Iuvenalis Satira 5
e-lectorum in usum edidit Michael Hendry
2005
|

Index Satirarum
De Codicibus
|
|
|
Si te propositi nondum pudet atque eadem est mens, |
|
ut bona summa putes aliena uiuere quadra, |
|
si potes illa pati quae nec Sarmentus iniquas |
|
Caesaris ad mensas nec uilis Gabba tulisset, |
5 |
quamuis iurato metuam tibi credere testi. |
|
uentre nihil noui frugalius; hoc tamen ipsum |
|
defecisse puta, quod inani sufficit aluo: |
|
nulla crepido uacat? nusquam pons et tegetis pars |
|
dimidia breuior? tantine iniuria cenae, |
10 |
tam ieiuna fames, cum possit honestius illic |
|
et tremere et sordes farris mordere canini? |
|
Primo fige loco, quod tu discumbere iussus |
|
mercedem solidam ueterum capis officiorum. |
|
fructus amicitiae magnae cibus: imputat hunc rex, |
15 |
et quamuis rarum tamen imputat. ergo duos post |
|
si libuit menses neglectum adhibere clientem, |
|
tertia ne uacuo cessaret culcita lecto, |
|
una simus ait. uotorum summa. quid ultra |
|
quaeris? habet Trebius propter quod rumpere somnum |
20 |
debeat et ligulas dimittere, sollicitus ne |
|
tota salutatrix iam turba peregerit orbem, |
|
sideribus dubiis aut illo tempore quo se |
|
frigida circumagunt pigri serraca Bootae. |
|
Qualis cena tamen! uinum quod sucida nolit |
25 |
lana pati: de conuiua Corybanta uidebis. |
|
iurgia proludunt, sed mox et pocula torques |
|
saucius et rubra deterges uulnera mappa, |
|
inter uos quotiens libertorumque cohortem |
|
pugna Saguntina feruet commissa lagona. |
30 |
ipse capillato diffusum consule potat |
|
calcataque madet Bellis Socialibus uua. |
31 calcataque madet . . . uua Harrison :
calcatamque tenet . . . uuam Ω || |
|
cardiaco numquam cyathum missurus amico |
|
cras bibet Albanis aliquid de montibus aut de |
|
Setinis, cuius patriam titulumque senectus |
35 |
deleuit multa ueteris fuligine testae, |
|
quale coronati Thrasea Heluidiusque bibebant |
|
Brutorum et Cassi natalibus. ipse capaces |
|
Heliadum crustas et inaequales berullo |
|
Virro tenet phialas: tibi non committitur aurum, |
40 |
uel, si quando datur, custos adfixus ibidem, |
|
qui numeret gemmas, ungues obseruet acutos. |
|
da ueniam: praeclara illi laudatur iaspis. |
|
nam Virro, ut multi, gemmas ad pocula transfert |
|
a digitis, quas in uaginae fronte solebat |
45 |
ponere zelotypo iuuenis praelatus Iarbae. |
|
tu Beneuentani sutoris nomen habentem |
|
siccabis calicem nasorum quattuor ac iam |
|
quassatum et rupto poscentem sulpura uitro. |
|
si stomachus domini feruet uinoque ciboque, |
50 |
frigidior Geticis petitur decocta pruinis. |
|
non eadem uobis poni modo uina querebar? |
|
uos aliam potatis aquam. tibi pocula cursor |
|
Gaetulus dabit aut nigri manus ossea Mauri |
|
et cui per mediam nolis occurrere noctem, |
55 |
cliuosae ueheris dum per monumenta Latinae. |
|
flos Asiae ante ipsum, pretio maiore paratus |
|
quam fuit et Tulli census pugnacis et Anci |
|
et, ne te teneam, Romanorum omnia regum |
|
friuola. quod cum ita sit, tu Gaetulum Ganymeden |
60 |
respice, cum sities. nescit tot milibus emptus |
|
pauperibus miscere puer, sed forma, sed aetas |
|
digna supercilio. quando ad te peruenit ille? |
