Iuvenalis
Satira 9

e-lectorum in usum edidit
Michael Hendry 2005

 Index Satirarum 
 De Codicibus 

 
  Scire uelim quare totiens mihi, Naeuole, tristis
  occurras fronte obducta ceu Marsya uictus.
  quid tibi cum uultu, qualem deprensus habebat
  Rauola dum Rhodopes uda terit inguina barba?
5 nos colaphum incutimus lambenti crustula seruo.     5 deleuit Guietus, lacunam ante hunc uersum posuit Ruperti ||
  non erit hac facie miserabilior Crepereius
  Pollio, qui triplicem usuram praestare paratus
  circumit et fatuos non inuenit. unde repente
  tot rugae? certe modico contentus agebas
10 uernam equitem, conuiua ioco mordente facetus
  et salibus uehemens intra pomeria natis.
  omnia nunc contra, uultus grauis, horrida siccae
  silua comae, nullus tota nitor in cute, qualem
  Bruttia praestabat calidi tibi fascia uisci,
15 sed fruticante pilo neglecta et squalida crura.
  quid macies aegri ueteris, quem tempore longo
  torret quarta dies olimque domestica febris?
  deprendas animi tormenta latentis in aegro
  corpore, deprendas et gaudia; sumit utrumque
20 inde habitum facies. igitur flexisse uideris
  propositum et uitae contrarius ire priori.
  nuper enim, ut repeto, fanum Isidis et Ganymedem
  Pacis et aduectae sacrata Palatia Matris   23 sacrata Lubinus : secreta Ω ||
  et Cererem (nam quo non prostat femina templo?)
25 notior Aufidio moechus celebrare solebas,
  quodque taces, ipsos etiam inclinare maritos.
  ‘Vtile et hoc multis uitae genus, at mihi nullum
  inde operae pretium. pingues aliquando lacernas,
  munimenta togae, duri crassique coloris
30 et male percussas textoris pectine Galli
  accipimus, tenue argentum uenaeque secundae.
  fata regunt homines, fatum est et partibus illis
  quas sinus abscondit. nam si tibi sidera cessant,
  nil faciet longi mensura incognita nerui,
35 quamuis te nudum spumanti Virro labello
  uiderit et blandae adsidue densaeque tabellae
  sollicitent, αὐτὸς γὰρ ἐφέλκεται ἄνδρα κίναιδος.
  quod tamen ulterius monstrum quam mollis auarus?
  "haec tribui, deinde illa dedi, mox plura tulisti."
40 computat et ceuet. ponatur calculus, adsint
  cum tabula pueri; numera sestertia quinque
  omnibus in rebus, numerentur deinde labores.
  an facile et pronum est agere intra uiscera penem
  legitimum atque illic hesternae occurrere cenae?
45 seruus erit minus ille miser qui foderit agrum
  quam dominum. sed tu sane tenerum et puerum te
  et pulchrum et dignum cyatho caeloque putabas.
  uos humili adseculae, uos indulgebitis umquam
  cultori, iam nec morbo donare parati?
50 en cui tu uiridem umbellam, cui sucina mittas
  grandia, natalis quotiens redit aut madidum uer
  incipit et strata positus longaque cathedra
  munera femineis tractat secreta kalendis.
  dic, passer, cui tot montis, tot praedia seruas
55 Apula, tot miluos intra tua pascua lassas?
  te Trifolinus ager fecundis uitibus implet
  suspectumque iugum Cumis et Gaurus inanis —
  nam quis plura linit uicturo dolia musto? —
  quantum erat exhausti lumbos donare clientis
60 iugeribus paucis! meliusne hic rusticus infans
  cum matre et casulis et conlusore catello
  cymbala pulsantis legatum fiet amici?
  "improbus es cum poscis" ait. sed pensio clamat
  "posce", sed appellat puer unicus ut Polyphemi
65 lata acies per quam sollers euasit Vlixes.
  alter emendus erit, namque hic non sufficit, ambo
  pascendi. quid agam bruma spirante? quid, oro,
  quid dicam scapulis puerorum aquilone Decembri
  et pedibus? "durate atque expectate cicadas"?
70 uerum, ut dissimules, ut mittas cetera, quanto
  metiris pretio quod, ni tibi deditus essem
  deuotusque cliens, uxor tua uirgo maneret?
  scis certe quibus ista modis, quam saepe rogaris
  et quae pollicitus. fugientem nempe puellam   74 nempe Housman : saepe Ω ||
75 amplexu rapui; tabulas quoque ruperat et iam
  migrabat; tota uix hoc ego nocte redemi   76 migrabat Highet : signabat Ω : signabant Eden ||
