Iuvenalis
Satira 1

e-lectorum in usum edidit
Michael Hendry 2005

 Index Satirarum 
 De Codicibus 

 
  Semper ego auditor tantum? numquamne reponam
  uexatus totiens rauci Theseide Codri?     2 Codri RVΦ+ : Cordi P+ ||
  inpune ergo mihi recitauerit ille togatas,
  hic elegos? inpune diem consumpserit ingens
5 Telephus aut summi plena iam margine libri
  scriptus et in tergo necdum finitus Orestes?
  nota magis nulli domus est sua quam mihi lucus
  Martis et Aeoliis uicinum rupibus antrum
  Vulcani; quid agant uenti, quas torqueat umbras
10 Aeacus, unde alius furtiuae deuehat aurum
  pelliculae, quantas iaculetur Monychus ornos,
  Frontonis platani conuolsaque marmora clamant
  semper et adsiduo ruptae lectore columnae.
  expectes eadem a summo minimoque poeta.   14 deleuit Scholte ||
15 et nos ergo manum ferulae subduximus, et nos
  consilium dedimus Sullae, priuatus ut altum
  dormiret. stulta est clementia, cum tot ubique
  uatibus occurras, periturae parcere chartae.
  cur tamen hoc potius libeat decurrere campo,
20 per quem magnus equos Auruncae flexit alumnus,
  si uacat ac placidi rationem admittitis, edam.
  Cum tener uxorem ducat spado, Meuia Tuscum
  figat aprum et nuda teneat uenabula mamma,
  patricios omnis opibus cum prouocet unus
25 quo tondente grauis iuueni mihi barba sonabat,
  cum pars Niliacae plebis, cum uerna Canopi
  Crispinus Tyrias umero reuocante lacernas
  uentilet aestiuum digitis sudantibus aurum,
  nec sufferre queat maioris pondera gemmae,   29 damnauit Nisbet ||
30 difficile est saturam non scribere. nam quis iniquae
  tam patiens Vrbis, tam ferreus, ut teneat se,
  causidici noua cum ueniat lectica Mathonis
  plena ipso, post hunc magni delator amici
  et cito rapturus de nobilitate comesa
35 quod superest, quem Massa timet, quem munere palpat
36 Carus ut a trepido Thymele summissa Latino;   36 ut Heinrich : et Ω | 37-41 post 54 uel 57 transfert Courtney ||
42 accipiat sane mercedem sanguinis et sic   42 mercedes inguinis Martyn ||
  palleat ut nudis pressit qui calcibus anguem
  aut Lugudunensem rhetor dicturus ad aram.
45 quid referam quanta siccum iecur ardeat ira,
  cum populum gregibus comitum premit hic spoliator   46 premit PRΦ : premat VK ||
  pupilli prostantis et hic damnatus inani
  iudicio? quid enim saluis infamia nummis?
  exul ab octaua Marius bibit et fruitur dis
50 iratis, at tu uictrix, prouincia, ploras.
  haec ego non credam Venusina digna lucerna?
  haec ego non agitem? sed quid magis? Heracleas
  aut Diomedeas aut mugitum labyrinthi
54 et mare percussum puero fabrumque uolantem,
37 cum te summoueant qui testamenta merentur   37-41 huc uel post 57 transfert Courtney ||
  noctibus, in caelum quos euehit optima summi
  nunc uia processus, uetulae uesica beatae?
40 unciolam Proculeius habet, sed Gillo deuncem,
41 partes quisque suas ad mensuram inguinis heres.