|
quando rogatus adest calidae gelidaeque minister? |
63 post 64 collocant P1RO,
damnauit Ribbeck | rogatus P1RAO :
uocatus VΦ || |
|
quippe indignatur ueteri parere clienti |
65 |
quodque aliquid poscas et quod se stante recumbas. |
|
maxima quaeque domus seruis est plena superbis: |
66 sic punxit Courtney, deleuit Heinrich || |
|
ecce alius quanto porrexit murmure panem |
|
uix fractum, solidae iam mucida frusta farinae, |
|
quae genuinum agitent, non admittentia morsum. |
70 |
sed tener et niueus mollique siligine fictus |
|
seruatur domino. dextram cohibere memento; |
|
salua sit artoptae reuerentia. finge tamen te |
|
inprobulum, superest illic qui ponere cogat: |
|
uis tu consuetis, audax conuiua, canistris |
75 |
impleri panisque tui nouisse
colorem? |
|
scilicet hoc fuerat, propter quod saepe relicta |
|
coniuge per montem aduersum gelidasque cucurri |
|
Esquilias, fremeret saeua cum grandine uernus |
|
Iuppiter et multo stillaret paenula nimbo. |
80 |
Aspice quam longo distinguat pectore lancem |
|
quae fertur domino squilla, et quibus undique saepta |
|
asparagis, qua despiciat conuiuia cauda, |
|
dum uenit excelsi manibus sublata ministri. |
|
sed tibi dimidio constrictus cammarus ouo |
85 |
ponitur exigua feralis cena patella. |
|
ipse Venafrano piscem perfundit, at hic qui |
|
pallidus adfertur misero tibi caulis olebit |
|
lanternam; illud enim uestris datur alueolis quod |
|
canna Micipsarum prora subuexit acuta, |
90 |
propter quod Romae cum Boccare nemo lauatur. |
|
quod tutos etiam facit a serpentibus atris. |
91 omittunt P1RVU1,
ante 90 ponit O, deleverunt Pulmannus, Willis || |
|
mullus erit domini, quem misit Corsica uel quem |
|
Tauromenitanae rupes, quando omne peractum est |
|
et iam defecit nostrum mare, dum gula saeuit, |
95 |
retibus adsiduis penitus scrutante macello |
|
proxima, nec patimur Tyrrhenum crescere piscem. |
|
instruit ergo focum prouincia, sumitur illinc |
|
quod captator emat Laenas, Aurelia uendat. |
|
Virroni muraena datur, quae maxima uenit |
100 |
gurgite de Siculo; nam dum se continet Auster, |
|
dum sedet et siccat madidas in carcere pinnas, |
|
contemnunt mediam temeraria lina Charybdin; |
|
uos anguilla manet longae cognata colubrae |
|
aut glutto aspersus maculis Tiberinus et ipse |
104 glutto aspersus Campbell : glacie aspersus Ω :
glaucis sparsus Clausen, alia alii || |
105 |
uernula riparum, pinguis torrente cloaca |
105 torrente Ω :
torpente Rutgersius, Eremita, Marklandus || |
|
et solitus mediae cryptam penetrare Suburae. |
|
Ipsi pauca uelim, facilem si praebeat aurem. |
|
nemo petit, modicis quae mittebantur amicis |
|
a Seneca, quae Piso bonus, quae Cotta solebat |
110 |
largiri (namque et titulis et fascibus olim |
|
maior habebatur donandi gloria). solum |
|
poscimus ut cenes ciuiliter. hoc fac et esto, |
|
esto, ut nunc multi, diues tibi, pauper amicis. |
|
Anseris ante ipsum magni iecur, ansere subpar |
114 ansere subpar temptaui : anseribus par
Ω : anseris et par Courtney || |
115 |
altilis, et flaui dignus ferro Meleagri |
|
spumat aper. post hunc tradentur tubera, si uer |
116 spumat PSRA :
fumat Φ || |
|
