Iuvenalis Satira 13
e-lectorum in usum edidit Michael Hendry
2005
|

Index Satirarum
De Codicibus
|
| |
| |
Exemplo quodcumque malo
committitur, ipsi |
| |
displicet auctori. prima est haec ultio, quod
se |
| |
iudice nemo nocens absoluitur, improba
quamuis |
| |
gratia fallacem praetoris uicerit urnam. |
4
fallacem . . . urnam Marklandus : fallaci (P1G,
fallacis Φ) . . . urna Ω || |
| 5 |
quid sentire putas homines, Caluine,
recenti |
| |
de scelere et fidei uiolatae crimine? sed
nec |
| |
tam tenuis census tibi contigit, ut
mediocris |
| |
iacturae te mergat onus, nec rara
uidemus |
| |
quae pateris: casus multis hic cognitus ac
iam |
| 10 |
tritus et e medio fortunae ductus
aceruo. |
| |
ponamus nimios gemitus. flagrantior
aequo |
| |
non debet dolor esse uiri nec uolnere
maior. |
| |
tu quamuis leuium minimam exiguamque
malorum |
| |
particulam uix ferre potes spumantibus
ardens |
| 15 |
uisceribus, sacrum tibi quod non reddat
amicus |
| |
depositum? stupet haec qui iam post terga
reliquit |
| |
sexaginta annos Fonteio consule
natus? |
| |
an nihil in melius tot rerum proficis
usu? |
| |
magna quidem, sacris quae dat praecepta
libellis, |
| 20 |
uictrix fortunae sapientia, ducimus
autem |
| |
hos quoque felices, qui ferre incommoda
uitae |
| |
nec iactare iugum uita didicere
magistra. |
| |
quae tam festa dies, ut cesset prodere
furem, |
23 furem Ω : furtum dubitanter Nisbet || |
| |
perfidiam, fraudes atque omni ex crimine
lucrum |
| 25 |
quaesitum et partos gladio uel pyxide
nummos? |
| |
rari quippe boni, numera, uix sunt totidem
quot |
| |
Thebarum portae uel diuitis ostia
Nili. |
| |
nona aetas agitur peioraque saecula
ferri |
| |
temporibus, quorum sceleri non inuenit
ipsa |
| 30 |
nomen et a nullo posuit natura
metallo. |
| |
nos hominum diuomque fidem clamore
ciemus |
| |
quanto Faesidium laudat uocalis
agentem |
| |
sportula? dic, senior bulla dignissime,
nescis |
| |
quas habeat ueneres aliena pecunia?
nescis |
| 35 |
quem tua simplicitas risum uulgo moueat,
cum |
| |
exigis a quoquam ne peieret et putet
imis |
36 imis
temptaui : altis Courtney : ullis Ω || |
| |
esse aliquod numen templis araeque
rubenti? |
| |
quondam hoc indigenae uiuebant more,
priusquam |
| |
sumeret agrestem posito diademate
falcem |
| 40 |
Saturnus fugiens, tunc cum uirguncula
Iuno |
| |
et priuatus adhuc Idaeis Iuppiter
antris; |
| |
nulla super nubes conuiuia
caelicolarum |
| |
nec puer Iliacus formonsa nec Herculis
uxor |
| |
ad cyathos et iam saccato nectare tergens
|
44 saccato
Schurzfleisch e scholiis : siccato Ω || |
| 45 |
bracchia Volcanus Liparaea nigra
taberna; |
| |
prandebat sibi quisque deus nec turba
deorum |
| |
talis ut est hodie, contentaque sidera
paucis |
| |
numinibus miserum urguebant Atlanta
minori |
| |
pondere; nondum imi sortitus triste
profundi |
| 50 |
imperium Sicula toruos cum coniuge
Pluton, |
| |
nec rota nec Furiae nec saxum aut uolturis
atri |
| |
poena, sed infernis hilares sine regibus
umbrae. |
| |
inprobitas illo fuit admirabilis
aeuo, |
| |
credebant quo grande nefas et morte
piandum |
| 55 |
si iuuenis uetulo non adsurrexerat et
si |