55 cum leno accipiat moechi bona, si capiendi
  ius nullum uxori, doctus spectare lacunar,
  doctus et ad calicem uigilanti stertere naso;
  cum fas esse putet curam sperare cohortis
  qui bona donauit praesepibus et caret omni
60 maiorum censu, dum peruolat axe citato
  Flaminiam puer Automedon? nam lora tenebat
  ipse, lacernatae cum se iactaret amicae.
  nonne libet medio ceras inplere capaces   63 libet Ω : licet Guyet ||
  quadriuio, cum iam sexta ceruice feratur
65 hinc atque inde patens ac nuda paene cathedra
  et multum referens de Maecenate supino
  signator falsi, qui se lautum atque beatum   67 falsi PRV : falsum G : falso Φ ||
  exiguis tabulis et gemma fecerit uda?
  occurrit matrona potens, quae molle Calenum
70 porrectura uiro miscet sitiente rubeta   70 rubeta P?RV, Plathner : rubetam Φ ||
  instituitque rudes melior Lucusta propinquas
  per famam et populum nigros efferre maritos.
  aude aliquid breuibus Gyaris et carcere dignum,
  si uis esse aliquid. probitas laudatur et alget;
75 criminibus debent hortos, praetoria, mensas,
  argentum uetus et stantem extra pocula caprum.
  quem patitur dormire nurus corruptor auarae,
  quem sponsae turpes et praetextatus adulter?
  si natura negat, facit indignatio uersum   79-80 uersus / qualescumque ς ||
80 qualemcumque potest, quales ego uel Cluuienus.
  Ex quo Deucalion nimbis tollentibus aequor
  nauigio montem ascendit sortesque poposcit
  paulatimque anima caluerunt mollia saxa
  et maribus nudas ostendit Pyrrha puellas,
85 quidquid agunt homines, uotum, timor, ira, uoluptas,   85-86 seclusit Scholte ||
  gaudia, discursus, nostri farrago libelli est.
  ecquando uberior uitiorum copia? quando   87 ecquando Scholte : et quando Ω ||
  maior auaritiae patuit sinus? alea quando
  hos animos? neque enim loculis comitantibus itur
90 ad casum tabulae, posita sed luditur arca.
  proelia quanta illic dispensatore uidebis
  armigero! simplexne furor sestertia centum
  perdere et horrenti tunicam non reddere seruo?
  quis totidem erexit uillas, quis fercula septem
95 secreto cenauit auus? nunc sportula primo
  limine parua sedet turbae rapienda togatae.
  ille tamen faciem prius inspicit et trepidat ne
  suppositus uenias ac falso nomine poscas:
  agnitus accipies. iubet a praecone uocari
100 ipsos Troiugenas, nam uexant limen et illi 100 illi KL : ipsi PRΦ : ipsum V : isti ς ||
  nobiscum. ‘da praetori, da deinde tribuno.’
  sed libertinus prior est. ‘prior’ inquit ‘ego adsum.
  cur timeam dubitemue locum defendere, quamuis
  natus ad Euphraten, molli quod in aure fenestrae 104 molli Marshall : molles ||
105 arguerint, licet ipse negem? sed quinque tabernae
  quadringenta parant. quid confert purpura maior
  optandum, si Laurenti custodit in agro
  conductas Coruinus ouis, ego possideo plus
  Pallante et Licinis?’ expectent ergo tribuni,
110 uincant diuitiae, sacro ne cedat honori
  nuper in hanc urbem pedibus qui uenerat albis,
  quandoquidem inter nos sanctissima diuitiarum
  maiestas, etsi funesta Pecunia templo
  nondum habitat, nullas Nummorum ereximus aras, 114 habitat PRVOTΣ : habitas Φ ||
115 ut colitur Pax atque Fides, Victoria, Virtus 115 atque PVΦ : firma R : Fama Postgate ||
  quaeque salutato crepitat Concordia nido.
  sed cum summus honor finito conputet anno,
  sportula quid referat, quantum rationibus addat,
  quid facient comites quibus hinc toga, calceus hinc est
120 et panis fumusque domi? densissima centum
  quadrantes lectica petit, sequiturque maritum
  languida uel praegnans et circumducitur uxor.
  hic petit absenti nota iam callidus arte
  ostendens uacuam et clausam pro coniuge sellam.
