Iuvenalis Satira 3
e-lectorum in usum edidit Michael Hendry
2005
|

Index Satirarum
De Codicibus
|
|
|
Quamuis digressu ueteris confusus amici |
|
laudo tamen, uacuis quod sedem figere Cumis |
|
destinet atque unum ciuem donare
Sibyllae. |
|
ianua Baiarum est et gratum limen
amoeni |
4
limen Nisbet : litus Ω || |
5 |
secessus. ego uel Prochytam praepono
Suburae; |
|
nam quid tam miserum, tam solum uidimus, ut
non |
|
deterius credas horrere incendia,
lapsus |
|
tectorum adsiduos ac mille pericula
saeuae |
|
Vrbis et Augusto recitantes mense
poetas? |
10 |
sed dum tota domus raeda componitur
una, |
11 |
substitit ad ueteres arcus madidamque
Capenam. |
17 |
in uallem Egeriae descendimus et speluncas |
17-20 huc
transposuit Jahn, delevit Jacoby || |
|
dissimiles ueris. quanto praesentius
esset |
|
numen aquis, uiridi si margine cluderet undas
|
20 |
herba nec ingenuum uiolarent marmora
tofum. |
12 |
hic, ubi nocturnae Numa constituebat
amicae |
|
nunc sacri fontis nemus et delubra
locantur |
|
Iudaeis, quorum cophinus fenumque
supellex; |
15 |
omnis enim populo mercedem pendere iussa
est |
16 |
arbor et eiectis mendicat silua
Camenis. |
21 |
Hic tunc Vmbricius quando artibus inquit honestis |
|
nullus in Vrbe locus, nulla emolumenta laborum, |
|
res hodie minor est here quam fuit atque itidem cras |
23 itidem
Damsté : ideo Buecheler : eadem Ω || |
|
deteret exiguis aliquid, proponimus illuc |
25 |
ire, fatigatas ubi Daedalus exuit alas, |
|
dum noua canities, dum prima et recta senectus, |
|
dum superest Lachesi quod torqueat et pedibus me |
|
porto meis nullo dextram subeunte bacillo. |
|
cedamus patria. uiuant Artorius
istic |
30 |
et Catulus, maneant qui nigra in candida
uertunt, |
30 nigra
Nisbet : nigrum Ω || |
|
quis facile est aedem conducere, flumina,
portus, |
|
siccandam eluuiem, portandum ad busta
cadauer, |
|
et praebere caput domina uenale sub
hasta. |
|
quondam hi cornicines et municipalis
harenae |
35 |
perpetui comites notaeque per oppida
buccae |
|
munera nunc edunt et, uerso pollice
uulgus |
|
cum iubet, occidunt populariter; inde
reuersi |
|
conducunt foricas et cur non omnia? cum
sint |
|
quales ex humili magna ad fastigia
rerum |
40 |
extollit quotiens uoluit Fortuna
iocari. |
|
quid Romae faciam? mentiri nescio;
librum, |
|
si malus est, nequeo laudare et poscere;
motus |
|
astrorum ignoro; funus promittere
patris |
|
nec uolo nec possum: ranarum uiscera
numquam |
45 |
inspexi; ferre ad nuptam quae mittit
adulter, |
|
quae mandat, norunt alii; me nemo
ministro |
|
fur erit, atque ideo nulli comes exeo
tamquam |
|
mancus et extincta corpus non utile dextra.
|
48 extincta .