| |
barbato cuicumque puer, licet ipse
uideret |
| |
plura domi fraga et maiores glandis
aceruos; |
| |
tam uenerabile erat praecedere quattuor
annis |
| |
primaque par adeo sacrae lanugo
senectae. |
| 60 |
nunc si depositum non infitietur
amicus, |
| |
si reddat ueterem cum tota aerugine
follem, |
| |
prodigiosa fides et Tuscis digna
libellis |
| |
quaeque coronata lustrari debeat
agna. |
| |
egregium sanctumque uirum si cerno,
bimembri |
| 65 |
hoc monstrum puero | et miranti sub
aratro |
| |
piscibus inuentis et fetae comparo
mulae, |
| |
sollicitus, tamquam lapides effuderit
imber |
| |
examenque apium longa consederit
uua |
| |
culmine delubri, tamquam in mare fluxerit
amnis |
| 70 |
gurgitibus miris et lactis uertice
torrens. |
| |
Intercepta decem quereris
sestertia fraude |
| |
sacrilega. quid si bis centum perdidit
alter |
| |
hoc arcana modo, maiorem tertius illa
|
| |
summam, quam patulae uix ceperat angulus
arcae? |
| 75 |
tam facile et pronum est superos contemnere
testes, |
| |
si mortalis idem nemo sciat. aspice
quanta |
| |
uoce neget, quae sit ficti constantia
uoltus. |
| |
per Solis radios Tarpeiaque fulmina
iurat |
| |
et Martis frameam et Cirrhaei spicula
uatis, |
| 80 |
per calamos uenatricis pharetramque
puellae |
| |
perque tuum, pater Aegaei Neptune,
tridentem, |
| |
addit et Herculeos arcus hastamque
Mineruae, |
| |
quidquid habent telorum armamentaria
caeli. |
| |
si uero et pater est, comedam inquit
flebile nati |
| 85 |
sinciput elixi Pharioque madentis
aceto. |
| |
Sunt in fortunae qui casibus
omnia ponant |
| |
et nullo credant mundum rectore
moueri |
| |
natura uoluente uices et lucis et
anni, |
| |
atque ideo intrepidi quaecumque altaria
tangunt. |
| 90 |
est alius metuens ne crimen poena
sequatur. |
90 deleuit
Jahn || |
| |
hic putat esse deos et peierat, atque ita
secum: |
| |
decernat quodcumque uolet de corpore
nostro |
| |
Isis et irato feriat mea lumina
sistro, |
| |
dummodo uel caecus teneam quos abnego
nummos. |
| 95 |
et pthisis et uomicae putres et dimidium
crus |
| |
sunt tanti. pauper locupletem optare
podagram |
| |
nec dubitet Ladas, si non eget Anticyra
nec |
| |
Archigene; quid enim uelocis gloria
plantae |
| |
praestat et esuriens Pisaeae ramus
oliuae? |
| 100 |
ut sit magna, tamen certe lenta ira deorum
est; |
| |
si curant igitur cunctos punire
nocentes, |
| |
quando ad me uenient? sed et exorabile
numen |
| |
fortasse experiar; solet his ignoscere. multi
|
| |
committunt eadem diuerso crimina
fato: |
| 105 |
ille crucem sceleris pretium tulit, hic
diadema. |
| |
sic animum dirae trepidum formidine
culpae |
| |
confirmat, tunc te sacra ad delubra
uocantem |
| |
praecedit, trahere immo ultro ac uexare
paratus. |
108 uexare Ω :
uectare Nisbet || |
| |
nam cum magna malae superest audacia
causae, |
| 110 |
creditur a multis fiducia. mimum agit
ille, |
| |
urbani qualem fugitiuus scurra
Catulli: |
| |
tu miser exclamas, ut Stentora uincere
possis, |
| |
uel potius quantum Gradiuus Homericus,
audis, |
| |
Iuppiter, haec nec labra moues, cum mittere
uocem |
| 115 |
debueris uel marmoreus uel aeneus? aut
cur |
| |
