse
feroci |
|
bellatore sedens curuatum hastile
minatur |
|
eminus et statua meditatur proelia
lusca. |
|
sic Pedo conturbat, Matho deficit, exitus hic
est |
130 |
Tongilii, magno cum rhinocerote
lauari |
|
qui solet et uexat lutulenta balnea
turba |
|
perque forum iuuenes longo premit assere
Maedos |
|
empturus pueros, argentum, murrina,
uillas; |
|
spondet enim Tyrio stlattaria purpura
filo. |
135 |
et tamen est illis hoc utile.
purpura uendit |
135 omisit
U1, deleuit Knoche || |
|
causidicum uendunt amethystina; conuenit
illi |
|
et strepitu et facie maioris uiuere
census, |
|
sed finem inpensae non seruat prodiga Roma.
|
|
fidimus eloquio? Ciceroni nemo
ducentos |
140 |
nunc dederit nummos, nisi fulserit anulus
ingens. |
|
respicit haec primum qui litigat, an tibi
serui |
|
octo, decem comites, an post te sella,
togati |
|
ante pedes. ideo conducta Paulus
agebat |
|
sardonyche, atque ideo pluris quam Gallus
agebat, |
145 |
quam Basilus. rara in tenui facundia
panno. |
|
quando licet Basilo flentem producere
matrem? |
|
quis bene dicentem Basilum ferat? accipiat
te |
|
Gallia uel potius nutricula
causidicorum |
|
Africa, si placuit mercedem ponere
linguae. |
150 |
Declamare doces? o ferrea
pectora Vetti, |
|
cum perimit saeuos classis numerosa
tyrannos. |
|
nam quaecumque sedens modo legerat, haec eadem stans |
|
perferet atque eadem cantabit uersibus
isdem. |
|
occidit miseros crambe repetita
magistros. |
155 |
quis color et quod sit causae genus atque ubi
summa |
|
quaestio, quae ueniant diuersa parte
sagittae, |
|
nosse uolunt omnes, mercedem soluere
nemo. |
|
mercedem appellas? quid enim scio? culpa
docentis |
|
scilicet arguitur, quod laeuae parte
mamillae |
160 |
nil salit Arcadico iuueni, cuius mihi
sexta |
|
quaque die miserum dirus caput Hannibal
inplet, |
|
quidquid id est de quo deliberat, an petat
urbem |
|
a Cannis, an post nimbos et fulmina
cautus |
|
circumagat madidas a tempestate
cohortes. |
165 |
quantum uis stipulare et protinus accipe: quid
do |
|
ut totiens illum pater audiat? haec alii
sex |
|
uel plures uno conclamant ore
sophistae |
|
et ueras agitant lites raptore
relicto; |
|
fusa uenena silent, malus ingratusque
maritus |
170 |
et quae iam ueteres sanant mortaria
caecos. |
|
ergo sibi dabit ipse rudem, si nostra
mouebunt |
|
consilia, et uitae diuersum iter
ingredietur |
|
ad pugnam qui rhetorica descendit ab
umbra, |
|
summula ne pereat qua uilis tessera
uenit |
175 |
frumenti; quippe haec merces lautissima.
tempta |
|
Chrysogonus quanti doceat uel Pollio
quanti |
|
lautorum pueros, artem scindes
Theodori. |
|
balnea sescentis et pluris porticus in
qua |
|
gestetur dominus quotiens pluit. anne
serenum |
180 |
expectet spargatque luto iumenta
recenti? |
|
hic potius, namque hic mundae nitet ungula
mulae. |
|
parte alia longis Numidarum fulta
columnis |
|
surgat et algentem rapiat cenatio
solem. |
|
quanticumque domus, ueniet qui fercula
docte |
185 |
conponit, ueniet qui pulmentaria
condit. |
|
hos inter sumptus sestertia
Quintiliano, |
|
ut multum, duo sufficient: res nulla
minoris |
|
constabit patri quam filius. unde igitur
tot |
|
Quintilianus habet saltus? exempla nouorum
|
190 |
fatorum transi. felix et pulcher et
acer, |
|
felix et sapiens et nobilis et
generosus |
|
adpositam nigrae lunam subtexit
alutae, |
|
felix orator quoque maximus et
iaculator |
|
et, si perfrixit, cantat bene. distat enim
quae |
195 |
sidera te excipiant modo primos
incipientem |
|
edere uagitus et adhuc a matre
rubentem. |
|
si Fortuna uolet, fies de rhetore
consul; |
|
si uolet haec eadem, fiet de consule
rhetor. |
|
Ventidius quid enim? quid Tullius? anne aliud
quam |
200 |
sidus et occulti miranda potentia
fati? |
|
seruis regna dabunt, captiuis fata
triumphum. |
|
felix ille tamen coruo quoque rarior
albo. |
|
paenituit multos uanae sterilisque
cathedrae, |
|
sicut Tharsimachi probat exitus atque
Secundi |
205 |
Carrinatis; et hunc inopem uidistis,
Athenae, |
|
nil praeter gelidas ausae conferre
cicutas. |
|
di maiorum umbris tenuem et sine pondere
terram |
|
spirantisque crocos et in urna perpetuum
uer, |
|
qui praeceptorem sancti uoluere
parentis |
210 |
esse loco. metuens uirgae iam grandis
Achilles |
|
cantabat patriis in montibus et cui non
tunc |
|
eliceret risum citharoedi cauda
magistri; |
|
sed Rufum atque alios caedit sua quemque
iuuentus, |
|
Rufum, quem totiens Ciceronem Allobroga
dixit. |
215 |
Quis gremio Celadi doctique
Palaemonis adfert |
|
quantum grammaticus meruit labor? et tamen ex
hoc, |
|
quodcumque est (minus est autem quam rhetoris
aera), |
|
discipuli custos praemordet
acoenonoetus |
|
et qui dispensat frangit sibi. cede,
Palaemon, |
220 |
et patere inde aliquid decrescere, non aliter
quam |
|
institor hibernae tegetis niueique
cadurci, |
|
dummodo non pereat mediae quod noctis ab
hora |
|
sedisti, qua nemo faber, qua nemo
sederet |
|
qui docet obliquo lanam deducere
ferro, |
225 |
dummodo non pereat totidem olfecisse
lucernas |
|
quot stabant pueri, cum totus decolor
esset |
|
Flaccus et haereret nigro fuligo
Maroni. |
|
rara tamen merces quae cognitione
tribuni |
|
non egeat. sed uos saeuas inponite
leges, |
230 |
ut praeceptori uerborum regula
constet, |
|
ut legat historias, auctores nouerit
omnes |
|
tamquam ungues digitosque suos, ut forte
rogatus, |
|
dum petit aut thermas aut Phoebi balnea,
dicat |
|
nutricem Anchisae, nomen patriamque
nouercae |
235 |
Anchemoli, dicat quot Acestes uixerit
annis, |
|
quot Siculi Phrygibus uini donauerit
urnas. |
|
exigite ut mores teneros ceu pollice
ducat, |
|
ut si quis cera uoltum facit; exigite ut sit |
|
et pater ipsius coetus, ne turpia ludant, |
240 |
ne faciant uicibus. non est leue tot puerorum |
|
obseruare manus oculosque in fine trementis. |
|
haec inquit cura; sed cum se uerterit annus, |
|
accipe, uictori populus quod postulat, aurum. |
|