. . dextra Marklandus, Eremita : extinctae . . . dextrae Ω
|| |
|
quis nunc diligitur nisi conscius et cui
feruens |
50 |
aestuat occultis animus semperque
tacendis? |
|
nil tibi se debere putat, nil conferet
umquam, |
|
participem qui te secreti fecit
honesti: |
|
carus erit Verri qui Verrem tempore quo
uult |
|
accusare potest. tanti tibi non sit
opaci |
54 opaci Ω :
opimi Buecheler || |
55 |
omnis harena Tagi quodque in mare uoluitur
aurum, |
|
ut somno careas ponendaque praemia
sumas |
|
tristis et a magno semper timearis
amico. |
|
Quae nunc diuitibus gens
acceptissima nostris |
|
et quos praecipue fugiam, properabo
fateri, |
60 |
nec pudor obstabit. non possum ferre,
Quirites, |
|
Graecam Vrbem. quamuis quota portio faecis
Achaei? |
|
iam pridem Syrus in Tiberim defluxit
Orontes |
|
et linguam et mores et cum tibicine
chordas |
|
obliquas nec non gentilia tympana
secum |
65 |
uexit et ad Circum iussas prostare
puellas. |
|
ite, quibus grata est picta lupa barbara
mitra. |
|
rusticus ille tuus sumit trechedipna,
Quirine, |
|
et ceromatico fert niceteria
collo. |
|
hic alta Sicyone, ast hic Amydone
relicta, |
70 |
hic Andro, ille Samo, | hic Trallibus
aut Alabandis, |
|
Esquilias dictumque petunt a uimine
collem, |
|
uiscera magnarum domuum dominique
futuri. |
|
ingenium uelox, audacia perdita,
sermo |
|
promptus et Isaeo torrentior. ede quid
illum |
75 |
esse uelis. quemuis hominem secum attulit ad
nos: |
75
uelis Nisbet : putes Ω || |
|
grammaticus, rhetor, geometres, pictor,
aliptes, |
|
augur, schoenobates, medicus, magus, omnia
nouit |
|
Graeculus esuriens: in caelum iusseris, ibit.
|
78
iusseris RΦ : miseris PV || |
|
in summa non Maurus erat neque Sarmata nec
Thrax |
80 |
qui sumpsit pinnas, mediis sed natus
Athenis. |
|
horum ego non fugiam conchylia? me prior
ille |
|
signabit fultusque toro meliore
recumbet, |
|
aduectus Romam quo pruna et cottana
uento? |
|
usque adeo nihil est quod nostra infantia
caelum |
85 |
hausit Auentini baca nutrita
Sabina? |
|
quid quod adulandi gens prudentissima
laudat |
|
sermonem indocti, faciem deformis
amici, |
|
et longum inualidi collum ceruicibus
aequat |
|
Herculis Antaeum procul a tellure
tenentis, |
90 |
miratur uocem angustam, qua deterius
nec |
|
ille sonat quo mordetur gallina
marito? |
|
haec eadem licet et nobis laudare, sed
illis |
|
creditur. an melior, cum Thaida sustinet aut
cum |
|
uxorem comoedus agit uel Dorida
nullo |
95 |
cultam palliolo? mulier nempe ipsa
uidetur, |
|
non persona, loqui: uacua et plana omnia
dicas |
|
infra uentriculum et tenui distantia
rima. |
|
nec tamen Antiochus nec erit mirabilis
illic |
|
aut Stratocles aut cum molli Demetrius
Haemo: |
100 |
natio comoeda est. rides, maiore
cachinno |
|
concutitur; flet, si lacrimas conspexit
amici, |
|
nec dolet; igniculum brumae si tempore
poscas, |
102 nec Ω : ac
Schäublin || |
|
accipit endromidem; si dixeris aestuo,
sudat. |
103
accipit RΩ : arripit Scholte || |
|
non sumus ergo pares: melior, qui semper et
omni |
105 |
nocte dieque potest aliena sumere
uultum |
|
a facie, iactare manus, laudare paratus,
|
|
si bene ructauit, si rectum minxit
amicus, |
|
si trulla inuerso crepitum dedit aurea
fundo. |
|
praeterea sanctum nil restat ab inguine
tutum, |
109 nil restat
Martyn : nihil est Ω || |
110 |
non matrona laris, non filia uirgo, nec
ipse |
|
sponsus leuis adhuc, non filius ante
pudicus. |
|
horum si nihil est, auiam resupinat
amici. |
|
scire uolunt secreta domus atque
inde timeri. |
113 delevit Pinzger
|| |
|
et quoniam coepit Graecorum mentio, transi |
115 |
gymnasia atque audi facinus maioris abollae. |
|
Stoicus occidit Baream, delator amicum, |