in carbone tuo charta pia tura
soluta |
| |
ponimus et sectum uituli iecur albaque
porci |
| |
omenta? ut uideo, nullum discrimen habendum
est |
| |
effigies inter uestras statuamque
Vagelli. |
| 120 |
Accipe quae contra ualeat
solacia ferre |
| |
et qui nec Cynicos nec Stoica dogmata
legit |
| |
a Cynicis tunica distantia, non
Epicurum |
| |
suspicit exigui laetum plantaribus
horti. |
| |
curentur dubii medicis maioribus
aegri: |
| 125 |
tu uenam uel discipulo committe
Philippi. |
| |
si nullum in terris tam detestabile
factum |
| |
ostendis, taceo, nec pugnis caedere
pectus |
| |
te ueto nec plana faciem contundere
palma, |
| |
quandoquidem accepto claudenda est ianua
damno, |
| 130 |
et maiore domus gemitu, maiore
tumultu |
| |
planguntur nummi quam funera; nemo
dolorem |
| |
fingit in hoc casu, uestem diducere summam
|
| |
contentus, uexare oculos umore
coacto: |
| |
ploratur lacrimis amissa pecunia
ueris. |
| 135 |
sed si cuncta uides simili fora plena
querella, |
| |
si deciens lectis diuersa parte
tabellis |
| |
uana superuacui dicunt chirographa
ligni, |
| |
arguit ipsorum quos littera gemmaque
princeps |
| |
sardonychum, loculis quae custoditur
eburnis, |
| 140 |
ten, o delicias, extra communia
censes |
| |
ponendum, quia tu gallinae filius
albae, |
| |
nos uiles pulli nati infelicibus
ouis? |
| |
rem pateris modicam et mediocri bile
ferendam, |
| |
si flectas oculos maiora ad crimina.
confer |
| 145 |
conductum latronem, incendia sulpure
coepta |
| |
atque dolo, primos cum ianua colligit
ignes; |
| |
confer et hos, ueteris qui tollunt grandia
templi |
| |
pocula adorandae robiginis et
populorum |
| |
dona uel antiquo positas a rege
coronas; |
| 150 |
haec ibi si non sunt, minor exstat sacrilegus
qui |
| |
radat inaurati femur Herculis et faciem
ipsam |
| |
Neptuni, qui bratteolam de Castore
ducat; |
| |
an dubitet solitus totum conflare
Tonantem? |
153 deleuit Lewis
|| |
| |
confer et artifices mercatoremque
ueneni |
| 155 |
et deducendum corio bouis in mare, cum
quo |
| |
clauditur aduersis innoxia simia
fatis. |
| |
haec quota pars scelerum, quae custos Gallicus
urbis |
| |
usque a lucifero donec lux occidat
audit? |
| |
humani generis mores tibi nosse
uolenti |
| 160 |
sufficit una domus; paucos consume dies
et |
| |
dicere te miserum, postquam illinc ueneris,
aude. |
| |
quis tumidum guttur miratur in Alpibus aut
quis |
| |
in Meroe crasso maiorem infante
mamillam? |
| |
caerula quis stupuit Germani lumina,
flauam |
| 165 |
caesariem et madido torquentem cornua
cirro? |
| |
nempe quod haec illis natura est
omnibus una. |
166 deleuit Pinzger
|| |
| |
ad subitas Thracum uolucres nubemque
sonoram |
| |
Pygmaeus paruis currit bellator in
armis, |
| |
mox inpar hosti raptusque per aera
curuis |
| 170 |
unguibus a saeua fertur grue. si uideas
hoc |
| |
gentibus in nostris, risu quatiare; sed
illic, |
| |
quamquam eadem adsidue spectentur proelia,
ridet |
| |
nemo, ubi tota cohors pede non est altior
uno. |
| |
Nullane peiuri capitis
fraudisque nefandae |
| 175 |
poena erit? abreptum crede hunc grauiore
catena |
| |
protinus et nostro (quid plus uelit ira?)
