P. Ovidii Nasonis Heroides X
Ariadne Theseo
e-lectorum in usum edidit Michael Hendry
2007
| |

Index Heroidum
De Codicibus
|
| |
| a |
Illa relicta feris etiam nunc, improbe Theseu |
Eς |
a-b W X : Y Z || |
| b |
et haec aequa mente tulisse velis? |
| 1 |
Mitius inveni quam te genus omne ferarum; |
???? |
| |
credita non ulli quam tibi peius eram. |
| |
quae legis, ex illo, Theseu, tibi litore mitto |
|
3 XX yy : ZZ O || |
| |
unde tuam sine me vela tulere ratem, |
| 5 |
in quo me somnusque meus male prodidit et tu, |
| |
per facinus somnis insidiate meis. |
| |
tempus erat, vitrea quo primum terra pruina |
| |
spargitur et tectae fronde queruntur aves; |
| |
incertum vigilans ac somno languida movi |
|
9 XX yy : ZZ O || |
| 10 |
Thesea prensuras semisupina manus: |
|
10 XX yy : ZZ O || |
| |
nullus erat. referoque manus iterumque retempto |
| |
perque torum moveo bracchia: nullus erat. |
| |
excussere metus somnum; conterrita surgo |
| |
membraque sunt viduo praecipitata toro. |
| 15 |
protinus adductis sonuerunt pectora palmis |
| |
utque erat e somno turbida, rupta coma est. |
|
16 XX yy : ZZ O || |
| |
luna fuit; specto siquid nisi litora cernam; |
| |
quod videant oculi, nil nisi litus habent. |
| |
nunc huc, nunc illuc et utroque sine ordine, curro, |
| 20 |
alta puellares tardat harena pedes. |
| |
interea toto clamanti litore ‘Theseu!’ |
|
21 XX yy : ZZ O || |
| |
reddebant nomen concava saxa tuum |
| |
et quotiens ego te, totiens locus ipse vocabat; |
| |
ipse locus miserae ferre volebat opem. |
| 25 |
mons fuit; apparent frutices in vertice rari; |
| |
hinc scopulus raucis pendet adesus aquis. |
|
26 XX yy : ZZ O || |
| |
adscendo; vires animus dabat; atque ita late |
| |
aequora prospectu metior alta meo. |
| |
inde ego nam ventis quoque sum crudelibus usa |
| 30 |
vidi praecipiti carbasa tenta Noto. |
| |
aut vidi aut fuerant quae me vidisse putarem; |
|
31 XX yy : ZZ O || |
| |
frigidior glacie semianimisque fui. |
| |
nec languere diu patitur dolor. excitor illo, |
| |
excitor et summa Thesea voce voco. |
| 35 |
‘quo fugis?’ exclamo ‘scelerate revertere Theseu! |
| |
flecte ratem! numerum non habet illa suum!’ |
| |
haec ego. quod voci deerat, plangore replebam; |
| |
verbera cum verbis mixta fuere meis. |
| |
si non audires, ut saltem cernere posses: |
| 40 |
iactatae late signa dedere manus. |
| |
candidaque imposui longae velamina virgae |
| |
scilicet oblitos admonitura mei. |
| |
iamque oculis ereptus eras. tum denique flevi; |
| |
torpuerant molles ante dolore genae. |
| 45 |
quid potius facerent, quam me mea lumina flerent, |
| |
postquam desieram vela videre tua? |
|
46 XX yy : ZZ O || |
| |
aut ego diffusis erravi sola capillis, |
| |
qualis ab Ogygio concita Baccha deo; |
| |
aut mare prospiciens in saxo frigida sedi, |
| 50 |
quamque lapis sedes, tam lapis ipsa fui. |
| |
saepe torum repeto qui nos acceperat ambos, |
| |
sed non acceptos exhibiturus erat |
| |
et tua quae possum pro te vestigia tango |
|
53 XX yy : ZZ O || |
| |
strataque quae membris intepuere tuis. |
| 55 |
incumbo lacrimisque toro manante profusis |
| |
‘pressimus’ exclamo ‘te duo, redde duos! |
| |
venimus huc ambo; cur non discedimus ambo? |
| |
perfide, pars nostri, lectule, maior ubi est?’ |
| |
quid faciam? quo sola ferar? vacat insula cultu; |
| 60 |
non hominum video, non ego facta boum. |
| |
omne latus terrae cingit mare; navita nusquam. |
| |
nulla per ambiguas puppis itura vias. |
| |
finge dari comitesque mihi ventosque ratemque, |
| |
quid sequar? accessus terra paterna negat. |
| 65 |
ut rate felici pacata per aequora labar, |
| |
temperet ut ventos Aeolus; exul ero. |
| |
non ego te, Crete, centum digesta per urbes, |
| |
adspiciam, puero cognita terra Iovi. |
| |
at pater et tellus iusto regnata parenti |
|
69 XX yy : ZZ O || |
| 70 |
prodita sunt facto, nomina cara, meo, |
| |
cum tibi, ne victor tecto morerere recurvo, |
|
71 XX yy : ZZ O || |
| |
quae regerent passus, pro duce fila dedi. |
| |
tum mihi dicebas: ‘per ego ipsa pericula iuro |
|
73 XX yy : ZZ O || |
| |
te fore, dum nostrum vivet uterque, meam.’ |
