Iuvenalis Satira 4
e-lectorum in usum edidit Michael Hendry
2005
|

Index Satirarum
De Codicibus
|
|
|
Ecce iterum Crispinus, et
est mihi saepe uocandus |
|
ad partes, monstrum nulla uirtute
redemptum |
|
a uitiis, aegrae solaque libidine
fortes |
|
deliciae, uiduas tantum aspernatus
adulter. |
5 |
quid refert igitur, quantis iumenta
fatiget |
|
porticibus, quanta nemorum uectetur in
umbra, |
|
iugera quot uicina foro, quas emerit
aedes? |
|
nemo malus felix, minime corruptor et
idem |
8
damnauit Jahn || |
|
incestus, cum quo nuper uittata
iacebat |
10 |
sanguine adhuc uiuo terram subitura
sacerdos. |
|
sed nunc de factis leuioribus. et tamen
alter |
|
si fecisset idem caderet sub iudice
morum; |
|
nam, quod turpe bonis Titio Seioque,
decebat |
|
Crispinum. quid agas, cum dira et foedior
omni |
15 |
crimine persona est? mullum sex milibus
emit, |
|
aequantem sane paribus sestertia
libris, |
|
ut perhibent qui de magnis maiora
loquuntur. |
|
consilium laudo artificis, si munere
tanto |
|
praecipuam in tabulis ceram senis abstulit
orbi; |
20 |
est ratio ulterior, magnae si misit
amicae, |
|
quae uehitur clauso latis specularibus
antro. |
|
nil tale expectes: emit sibi. multa
uidemus |
|
quae miser et frugi non fecit Apicius. hoc
tu, |
|
succinctus patria quondam, Crispine,
papyro? |
25 |
hoc pretio squamas? potuit fortasse
minoris |
25 squamas
Dorleans : squamae Ω || |
|
piscator quam piscis emi; prouincia
tanti |
|
uendit agros, sed maiores Apulia
uendit. |
|
qualis tunc epulas ipsum gluttisse
putamus |
|
induperatorem, cum tot sestertia,
partem |
30 |
exiguam et modicae sumptam de margine
cenae, |
|
purpureus magni ructarit scurra
Palati, |
|
iam princeps equitum, magna qui uoce
solebat |
|
uendere municipes fracta de merce
siluros? |
|
Incipe, Calliope. licet et
considere: non est |
35 |
cantandum, res uera agitur. narrate,
puellae |
|
Pierides, prosit mihi uos dixisse
puellas. |
|
Cum iam semianimum laceraret
Flauius orbem |
|
ultimus et caluo seruiret Roma
Neroni, |
|
incidit Hadriaci spatium admirabile
rhombi |
40 |
ante domum Veneris, quam Dorica sustinet
Ancon, |
|
impleuitque sinus; neque enim minor haeserat
illis |
|
quos operit glacies Maeotica ruptaque
tandem |
|
solibus effundit torrentis ad ostia
Ponti |
43 torrentis PSRVΣ : torpentis Φ || |
|
desidia tardos et longo frigore
pingues. |
45 |
destinat hoc monstrum cumbae linique
magister |
|
pontifici summo. quis enim proponere
talem |
|
aut emere auderet, cum plena et litora
multo |
|
delatore forent? dispersae protinus
algae |
48 dispersae
Nisbet : dispersi Ω || |
|
inquisitores agerent cum remige
nudo, |
50 |
non dubitaturi fugitiuum dicere
piscem |
|
depastumque diu uiuaria Caesaris,
unde |
51 unde
Courtney : inde Ω || |
|
elapsum ueterem ad dominum debere
reuerti. |
|
si quid Palfurio, si credimus
Armillato, |
|
quidquid conspicuum pulchrumque est aequore
toto |
55 |
res fisci est, ubicumque natat. donabitur
ergo, |
|
ne pereat. iam letifero cedente
pruinis |
|
autumno, iam quartanam sperantibus
aegris, |
|
stridebat deformis hiems praedamque
recentem |
|
seruabat; tamen hic properat, uelut urgeat
auster. |
60 |
utque lacus suberant, ubi quamquam diruta
seruat |
|
ignem Troianum et Vestam colit Alba
minorem, |
|
obstitit intranti miratrix turba
parumper. |
|
ut cessit, facili patuerunt cardine
ualuae; |
|
exclusi spectant admissa obsonia
patres. |
65 |
itur ad Atriden. tum Picens accipe
dixit |
|
priuatis maiora focis. genialis
agatur |
|
iste dies. propera stomachum laxare
sagina |
|
et tua seruatum consume in saecula
rhombum. |
|
ipse capi uoluit. quid apertius? et tamen
illi |
70 |
surgebant cristae. nihil est quod credere de
se |
|
non possit cum laudatur dis aequa
potestas. |
|
sed deerat pisci patinae mensura.