necari |
| |
arbitrio: manet illa tamen iactura nec
umquam |
| |
depositum tibi sospes erit, sed corpore
trunco |
| |
inuidiosa dabit missus solacia
sanguis. |
179 missus
Wakefield : minimus Ω : nimium uel solum Housman :
saliens dubitanter Nisbet : nimius ς, Martyn
|| |
| 180 |
at uindicta bonum uita iucundius
ipsa. |
| |
nempe hoc indocti, quorum praecordia
nullis |
| |
interdum aut leuibus uideas flagrantia
causis. |
| |
quantulacumque adeo est occasio
sufficit irae. |
183 deleuit
Heinrich || |
| |
Chrysippus non dicet idem nec mite
Thaletis |
| 185 |
ingenium dulcique senex uicinus
Hymetto, |
| |
qui partem acceptae saeua inter uincla
cicutae |
| |
accusatori nollet dare. plurima felix |
187b-189a deleuit
Guietus || |
| |
paulatim uitia atque errores
exuit, omnes |
| |
prima docens rectum,
sapientia. quippe minuti |
| 190 |
semper et infirmi est animi exiguique
uoluptas |
| |
ultio. continuo sic collige, quod uindicta
|
| |
nemo magis gaudet quam femina. cur tamen hos
tu |
| |
euasisse putes, quos diri conscia
facti |
| |
mens habet attonitos et surdo uerbere
caedit |
| 195 |
occultum quatiente animo tortore
flagellum? |
| |
poena autem uehemens ac multo saeuior
illis |
| |
quas et Caedicius grauis inuenit et
Rhadamanthus, |
| |
nocte dieque suum gestare in pectore
testem. |
| |
Spartano cuidam respondit Pythia
uates |
| 200 |
haut inpunitum quondam fore quod
dubitaret |
| |
depositum retinere et fraudem iure
tueri |
| |
iurando. quaerebat enim quae numinis
esset |
| |
mens et an hoc illi facinus suaderet
Apollo. |
| |
reddidit ergo metu, non moribus, et tamen
omnem |
| 205 |
uocem adyti dignam templo ueramque
probauit |
| |
extinctus tota pariter cum prole
domoque |
| |
et quamuis longa deductis gente
propinquis. |
| |
has patitur poenas peccandi sola
uoluntas. |
| |
nam scelus intra se tacitum qui cogitat
ullum |
| 210 |
facti crimen habet. cedo si conata
peregit. |
| |
perpetua anxietas nec mensae tempore
cessat |
| |
faucibus ut morbo siccis interque
molares |
| |
difficili crescente cibo, Setina
misellus |
213 Setina Herel,
Withof : sed uina Ω || |
| |
expuit, Albani ueteris pretiosa
senectus |
| 215 |
displicet; ostendas melius, densissima
ruga |
| |
cogitur in frontem uelut acri ducta
Falerno. |
| |
nocte breuem si forte indulsit cura
soporem |
| |
et toto uersata toro iam membra
quiescunt, |
| |
continuo templum et uiolati numinis
aras |
| 220 |
et, quod praecipuis mentem sudoribus
urguet, |
| |
te uidet in somnis; tua sacra et maior
imago |
| |
humana turbat pauidum cogitque fateri.
|
| |
hi sunt qui trepidant et ad omnia fulgura
pallent, |
| |
cum tonat, exanimes primo quoque murmure
caeli, |
| 225 |
non quasi fortuitus nec uentorum rabie
sed |
| |
iratus cadat in terras et uindicet
ignis. |
226 uindicet
ς : iudicet Ω || |
| |
illa nihil nocuit, cura grauiore
timetur |
| |
proxima tempestas uelut hoc dilata
sereno. |
| |
praeterea lateris uigili cum febre
dolorem |
| 230 |
si coepere pati, missum ad sua corpora
morbum |
| |
infesto credunt a numine; saxa
deorum |
| |
haec et tela putant. pecudem spondere
sacello |
| |
balantem et Laribus cristam promittere
galli |
| |
non audent; quid enim sperare nocentibus
aegris |
| 235 |
concessum? uel quae non dignior hostia
uita? |
| |
mobilis et uaria est ferme natura
malorum. |
236 deleuit Jahn
|| |
| |
cum scelus admittunt, superest constantia;
quod fas |
| |
atque nefas tandem incipiunt sentire
peractis |
| |
criminibus. tamen ad mores natura
recurrit |
| 240 |
damnatos fixa et mutari nescia. nam
quis |
| |
peccandi finem posuit sibi? quando
recepit |
| |
eiectum semel attrita de fronte
ruborem? |
| |
quisnam hominum est quem tu contentum uideris uno |
| |
flagitio? dabit in laqueum uestigia
noster |
| 245 |
perfidus et nigri patietur carceris
uncum |
| |
aut maris Aegaei rupem scopulosque
frequentes |
| |
exulibus magnis. poena gaudebis
amara |
| |
nominis inuisi tandemque fatebere
laetus |
| |
nec Drusum nec Tiresian quemquam esse
deorum. |
249 Drusum Courtney
: surdum Ω || |
| |