P. Ovidii Nasonis Heroides IV
Phaedra Hippolyto
e-lectorum in usum edidit Michael Hendry
2020
| |

Index Heroidum
De Codicibus
|
| |
| |
Qua, nisi tu dederis, caritura est ipsa, salutem |
PEGω |
1 Qua . . . salutem EGω : Quam . . . salutem
P1ω : Qua . . . salute P2 || |
| |
mittit Amazonio Cressa puella viro. |
| |
perlege, quodcumque est: quid epistula lecta nocebit? |
| |
te quoque in hac aliquid quod iuvet esse potest; |
|
4-5
delevit Peters || |
| 5 |
his arcana notis terra pelagoque feruntur. |
| |
inspicit acceptas hostis ab hoste notas. |
| |
ter tecum conata loqui ter inutilis haesit |
| |
lingua, ter in primo restitit ore sonus. |
|
8
restitit N. Heinsius : destitit Ω || |
| |
qua licet et †sequitur†, pudor est miscendus amori; |
|
9 sequitur Ω : quitur Burt :
prodest vel tutum est Reeve || N |
| 10 |
dicere quae puduit, scribere iussit Amor. |
| |
quidquid Amor iussit, non est contemnere tutum; |
| |
regnat et in dominos ius habet ille deos. |
| |
ille mihi primo dubitanti scribere dixit: |
| |
scribe! dabit victas et ferus ille manus. |
|
14 et ferus temptavi : ferreus Ω
|| N |
| 15 |
adsit et, ut nostras avido domat igne medullas, |
|
15 domat Hall : fovet Ω || |
| |
fingat sic animos ad mea vota tuos! |
|
16 fingat ς : figat Ω : frangat Burmann,
Bentley : urat Francius | ad scripsi : in Ω || N |
| |
non ego nequitia socialia foedera rumpam; |
| |
fama velim quaeras crimine nostra vacat. |
| |
venit amor gravius, quo serior urimur intus; |
|
19 gravius . . . serior PEω : gravior
. . . serius FGω || |
| 20 |
urimur, et caecum pectora vulnus habent. |
| |
scilicet ut teneros laedunt iuga prima iuvencos, |
| |
frenaque vix patitur de grege captus equus, |
| |
sic male vixque subit primos rude pectus amores, |
| |
sarcinaque haec animo non sedet apta meo. |
| 25 |
ars fit, ubi a teneris crimen condiscitur annis; |
|
25 ubi PEGω : ut
ω || |
| |
cui venit exacto tempore, peius amat. |
|
26 cui Francius : quae Ω
|| |
| |
tu nova servatae capies libamina famae, |
| |
et pariter nostrum fiet uterque nocens. |
| |
est aliquid, plenis pomaria carpere ramis, |
| 30 |
et tenui primam delegere ungue rosam. |
| |
si tamen ille prior, quo me sine crimine gessi, |
|
31 si ς : sic PEGω
|| |
| |
candor ab insolita labe notandus erat, |
|
32 labe Ω : tabe Planudes || |
| |
at bene successit, digno quod adurimur igni; |
| |
peius adulterio turpis adulter obest. |
| 35 |
si mihi concedat Iuno fratremque virumque, |
| |
Hippolytum videor praepositura Iovi! |
| |
iam quoque vix credes ignotas mittor in artes; |
|
37 mittor ς : mutor PEG : nitor ς, Heinsius || |
| |
est mihi per saevas impetus ire feras. |
| |
iam mihi prima dea est arcu praesignis adunco |
|
39-40 post 41-42 Fω || |
| 40 |
Delia; iudicium subsequor ipsa tuum. |
| |
in nemus ire libet pressisque in retia cervis |
| |
hortari celeris per iuga summa canes, |
| |
aut tremulum excusso iaculum vibrare lacerto, |
| |
aut in graminea ponere corpus humo. |
| 45 |
saepe iuvat versare leves in pulvere currus |
| |
torquentem frenis ora fugacis equi; |
| |
nunc feror, ut Bacchi furiis Eleleides actae, |
| |
