Iuvenalis Satira 2
e-lectorum in usum edidit Michael Hendry
2005
|

Index Satirarum
De Codicibus
|
|
|
Vltra Sauromatas fugere hinc
libet et glacialem |
|
Oceanum, quotiens aliquid de moribus
audent |
|
qui Curios simulant et Bacchanalia
uiuunt. |
|
indocti primum, quamquam plena omnia
gypso |
5 |
Chrysippi inuenias; nam perfectissimus
horum, |
|
si quis Aristotelen similem uel Pittacon
emit |
|
et iubet archetypos pluteum seruare
Cleanthas. |
|
frontis nulla fides; quis enim non uicus
abundat |
|
tristibus obscenis? castigas turpia, cum
sis |
10 |
inter Socraticos notissima fossa
cinaedos? |
|
hispida membra quidem et durae per bracchia saetae |
|
promittunt atrocem animum, sed podice
leui |
|
caeduntur tumidae medico ridente
mariscae. |
|
rarus sermo illis et magna libido
tacendi |
15 |
atque supercilio breuior coma. uerius
ergo |
|
et magis ingenue Peribomius; hunc ego
fatis |
|
imputo, qui uultu morbum incessuque
fatetur. |
|
horum simplicitas miserabilis, his furor
ipse |
|
dat ueniam; sed peiiores, qui talia
uerbis |
20 |
Herculis inuadunt et de uirtute
locuti |
|
clunem agitant. ego te ceuentem, Sexte,
uerebor? |
|
infamis Varillus ait, quo deterior
te? |
|
loripedem rectus derideat, Aethiopem
albus. |
|
quis tulerit Gracchos de seditione
querentes? |
25 |
quis caelum terris non misceat et mare
caelo |
|
si fur displiceat Verri, | homicida
Miloni, |
|
Clodius accuset moechos, Catilina
Cethegum, |
|
in tabulam Sullae si dicant discipuli
tres? |
|
qualis erat nuper tragico pollutus
adulter |
30 |
concubitu, qui tunc leges reuocabat
amaras |
|
omnibus atque ipsis Veneri Martique
timendas, |
|
cum tot abortiuis fecundam Iulia
uuluam |
|
solueret et patruo similes effunderet
offas. |
|
nonne igitur iure ac merito uitia ultima
fictos |
35 |
contemnunt Scauros et castigata remordent?
|
|
non tulit ex illis toruum Laronia
quendam |
|
clamantem totiens ubi nunc, lex Iulia,
dormis? |
|
atque ita subridens: felicia tempora, quae
te |
|
moribus opponunt. habeat iam Roma
pudorem: |
40 |
tertius e caelo cecidit Cato. sed tamen
unde |
|
haec emis, hirsuto spirant opobalsama
collo |
|
quae tibi? ne pudeat dominum monstrare
tabernae. |
|
quod si uexantur leges ac iura,
citari |
|
ante omnis debet Scantinia. respice
primum |
45 |
et scrutare uiros; faciunt peiora: sed
illos |
45 peiora
Herwerden : nam plura P1 (ut vid.) O :
qui plura R : hi plura VΦ || |
|
defendit numerus iunctaeque umbone
phalanges. |
|
magna inter molles concordia. non erit
ullum |
|
exemplum in nostro tam detestabile
sexu. |
|
Tedia non lambit Cluuiam nec Flora
Catullam: |
50 |
Hispo subit iuuenes et morbo pallet
utroque. |
|
numquid nos agimus causas, ciuilia
iura |
|
nouimus aut ullo strepitu fora uestra
mouemus? |
|
luctantur paucae, comedunt coloephia
paucae. |
|
uos lanam trahitis calathisque peracta
refertis |
55 |
uellera, uos tenui praegnantem stamine
fusum |
|
Penelope melius, leuius torquetis
Arachne, |
|
horrida quale facit residens in codice
paelex. |
|
notum est cur solo tabulas inpleuerit
Hister |
|
liberto, dederit uiuus cur multa
puellae. |
60 |
diues erit magno quae dormit tertia
lecto. |
|
tu nube atque tace: donant arcana
cylindros. |
|
de nobis post haec tristis sententia
fertur? |
|
dat ueniam coruis, uexat censura
columbas. |
|
Fugerunt trepidi uera ac
manifesta canentem |
65 |
Stoicidae; quid enim falsi Laronia? sed
quid |
|
non facient alii, cum tu multicia
sumas, |
|
Cretice, et hanc uestem populo mirante
perores |
|
in Proculas et Pollittas? est moecha
Fabulla; |
|
damnetur, si uis, etiam Carfinia:
talem |
70 |
non sumet damnata togam. sed Iulius
ardet, |
|
aestuo. nudus agas: minus est insania
turpis. |
|
en habitum quo te leges ac iura
ferentem |
|
uulneribus crudis populus modo uictor et
illud |
|
montanum positis audiret uulgus
aratris. |
75 |
quid non proclames, in corpore iudicis
ista |
|
si uideas? quaero an deceant multicia
testem. |
|
acer et indomitus libertatisque
magister, |
|
Cretice, perluces. dedit hanc contagio
labem |
|
et dabit in plures, sicut grex totus in
agris |
80 |
unius scabie cadit et porrigine
porci |
|
uuaque conspecta liuorem ducit ab
uua. |
|
foedius hoc aliquid quandoque audebis
amictu; |
|
nemo repente fuit turpissimus. accipient
te |
|
paulatim qui longa domi redimicula
sumunt |
85 |
frontibus et toto posuere monilia
collo |
|
atque Bonam tenerae placant abdomine
porcae |
|
et magno cratere Deam. sed more
sinistro |
|
exagitata procul non intrat femina
limen: |
|