tunc erit et facient optata tonitrua cenas |
|
maiores. tibi habe frumentum Alledius inquit, |
|
o Libye, disiunge boues, dum tubera mittas. |
120 |
structorem interea, ne qua indignatio desit, |
|
saltantem spectes et chironomunta uolanti |
|
cultello, donec peragat dictata magistri |
|
omnia; nec minimo sane discrimine refert |
|
quo gestu lepores et quo gallina secetur. |
125 |
duceris planta uelut ictus ab Hercule Cacus |
|
et ponere foris, si quid temptaueris umquam |
|
hiscere tamquam habeas tria nomina. quando propinat |
|
Virro tibi sumitue tuis contacta labellis |
|
pocula? quis uestrum temerarius usque adeo, quis |
130 |
perditus, ut dicat regi bibe? plurima sunt quae |
|
non audent homines pertusa dicere laena. |
|
quadringenta tibi si quis deus aut similis dis |
|
et melior fatis donaret homuncio, quantus |
|
ex nihilo, quantus fieres Virronis amicus! |
135 |
da Trebio, pone ad Trebium. uis, frater, ab ipsis |
|
ilibus? o nummi, uobis hunc praestat honorem, |
|
uos estis frater. dominus tamen et domini rex |
137 frater ς, Marklandus :
fratres PRΦ || |
|
si uis tum fieri, nullus tibi paruulus aula |
138 tum Housman :
tunc PRFO : tu Φ || |
|
luserit Aeneas nec filia dulcior illo. |
140 |
iucundum et carum sterilis facit uxor amicum. |
140 deleuit Jahn || |
|
sed tua nunc Mycale pariat licet et pueros tres |
|
in gremium patris fundat semel, ipse loquaci |
142 semel PR :
simul PRΦ || |
|
gaudebis nido, uiridem thoraca iubebis |
143 gaudebis . . . iubebis scripsi :
gaudebit . . . iubebit Ω || |
|
adferri minimasque nuces assemque rogatum, |
145 |
ad mensam quotiens parasitus uenerit infans. |
|
Vilibus ancipites fungi ponentur amicis, |
|
boletus domino, sed quales Claudius edit |
|
ante illum uxoris, post quem nihil amplius edit. |
|
Virro sibi et reliquis Virronibus illa iubebit |
150 |
poma dari, quorum solo pascaris odore, |
|
qualia perpetuus Phaeacum autumnus habebat, |
|
credere quae possis subrepta sororibus Afris: |
|
tu scabie frueris mali, quod in aggere rodit |
|
qui tegitur parma et galea metuensque flagelli |
155 |
discit ab hirsuta iaculum torquere capella. |
|
Forsitan inpensae Virronem parcere credas. |
|
hoc agit, ut doleas; nam quae comoedia, mimus |
|
quis melior plorante gula? ergo omnia fiunt, |
|
si nescis, ut per lacrimas effundere bilem |
160 |
cogaris pressoque diu stridere molari. |
|
tu tibi liber homo et regis conuiua uideris: |
|
captum te nidore suae putat ille culinae, |
|
nec male coniectat; quis enim tam nudus, ut illum |
|
bis ferat, Etruscum puero si contigit aurum |
165 |
uel nodus tantum et signum de paupere loro? |
|
spes bene cenandi uos decipit. ecce dabit iam |
166-169 post 124 locauit Ribbeck || |
|
semesum leporem atque aliquid de clunibus apri, |
|
ad nos iam ueniet minor altilis. inde parato |
|
intactoque omnes et structo pane tacetis. |
169 structo temptaui : stricto Ω :
sicco Guietus | tacetis Φ :
iacetis PFRZ et coniecit Lubinus : sedetis L || |
170 |
ille sapit, qui te sic utitur. omnia ferre |
|
si potes, et debes. pulsandum uertice raso |
|
praebebis quandoque caput nec dura timebis |
|
flagra pati, his epulis et tali dignus amico. |
|