quaeque sub Idaeo tympana colle movent, |
EGω |
48 quaeque Ω : quique Micyllus : quasque Bentley || |
| |
aut quas semideae Dryades Faunique bicornes |
| 50 |
numine contactas attonuere suo. |
| |
namque mihi referunt, cum se furor ille remisit, |
| |
omnia; me tacitam conscius urit amor. |
| |
forsitan hunc generis fato reddamus amorem, |
| |
et Venus ex tota gente tributa petat. |
| 55 |
Iuppiter Europen prima est ea gentis origo |
| |
dilexit, tauro dissimulante deum. |
| |
Pasiphae mater, decepto subdita tauro, |
| |
enixa est utero crimen onusque suo. |
| |
perfidus Aegides, ducentia fila secutus, |
| 60 |
curva meae fugit tecta sororis ope. |
| |
en, ego nunc, ne forte parum Minoia credar, |
| |
in socias leges ultima gentis eo! |
|
62 socias Ω : solitas ς || |
| |
hoc quoque fatale est: placuit domus una duabus; |
| |
me tua forma capit, capta parente soror. |
| 65 |
Thesides Theseusque duas rapuere sorores |
| |
ponite de nostra bina tropaea domo! |
| |
tempore quo nobis inita est Cerealis Eleusin, |
| |
Cnosia me vellem detinuisset humus! |
| |
tunc mihi praecipue (nec non tamen ante placebas) |
| 70 |
acer in extremis ossibus haesit amor. |
| |
candida vestis erat, praecincti flore capilli, |
| |
flava verecundus tinxerat ora rubor, |
| |
quemque vocant aliae vultum rigidumque trucemque, |
| |
pro rigido Phaedra iudice fortis erat. |
| 75 |
sint procul a nobis iuvenes ut femina compti! |
| |
fine coli modico forma virilis amat. |
| |
te tuus iste rigor positique sine arte capilli |
| |
et levis egregio pulvis in ore decet. |
| |
sive ferocis equi luctantia colla recurvas, |
| 80 |
exiguo flexos miror in orbe pedes; |
| |
seu lentum valido torques hastile lacerto, |
| |
ora ferox in se versa lacertus habet, |
| |
sive tenes lato venabula cornea ferro. |
| |
denique nostra iuvat lumina, quidquid agis. |
| 85 |
tu modo duritiam silvis depone iugosis; |
|
85 duritiam Ω : materiam Hall
|| |
| |
non sum militia digna perire tua. |
|
86 materia Ω : militia Palmer
: duritia Tanaquil
Faber : mollitia . . . mea vel melius materna . . . fera malim
: materies . . . vigore tuo Bentley || N |
| |
quid iuvat incinctae studia exercere Dianae, |
| |
et Veneri nervos eripuisse suos? |
|
88 nervos Hall : numeros Ω
|| |
| |
quod caret alterna requie, durabile non est; |
| 90 |
haec reparat vires fessaque membra novat. |
| |
arcus et arma tuae tibi sunt imitanda Dianae |
| |
si numquam cesses tendere, mollis erit. |
| |
clarus erat silvis Cephalus, multaeque per herbas |
|
93 herbas FGω :
herbam Eς || |
| |
conciderant illo percutiente ferae; |
| 95 |
nec tamen Aurorae male se praebebat amandum. |
|
95 praebebat amandum Ω : prohibebat amari Hall || |
| |
ibat ad hunc sapiens a sene diva uiro. |
| |
saepe sub ilicibus Venerem Cinyraque creatum |
| |
sustinuit positos quaelibet herba duos. |
| |
arsit et Oenides in Maenalia Atalanta; |
| 100 |
illa ferae spolium pignus amoris habet. |
| |
nos quoque quam primum turba numeremur in ista! |
| |
si Venerem tollas, rustica silva tua est. |
| |
ipsa comes veniam, nec me latebrosa movebunt |
| |
saxa neque obliquo dente timendus aper. |