|
discipulumque senex ripa nutritus in illa |
|
ad quam Gorgonei delapsa est pinna caballi. |
|
non est Romano cuiquam locus hic, ubi regnat |
120 |
Protogenes aliquis uel Diphilus aut
Hermarchus, |
|
qui gentis uitio numquam partitur
amicum, |
|
solus habet. nam cum facilem stillauit in
aurem |
|
exiguum de naturae patriaeque
ueneno, |
|
limine summoueor, perierunt tempora
longi |
125 |
seruitii; nusquam minor est iactura
clientis. |
|
Quod porro officium, ne
nobis blandiar, aut quod |
|
pauperis hic meritum, si curet nocte
togatus |
|
currere, cum praetor lictorem inpellat et
ire |
|
praecipitem iubeat dudum uigilantibus
orbis, |
130 |
ne prior Albinam et Modiam collega salutet? |
|
diuitis hic seruo claudit latus
ingenuorum |
|
filius; alter enim quantum in legione
tribuni |
|
accipiunt donat Caluinae uel
Catienae, |
|
ut semel aut iterum super illam palpitet; at
tu, |
135 |
cum tibi uestiti facies scorti placet,
haeres |
|
et dubitas alta Chionen deducere
sella. |
|
da testem Romae tam sanctum quam fuit
hospes |
|
numinis Idaei, procedat uel Numa uel
qui |
|
seruauit trepidam flagranti ex aede Mineruam: |
140 |
protinus ad censum, de moribus ultima fiet |
|
quaestio. "quot pascit seruos? quot possidet
agri |
|
iugera? quam multa magnaque paropside
cenat?" |
|
quantum quisque sua nummorum seruat in
arca, |
|
tantum habet et fidei. iures licet et
Samothracum |
145 |
et nostrorum aras, contemnere fulmina
pauper |
|
creditur atque deos, dis ignoscentibus
ipsis. |
|
quid quod materiam praebet causasque
iocorum |
|
omnibus hic idem, si foeda et scissa
lacerna, |
|
si toga sordidula est et rupta calceus
alter |
150 |
pelle patet, uel si consuto uolnere
crassum |
|
atque recens linum ostendit non una
cicatrix? |
|
nil habet infelix paupertas durius in
se |
|
quam quod ridiculos homines facit. "exeat"
inquit, |
|
"si pudor est, et de puluino surgat
equestri, |
155 |
cuius res legi non sufficit, et sedeant
hic |
|
lenonum pueri quocumque ex fornice
nati, |
|
hic plaudat nitidus praeconis filius
inter |
157 nitidus
ς, Marklandus : nitidi Ω || |
|
pinnirapi cultos iuuenes iuuenesque
lanistae." |
|
sic libitum uano, qui nos distinxit,
Othoni. |
160 |
quis gener hic placuit censu minor atque
puellae |
|
sarcinulis inpar? quis pauper scribitur
heres? |
|
quando in consilio est aedilibus? agmine
facto |
|
debuerant olim tenues migrasse
Quirites. |
|
haut facile emergunt quorum uirtutibus
obstat |
165 |
res angusta domi, sed Romae durior
illis |
|
conatus: magno hospitium miserabile,
magno |
|
seruorum uentres, et frugi cenula
magno. |
|
fictilibus cenare pudet, quod turpe
negabis |
|
translatus subito ad Marsos mensamque
Sabellam |
170 |
contentusque illic ueneto duroque
cucullo. |
|
pars magna Italiae est, si uerum admittimus,
in qua |
|
nemo togam sumit nisi mortuus. ipsa
dierum |
|
festorum herboso colitur si quando
theatro |
|
maiestas tandemque redit ad pulpita
notum |
175 |
exodium, cum personae pallentis
hiatum |
|
in gremio matris formidat rusticus
infans, |
|
aequales habitus illic similesque
uidebis |
|
orchestram et populum; clari uelamen
honoris |
|
sufficiunt tunicae summis aedilibus
albae. |
180 |
hic ultra uires habitus nitor, hic aliquid
plus |
|
quam satis est interdum aliena sumitur
arca. |
|
commune id uitium est: hic uiuimus
ambitiosa |
|
paupertate omnes. quid te moror? omnia
Romae |
|
cum pretio. quid das, ut Cossum aliquando
salutes, |
185 |
ut te respiciat clauso Veiento
labello? |
|
ille metit barbam, crinem hic deponit amatus; |
186
amatus Guyet, Ruperti : amati Φ : amatum PRV || |
|
plena domus libis uenalibus: accipe et istud |
|