125 ‘Galla mea est’ inquit, ‘citius dimitte. moraris?
  profer, Galla, caput. noli uexare, quiescet.’ 126 quiescaet P1, unde alii quiescet, alii quiescat scripserunt : quiescit RVΦ ||
  ipse dies pulchro distinguitur ordine rerum:
  sportula, deinde forum iurisque peritus Apollo
  atque triumphales, inter quas ausus habere
130 nescio quis titulos Aegyptius atque Arabarches,
  cuius ad effigiem non tantum meiere fas est.
  - - - - - - - - - - - - - - - - - - - - - - - - - - - 131b lacunam statuit Housman, praeeunte X. Prinz ||
  uestibulis abeunt ueteres lassique clientes
  uotaque deponunt, quamquam longissima cenae
  spes homini; caulis miseris atque ignis emendus. 134 caulis P1RV : caules Φ ||
135 optima siluarum interea pelagique uorabit
  rex horum uacuisque toris tantum ipse iacebit.
  nam de tot pulchris et latis orbibus et tam 137-138 deleuit Ribbeck ||
  antiquis una comedunt patrimonia mensa.
  nullus iam parasitus erit. sed quis ferat istas
140 luxuriae sordes? quanta est gula quae sibi totos
  ponit apros, animal propter conuiuia natum!
  poena tamen praesens, cum tu deponis amictus
  turgidus et crudum pauonem in balnea portas. 143 crudum : crudus P1RH | portas Ω : portans Rasi ||
  hinc subitae mortes atque intestata senectus. 144-145 subitae . . . it deleuit Nisbet : ambos uersus damnauerat Knoche | intestata Ω : intemptata Corelli : intempesta Weidner ||
145 it noua nec tristis per cunctas fabula cenas; 146 it AK2L2U2 : et PRVΦ ||
  ducitur iratis plaudendum funus amicis.
  Nil erit ulterius quod nostris moribus addat
  posteritas, eadem facient cupientque minores,
  omne in praecipiti uitium stetit. utere uelis,
150 totos pande sinus. dices hic forsitan ‘unde 150 dices PRO : dicas ||
  ingenium par materiae? unde illa priorum
  scribendi quodcumque animo flagrante liberet
  simplicitas?’ cuius non audeo dicere nomen?
  quid refert dictis ignoscat Mucius an non?
155 ‘pone Tigellinum, taeda lucebis in illa
  qua stantes ardent qui fixo gutture fumant, 156 gutture + : pectore P1RAO ||
  - - - - - - - - - - - - - - - - - - - - - - - - - - - 156b lacunam statuit Housman, praeeunte X. Prinz ||
  et latum media sulcum deducit harena.’
  qui dedit ergo tribus patruis aconita, uehatur
  pensilibus plumis atque illinc despiciat nos?
160 ‘cum ueniet contra, digito compesce labellum:
  accusator erit qui aduersus dixerit “hic est”; 161 aduersus (uel auersus) temptavi : uersum P1R : uerbum man. rec. in P : uersu V : uerum Φ : uerbo Nisbet ||
  securus licet Aenean Rutulumque ferocem
  committas, nulli grauis est pertusus Achilles 163 pertusus temptavi : excussus Nisbet : percussus Ω ||
  aut multum quaesitus Hylas urnamque secutus:
165 ense semel stricto quotiens Lucilius ardens 165 semel Nisbet : uelut Ω ||
  infremuit, rubet auditor cui frigida mens est
  criminibus, tacita sudant praecordia culpa.
  inde irae et lacrimae. tecum prius ergo uoluta 168 irae P1RV lem. Ω : ira AG1K1LO ||
  haec animo ante tubas: galeatum sero duelli
170 paenitet.’ experiar quid concedatur in illos
  quorum Flaminia tegitur cinis atque Latina. 171 tegitur Ω : teritur Harrison ||