solis ara deae maribus patet. ite,
profanae, |
90 |
clamatur, nullo gemit hic tibicina
cornu. |
|
talia secreta coluerunt orgia
taeda |
|
Cecropiam soliti Baptae lassare
Cotyton. |
|
ille supercilium madida fuligine
tactum |
93 tactum
Φ+ : tinctum P1LU2+ :
tectum O || |
|
obliqua producit acu pingitque
trementis |
95 |
attollens oculos; uitreo bibit ille
priapo |
|
reticulumque comis auratum ingentibus
implet |
|
caerulea indutus scutulata aut galbina
rasa |
|
et per Iunonem domini iurante
ministro; |
|
ille tenet speculum, pathici gestamen
Othonis, |
100 |
Actoris Aurunci spolium, quo se ipse
uidebat |
100 ipse scripsi :
ille Ω || |
|
armatum, cum iam tolli uexilla
iuberet. |
|
res memoranda nouis annalibus atque
recenti |
|
historia, speculum ciuilis sarcina
belli. |
|
nimirum summi ducis est occidere
Galbam |
105 |
et curare cutem, summi constantia ciuis |
105b-106a summi . . . campis
deleuit Nisbet || |
|
Bebriaci campis solium
adfectare Palati |
106 solium
ς, sicut conj. Herwerden : spolium Φ et in
rasura P2 || |
|
et pressum in faciem digitis extendere panem, |
|
quod nec in Assyria pharetrata Sameramis urbe |
108 Assyria . . . urbe
V, H. Valesius : Assyrio . . . orbe PΦ || |
|
maesta nec Actiaca fecit Cleopatra carina. |
110 |
hic nullus uerbis pudor aut reuerentia
mensae, |
|
hic turpis Cybeles et fracta uoce
loquendi |
|
libertas et crine senex fanaticus
albo |
|
sacrorum antistes, rarum ac memorabile
magni |
|
gutturis exemplum conducendusque
magister. |
115 |
quid tamen expectant, Phrygio quos tempus erat
iam |
|
more superuacuam cultris abrumpere
carnem? |
|
quadringenta dedit Gracchus sestertia
dotem |
|
cornicini, siue hic recto cantauerat
aere; |
|
signatae tabulae, dictum feliciter,
ingens |
120 |
cena sedet, gremio iacuit noua nupta
mariti. |
|
o proceres, censore opus est an haruspice
nobis? |
|
scilicet horreres maioraque monstra
putares, |
|
si mulier uitulum uel si bos ederet
agnum? |
|
segmenta et longos habitus et flammea
sumit |
125 |
arcano qui sacra ferens nutantia
loro |
|
sudauit clipeis ancilibus. o pater
Vrbis, |
|
unde nefas tantum Latiis pastoribus?
unde |
|
haec tetigit, Gradiue, tuos urtica
nepotes? |
|
traditur ecce uiro clarus genere atque opibus
uir, |
130 |
nec galeam quassas nec terram cuspide
pulsas |
|
nec quereris patri. uade ergo et cede
seueri |
|
iugeribus Campi, quem neglegis. officium
cras |
|
primo sole mihi peragendum in ualle
Quirini. |
|
quae causa officii? quid quaeris? nubit
amicus |
135 |
nec multos adhibet. liceat modo uiuere,
fient, |
|
fient ista palam, cupient et in acta
referri. |
|
interea tormentum ingens nubentibus
haeret |
|
quod nequeant parere et partu retinere
maritos. |
|
sed melius, quod nil animis in corpora
iuris |
140 |
natura indulget: steriles moriuntur, et
illis |
140 moriuntur PVAO
: morientur Φ || |
|
turgida non prodest condita pyxide
Lyde, |
|
nec prodest agili palmas praebere
luperco. |
|
uicit et hoc monstrum tunicati fuscina
Gracchi, |
|
lustrauitque fuga mediam gladiator
harenam |
145 |
et Capitolinis generosior et
Marcellis |
|
et Catulis Paulique minoribus et Fabiis
et |
146 Catulis Paulique
Lipsius : Catuli Paulique P1 : Catulis Paulisque
VΦ || |
|
omnibus ad podium spectantibus, his licet
ipsum |
|
admoueas cuius tunc munere retia
misit. |
|
Esse aliquid manes et
subterranea regna, |
149 aliquid
ς, Burmannus : aliquos Ω || |
150 |
Cocytum et Stygio ranas in gurgite
nigras, |
|
atque una transire uadum tot milia
cumba |
|
nec pueri credunt, nisi qui nondum aere
lauantur. |
|
sed tu uera puta: Curius quid sentit et
ambo |
|
Scipiadae, quid Fabricius manesque
Camilli, |
155 |
quid Cremerae legio et Cannis consumpta
iuuentus, |
|
tot bellorum animae, quotiens hinc talis ad
illos |
|
umbra uenit? cuperent lustrari, si qua
darentur |
|
sulpura cum taedis et si foret umida
laurus. |
|
illic heu miseri traducimur. arma quidem
ultra |
160 |
litora Iuuernae promouimus et modo
captas |
|
Orcadas ac minima contentos nocte
Britannos, |
161 minima Ω : nimia Martyn || |
|
sed quae nunc populi fiunt uictoris in
Vrbe |
|
non faciunt illi quos uicimus. et tamen
unus |
|
Armenius Zalaces cunctis narratur
ephebis |
165 |
mollior ardenti sese indulsisse
tribuno. |
|
aspice quid faciant commercia: uenerat
obses; |
|
hic fiunt homines. nam si mora longior
Vrbem |
|
induerit pueris, non umquam derit
amator, |
168 induerit Nisbet
: indulsit Ω || |
|
mittentur bracae, cultelli, frena,
flagellum: |
170 |
sic praetextatos referunt Artaxata
mores. |
|