fermentum tibi habe. praestare tributa clientes |
|
cogimur et cultis augere peculia seruis. |
190 |
Quis timet aut timuit gelida Praeneste ruinam |
|
aut positis nemorosa inter iuga Volsiniis aut |
|
simplicibus Gabiis aut proni Tiburis arce? |
|
nos Vrbem colimus tenui tibicine fultam |
|
magna parte sui; nam sic labentibus obstat |
195 |
uilicus et, ueteris rimae cum texit hiatum, |
|
securos pendente iubet dormire
ruina. |
|
uiuendum est illic, ubi nulla incendia,
nulli |
|
nocte metus. iam poscit aquam, iam friuola
transfert |
|
Vcalegon, tabulata tibi iam tertia
fumant: |
200 |
tu nescis; nam si gradibus trepidatur ab
imis, |
|
ultimus ardebit quem tegula sola
tuetur |
|
a pluuia, molles ubi reddunt oua
columbae. |
|
lectus erat Cordo Procula minor, urceoli
sex |
|
ornamentum abaci, nec non et paruulus
infra |
205 |
cantharus et recubans sub eodem e marmore
Chiron, |
205 eodem e Housman
: eodem Ω : eo de Valesius : rupto de Nisbet
|| |
|
iamque uetus Graecos seruabat cista
libellos |
|
et diuina opici rodebant carmina
mures. |
|
nil habuit Cordus quis enim negat? et
tamen illud |
|
perdidit infelix totum nihil. ultimus
autem |
210 |
aerumnae cumulus, quod nudum et frusta
rogantem |
|
nemo cibo, nemo hospitio tectoque
iuuabit. |
|
si magna Assaraci cecidit domus, horrida
mater, |
212
Assaraci Scholte : Asturici PSRVU : Asturi Φ || |
|
pullati proceres, differt uadimonia
praetor. |
|
tum gemimus casus Vrbis, tunc odimus
ignem. |
215 |
ardet adhuc, et iam accurrit qui marmora
donet, |
|
conferat inpensas; hic nuda et candida
signa, |
|
hic aliquid praeclarum Euphranoris et
Polycliti |
217 praeclarum Ω :
praedarum ς, Housman || |
|
aera, Asianorum uetera ornamenta
deorum, |
218 aera Housman :
haec Ω || |
|
hic libros dabit et forulos mediamque
Mineruam, |
220 |
hic modium argenti. meliora ac plura reponit
|
|
Persicus orborum lautissimus et merito
iam |
|
suspectus tamquam ipse suas incenderit
aedes. |
|
si potes auelli Circensibus, optima
Sorae |
|
aut Fabrateriae domus aut Frusinone
paratur |
225 |
quanti nunc latebras unum conducis in
annum. |
225 latebras
temptaui : tenebras Ω || |
|
hortulus hic puteusque breuis nec reste
mouendus |
|
in tenuis plantas facili diffunditur
haustu. |
|
uiue bidentis amans et culti uilicus
horti |
|
unde epulum possis centum dare
Pythagoreis. |
230 |
est aliquid, quocumque loco, quocumque
recessu, |
|
unius sese dominum fecisse
lacertae. |
|
Plurimus hic aeger moritur
uigilando (sed ipsum |
|
languorem peperit cibus inperfectus et
haerens |
|
ardenti stomacho); nam quem meritoria
somnum |
234 quem H.
Valesius : quae Ω || |
235 |
admittunt? magnis opibus dormitur in
Vrbe. |
|
inde caput morbi: raedarum transitus
arto |
|
uicorum in flexu et stantis conuicia
mandrae |
|
eripient somnum Druso uitulisque
marinis. |
|
si uocat officium, turba cedente
uehetur |
240 |
diues et ingenti curret super ora
Liburna |
|
atque obiter leget aut scribet uel dormiet
intus |
|
(namque facit somnum clausa lectica
fenestra), |
|
ante tamen ueniet: nobis properantibus
obstat |
|
unda prior, magno populus premit agmine
lumbos |
245 |
qui sequitur; ferit hic cubito, ferit assere
duro |
|
alter, at hic tignum capiti incutit, ille
metretam. |
|
pinguia crura luto, planta mox undique
magna |
|
calcor, et in digito clauus mihi militis
haeret. |
|
nonne uides quanto celebretur sportula
fumo? |
250 |
centum conuiuae, sequitur sua quemque
culina. |
|
Corbulo uix ferret tot uasa ingentia, tot
res |
|
inpositas capiti, quas recto uertice
portat |
|
seruulus infelix et cursu uentilat
ignem. |
|
scinduntur tunicae sartae modo, longa
coruscat |
255 |
serraco ueniente abies, atque altera
pinum |
|