  te plorante foris. testis mihi lectulus et tu,
  ad quem peruenit lecti sonus et dominae uox.
  instabile ac dirimi coeptum et iam paene solutum
80 coniugium in multis domibus seruauit adulter.
  quo te circumagas? quae prima aut ultima ponas?
  nullum ergo meritum est, ingrate ac perfide, nullum
  quod tibi filiolus uel filia nascitur ex me?
  tollis enim et libris actorum spargere gaudes
85 argumenta uiri. foribus suspende coronas:
  iam pater es, dedimus quod famae opponere possis.
  iura parentis habes, propter me scriberis heres,
  legatum omne capis nec non et dulce caducum.
  commoda praeterea iungentur multa caducis,
90 si numerum, si tres impleuero.’ iusta doloris,
  Naeuole, causa tui; contra tamen ille quid adfert?
  ‘Neglegit atque alium bipedem sibi quaerit asellum.
  haec soli commissa tibi celare memento
  et tacitus nostras intra te fige querellas;
95 nam res mortifera est inimicus pumice leuis.
  qui modo secretum commiserat, ardet et odit,
  tamquam prodiderim quidquid scio. sumere ferrum,
  fuste aperire caput, candelam adponere ualuis
  non dubitat. nec contemnas aut despicias quod
100 his opibus numquam cara est annona ueneni.
  ergo occulta teges ut curia Martis Athenis.’
  O Corydon, Corydon, secretum diuitis ullum
  esse putas? serui ut taceant, iumenta loquentur
  et canis et postes et marmora. claude fenestras,
105 uela tegant rimas, iunge ostia, tolle lucernam, 105 tolle lucernam Nisbet : tollito lumen P2GHL2 : tollite lumen P1AKOZ : lumen L ||
  e medio fac eant omnes, prope nemo recumbat;
  quod tamen ad cantum galli facit ille secundi
  proximus ante diem caupo sciet, audiet et quae
  finxerunt pariter libarius, archimagiri, 109 libarius anonymus apud Plathnerum : librarius Ω ||
110 carptores. quod enim dubitant componere crimen
  in dominos, quotiens rumoribus ulciscuntur
  baltea? nec derit qui te per compita quaerat
  nolentem et miseram uinosus inebriet aurem.
  illos ergo roges quidquid paulo ante petebas
115 a nobis: taceant. illi sed prodere malunt 115 sic punxit Nisbet ||
  arcanum quam subrepti potare Falerni
  pro populo faciens quantum Saufeia bibebat.
  uiuendum recte, cum propter plurima, +tum est his+
  idcirco ut possis linguam contemnere serui 119 deleuit Pithoeus ||
120 praecipue causis, ut linguas mancipiorum
  contemnas; nam lingua mali pars pessima serui.
  deterior tamen hic qui liber non erit illis 122-123 damnauit Pinzger ||
  quorum animas et farre suo custodit et aere.
  ‘Vtile consilium modo, sed commune, dedisti.
125 nunc mihi quid suades post damnum temporis et spes
  deceptas? festinat enim decurrere, uelox
  flosculus, angustae miseraeque breuissima uitae
  portio; dum bibimus, dum serta, unguenta, puellas
  poscimus, obrepit non intellecta senectus.’
130 Ne trepida, numquam pathicus tibi derit amicus
  stantibus et saluis his collibus; undique ad illos
  conuenient et carpentis et nauibus omnes
  qui digito scalpunt uno caput. altera maior
134 spes superest, tu tantum erucis inprime dentem.
a gratus eris, tu tantum erucis inprime dentem.
135 ‘Haec exempla para felicibus; at mea Clotho
  et Lachesis gaudent, si pascitur inguine uenter.
  o parui nostrique Lares, quos ture minuto
  aut farre et tenui soleo exorare corona,
  quando ego figam aliquid quo sit mihi tuta senectus
140 a tegete et baculo? uiginti milia fenus
  pigneribus positis, argenti uascula puri,
  sed quae Fabricius censor notet, et duo fortes
  de grege Moesorum, qui me ceruice locatum 143 locatum Heinrich : locata Ω ||
  securum iubeant clamoso insistere Circo;
145 sit mihi praeterea curuus caelator, et alter
  qui multas facies pingit cito; sufficiunt haec.
  quando ego pauper ero? uotum miserabile, nec spes
  his saltem; nam cum pro me Fortuna uocatur,
  adfixit ceras illa de naue petitas
150 quae Siculos cantus effugit remige surdo.’