| 75 |
vivimus, et non sum, Theseu, tua, si modo vivis, |
|
75 XX yy : ZZ O || |
| |
femina periuri fraude sepulta viri. |
| |
me quoque, qua fratrem mactasses, improbe, clava! |
| |
esset, quam dederas, morte soluta fides. |
| |
nunc ego non tantum, quae sum passura, recordor, |
|
79-80 XX yy : ZZ O || |
| 80 |
sed quaecumque potest ulla relicta pati. |
| |
occurrunt animo pereundi mille figurae, |
| |
morsque minus poenae quam mora mortis habet. |
| |
iam iam venturos aut hac aut suspicor illac, |
| |
qui lanient avido viscera dente lupos. |
| 85 |
forsitan et fulvos tellus alat ista leones? |
|
85-86 XX yy : ZZ O || |
| |
quis scit an et saevas tigridas insula habet. |
|
86 XX yy : ZZ O || |
| |
et freta dicuntur magnas expellere phocas; |
| |
quis vetat et gladios per latus ire meum? |
| |
tantum ne religer dura captiva catena, |
|
89 XX yy : ZZ O || |
| 90 |
neve traham serva grandia pensa manu, |
| |
cui pater est Minos, cui mater filia Phoebi, |
| |
quodque magis memini, quae tibi pacta fui! |
| |
si mare, si terras porrectaque litora vidi, |
| |
multa mihi terrae, multa minantur aquae. |
| 95 |
caelum restabat; timeo simulacra deorum; |
| |
destituor rapidis praeda cibusque feris. |
|
96 XX yy : ZZ O || |
| |
sive colunt habitantque viri, diffidimus illis; |
| |
externos didici laesa timere viros. |
| |
viveret Androgeos utinam, nec facta luisses |
| 100 |
impia funeribus, Cecropi terra, tuis; |
| |
nec tua mactasset nodoso stipite, Theseu, |
| |
ardua parte virum dextera, parte bovem; |
| |
nec tibi, quae reditus monstrarent, fila dedissem, |
| |
fila per adductas saepe recepta manus. |
|
104 XX yy : ZZ O || |
| 105 |
non equidem miror, si stat victoria tecum |
| |
strataque Cretaeam belva planxit humum. |
|
106 XX yy : ZZ O || |
| |
non poterant figi praecordia ferrea cornu; |
| |
ut te non tegeres, pectore tutus eras. |
| |
illic tu silices, illic adamanta tulisti, |
| 110 |
illic, qui silices, Thesea, vincat, habes. |
| |
crudeles somni, quid me tenuistis inertem? |
| |
aut semel aeterna nocte premenda fui. |
|
112 XX yy : ZZ O || |
| |
vos quoque crudeles venti, nimiumque parati |
| |
flaminaque in lacrimas officiosa meas; |
| 115 |
dextera crudelis, quae me fratremque necavit, |
| |
et data poscenti, nomen inane, fides: |
| |
in me iurarunt somnus ventusque fidesque: |
| |
prodita sum causis una puella tribus. |
| |
ergo ego nec lacrimas matris moritura videbo |
| 120 |
nec mea qui digitis lumina condat, erit. |
| |
spiritus infelix peregrinas ibit in auras |
| |
nec positos artus unguet amica manus. |
| |
ossa superstabunt volucres inhumata marinae; |
| |
haec sunt officiis digna sepulcra meis. |
| 125 |
ibis Cecropios portus patriaque receptus, |
| |
cum steteris urbis celsus in arce tuae |
|
126 XX yy : ZZ O || |
| |
et bene narraris letum taurique virique |
|
127 narraris Ps : narrabis Gw || |
| |
sectaque per dubias saxea tecta vias; |
| |
me quoque narrato sola tellure relictam; |
|
129 sola scripsi : solam PGw || |
| 130 |
non ego sum titulis subripienda tuis! |
| |
nec pater est Aegeus, nec tu Pittheidos Aethrae |
|
131-32 XX yy : ZZ O || |
| |
filius; auctores saxa fretumque tui. |
| |
di facerent ut me summa de puppe videres, |
| |
movisset vultus maesta figura tuos. |
| 135 |
nunc quoque non oculis, sed qua potes, adspice mente |
| |
haerentem scopulo quem vaga pulsat aqua; |
| |
adspice demissos lugentis more capillos |
| |
et tunicas lacrimis sicut ab imbre graves! |
| |
corpus ut impulsae segetes aquilonibus horret |
| 140 |
litteraque articulo pressa tremente labat. |
| |
non te per meritum, quoniam male cessit, adoro; |
| |
debita sit facto gratia nulla meo. |
| |
sed ne poena quidem. si non ego causa salutis, |
| |
non tamen est cur sis tu mihi causa necis. |
| 145 |
has tibi plangendo lugubria pectora lassas |
| |
infelix tendo trans freta lata manus; |
| |
hos tibi qui superant ostendo maesta capillos; |
| |
per lacrimas oro, quas tua facta mouent: |
| |
flecte ratem, Theseu, versoque relabere velo; |
|
149 uelo Burmann : uento O || |
| 150 |
si prius occidero, tu tamen ossa feres. |
| |