uocantur |
|
ergo in consilium proceres, quos oderat
ille, |
|
in quorum facie miserae magnaeque
sedebat |
75 |
pallor amicitiae. primus clamante
Liburno |
|
currite, iam sedit rapta properabat
abolla |
|
Pegasus, attonitae positus modo uilicus
Vrbi. |
|
anne aliud tum praefecti? quorum optimus
atque |
78 damnavit Heinrich || |
|
interpres legum sanctissimus omnia,
quamuis |
79 quamuis
temptaui : quamquam VΦς : quamque PRK : quippe
Housman : tamquam Axelson || |
80 |
temporibus diris, tractanda putabat
inermi |
|
iustitia. uenit et Crispi iucunda
senectus, |
|
cuius erant mores qualis facundia,
mite |
|
ingenium. maria ac terras populosque
regenti |
|
quis comes utilior, si clade et peste sub
illa |
85 |
saeuitiam damnare et honestum adferre
liceret |
|
consilium? sed quid uiolentius aure
tyranni, |
|
cum quo de pluuiis aut aestibus aut
nimboso |
|
uere locuturi fatum pendebat
amici? |
|
ille igitur numquam derexit bracchia
contra |
90 |
torrentem, nec ciuis erat qui libera
posset |
|
uerba animi proferre et uitam inpendere
uero. |
|
sic multas hiemes atque octogensima
uidit |
|
solstitia, his armis illa quoque tutus in
aula. |
|
proximus eiusdem properabat Acilius
aeui |
95 |
cum iuuene indigno quem mors tam saeua
maneret |
|
et domini gladiis tam festinata; sed
olim |
|
prodigio par est in nobilitate
senectus, |
|
unde fit ut malim fraterculus esse
gigantis. |
|
profuit ergo nihil misero quod comminus ursos
|
100 |
figebat Numidas Albana nudus
harena |
|
uenator. quis enim iam non intellegat
artes |
|
patricias? quis priscum illud miratur
acumen, |
|
Brute, tuum? facile est barbato inponere
regi. |
|
nec melior uultu quamuis ignobilis
ibat |
105 |
Rubrius, offensae ueteris reus atque
tacendae, |
|
et tamen inprobior saturam scribente
cinaedo. |
|
Montani quoque uenter adest abdomine
tardus, |
|
et matutino sudans Crispinus amomo |
|
quantum uix redolent duo funera, saeuior
illo |
110 |
Pompeius tenui iugulos aperire
susurro, |
|
et qui uulturibus seruabat uiscera
Dacis |
|
Fuscus marmorea meditatus proelia
uilla, |
|
et cum mortifero prudens Veiento
Catullo, |
|
qui numquam uisae flagrabat amore
puellae, |
115 |
grande et conspicuum nostro quoque tempore monstrum, |
|
caecus adulator dirusque a ponte satelles, |
116 delevit Courtney || |
|
dignus Aricinos qui mendicaret ad axes |
|
blandaque deuexae iactaret basia raedae. |
|
nemo magis rhombum stupuit; nam plurima dixit |
120 |
in laeuum conuersus, at illi dextra iacebat |
|
belua. sic pugnos Cilicis laudabat et ictus |
121 pugnos Scholte
: punctus Nisbet : pugnas Ω || |
|
et pegma et pueros inde ad uelaria
raptos. |
|
non cedit Veiento, sed ut fanaticus
oestro |
|
percussus, Bellona, tuo diuinat et
ingens |
125 |
omen habes inquit magni clarique
triumphi. |
|
regem aliquem capies, aut de temone
Britanno |
|
excidet Aruiragus. peregrina est belua:
cernis |
|
erectas in terga sudes? hoc defuit
unum |
128 in Ω : per
Housman || |
|
Fabricio, patriam ut rhombi memoraret et
annos. |
130 |
quidnam igitur censes? conciditur? absit ab
illo |
|
dedecus hoc Montanus ait, testa alta
paretur |
|
quae tenui muro spatiosum colligat
orbem. |
|
debetur magnus patinae subitusque
Prometheus. |
|
argillam atque rotam citius properate, sed ex
hoc |
135 |
tempore iam, Caesar, figuli tua castra
sequantur. |
|
uicit digna uiro sententia. nouerat
ille |
|
luxuriam imperii ueterem noctesque
Neronis |
|
iam medias aliamque famem, cum pulmo
Falerno |
|
arderet. nulli maior fuit usus
edendi |
140 |
tempestate mea: Circeis nata forent
an |
|
Lucrinum ad stagnum Rutupinoue edita fundo |
141 stagnum Coleman : saxum Ω || |
|
ostrea callebat primo deprendere
morsu, |
|
et semel aspecti litus dicebat
echini. |
143 semel Ω : simul Pricaeus, Scholte || |
|
surgitur et misso proceres exire
iubentur |
145 |
consilio, quos Albanam dux magnus in
arcem |
|
traxerat attonitos et festinare
coactos, |
|
tamquam de Chattis aliquid toruisque
Sygambris |
|
dicturus, tamquam ex diuersis partibus
orbis |
|
anxia praecipiti uenisset epistula
pinna. |
150 |
atque utinam his potius nugis tota illa
dedisset |
|
tempora saeuitiae, claras quibus abstulit
Vrbi |
|
inlustresque animas inpune et uindice
nullo. |
|
sed periit postquam cerdonibus esse
timendus |
|
coeperat: hoc nocuit Lamiarum caede
madenti. |
|