plaustra uehunt; nutant alte populoque
minantur. |
|
nam si procubuit qui saxa Ligustica
portat |
|
axis et euersum fudit super agmina
montem, |
|
quid superest de corporibus? quis membra, quis
ossa |
259
de AHKTZ : e PRVGO || |
260 |
inuenit? obtritum uulgo perit omne
cadauer |
260 uulgo Eremita :
uulgi Ω || |
|
more animae. domus interea secura
patellas |
|
iam lauat et bucca foculum excitat et sonat
uncis |
262 uncis temptaui
: unctis Ω || |
|
striglibus et pleno componit lintea
guto. |
|
haec inter pueros uarie properantur, at
ille |
265 |
iam sedet in ripa taetrumque nouicius
horret |
|
porthmea nec sperat caenosi gurgitis
alnum |
|
infelix nec habet quem porrigat ore
trientem. |
|
Respice nunc alia ac diuersa
pericula noctis: |
|
quod spatium tectis sublimibus unde
cerebrum |
270 |
testa ferit, quotiens rimosa et curta
fenestris |
|
uasa cadant, quanto percussum pondere
signent |
|
et laedant silicem. possis ignauus
haberi |
|
et subiti casus inprouidus, ad cenam
si |
|
intestatus eas: adeo tot fata, quot
illa |
275 |
nocte patent uigiles te praetereunte
fenestrae. |
|
ergo optes uotumque feras miserabile
tecum, |
|
ut sint contentae patulas defundere
pelues. |
|
Ebrius ac petulans, qui
nullum forte cecidit, |
278
qui Ω : quia Guyet || |
|
dat poenas, noctem patitur lugentis
amicum |
280 |
Pelidae, cubat in faciem, mox deinde supinus: |
|
ergo non aliter poterit dormire; quibusdam |
281 delevit Heinecke || |
|
somnum rixa facit. sed quamuis inprobus annis |
|
atque mero feruens cauet hunc quem coccina laena |
|
uitari iubet et comitum longissimus ordo, |
285 |
multum praeterea flammarum et aenea lampas: |
|
me, quem luna solet deducere uel breue lumen |
|
candelae, cuius dispenso et tempero
filum, |
|
contemnit. miserae cognosce prooemia
rixae, |
|
si rixa est, ubi tu pulsas, ego uapulo
tantum. |
290 |
stat contra starique iubet. parere necesse
est; |
|
nam quid agas, cum te furiosus cogat et
idem |
|
fortior? unde uenis? exclamat, cuius
aceto, |
|
cuius conche tumes? quis tecum sectile
porrum |
294 |
sutor et elixi ueruecis labra
comedit? |
296 |
ede ubi consistas: in qua te quaero
proseucha? |
295-296 inter se transposuit Pinzger || |
295 |
nil mihi respondes? aut dic aut accipe calcem. |
297 |
dicere seu temptes aliquid tacitusue recedas, |
297 seu Schrader : si Ω || |
|
tantumdem est: feriunt pariter, uadimonia
deinde |
|
iurati faciunt. libertas pauperis haec
est: |
299 iurati Scholte : irati Ω || |
300 |
pulsatus rogat et pugnis concisus
adorat |
|
ut liceat paucis cum dentibus inde
reuerti. |
|
nec tamen haec tantum metuas; nam qui spoliet
te |
|
non derit clausis domibus postquam omnis
ubique |
|
fixa catenatae siluit compago
tabernae. |
305 |
interdum et ferro subitus grassator agit
rem, |
|
armato quotiens tutae custode
tenentur |
|
et Pomptina palus et Gallinaria
pinus: |
|
sic inde huc omnes tamquam ad uiuaria
currunt. |
|
qua fornace graues, qua non incude
catenae? |
310 |
maximus in uinclis ferri modus, ut timeas ne
|
|
uomer deficiat, ne marra et sarcula
desint. |
|
felices proauorum atauos, felicia
dicas |
|
saecula quae quondam sub regibus atque
tribunis |
|
uiderunt uno contentam carcere
Romam. |
315 |
His alias poteram et pluris
subnectere causas, |
|
sed iumenta uocant et sol inclinat. eundum
est; |
|
nam mihi commota iamdudum mulio
uirga |
|
adnuit. ergo uale nostri memor, et quotiens
te |
|
Roma tuo refici properantem reddet
Aquino, |
320 |
me quoque ad Heluinam Cererem uestramque
Dianam |
|
conuerte a Cumis. saturarum ego, ni pudet
illas, |
321 conuerte
P1R : conuelle P2VΦ :
compelle Buecheler || |
|
auditor gelidos ueniam caligatus in
agros. |
|