PEGω |
| 105 |
aequora bina suis oppugnant fluctibus isthmon, |
| |
et tenuis tellus audit utrumque mare. |
| |
hic tecum Troezena colam, Pittheia regna; |
| |
iam nunc est patria carior illa mea. |
|
108 carior EGω : gratior P || |
| |
tempore abest aberitque diu Neptunius heros; |
| 110 |
illum Pirithoi detinet ora sui. |
| |
praeposuit Theseus ni in se manifesta negamus |
|
111 ni in se temptavi : nisi P
: nisi nos Gω : tu si nos F* : nobis nisi nos E
: nisi si N. Heinsius || N |
| |
Pirithoum Phaedrae Pirithoumque tibi. |
| |
sola nec haec ad nos iniuria venit ab illo; |
|
113 ad nos Ω : nobis ς, Heinsius, Burman || |
| |
in magnis laesi rebus uterque sumus. |
| 115 |
ossa mei fratris clava perfracta trinodi |
| |
sparsit humi; soror est praeda relicta feris. |
| |
prima securigeras inter virtute puellas |
| |
te peperit, nati digna vigore parens; |
| |
si quaeras, ubi sit Theseus latus ense peregit, |
| 120 |
nec tanto mater pignore tuta fuit. |
| |
at ne nupta quidem taedaque accepta iugali |
| |
cur, nisi ne caperes regna paterna nothus? |
| |
addidit et fratres ex me tibi, quos tamen omnis |
| |
non ego tollendi causa, sed ille fuit. |
| 125 |
o utinam nocitura tibi, pulcherrime rerum, |
| |
in medio nisu viscera rupta forent! |
| |
i nunc, sic meriti lectum reverere parentis |
| |
quem fugit et factis abdicat ipse suis! |
|
128 ipse Gς : ille PEFω
|| |
| |
nec, quia privigno videar coitura noverca, |
| 130 |
terruerint animos nomina vana tuos. |
| |
ista vetus pietas, aevo moritura futuro, |
| |
rustica Saturno regna tenente fuit. |
| |
Iuppiter esse pium statuit, quodcumque iuvaret, |
| |
et fas omne facit fratre marita soror. |
| 135 |
illa coit firma generis iunctura catena, |
| |
imposuit nodos cui Venus ipsa suos. |
| |
nec labor est celare, licet peccemus, amorem. |
|
|
| |
cognato poterit nomine culpa tegi. |
| |
viderit amplexos aliquis, laudabimur ambo; |
|
139 amplexos P, Ehwald : amplexus EGω || |
| 140 |
dicar privigno fida nouerca meo. |
| |
non tibi per tenebras duri reseranda mariti |
| |
ianua, non custos decipiendus erit; |
| |
ut tenuit domus una duos, domus una tenebit; |
| |
oscula aperta dabas, oscula aperta dabis; |
| 145 |
tutus eris mecum laudemque merebere culpa, |
| |
tu licet in lecto conspiciare meo. |
| |
tolle moras tantum properataque foedera iunge |
| |
qui mihi nunc saevit, sic tibi parcat Amor! |
| |
non ego dedignor supplex humilisque precari. |
| 150 |
heu! ubi nunc fastus altaque verba iacent? |
| |
et pugnare diu nec me submittere culpae |
| |
certa fui certi siquid haberet amor; |
| |
victa precor genibusque tuis regalia tendo |
| |
bracchia! quid deceat, non videt ullus amans. |
| 155 |
depudui, profugusque pudor sua signa reliquit. |
| |
da ueniam fassae duraque corda doma! |
| |
quod mihi sit genitor, qui possidet aequora, Minos, |
| |
quod veniant proavi fulmina torta manu, |
| |
quod sit avus radiis frontem vallatus acutis, |
| 160 |
purpureum rapido qui movet axe diem |
|
160 purpureum rapido Bentley : purpureo tepidum Ω
| movet Ω : novat malim || |
| |
nobilitas sub amore iacet! miserere priorum |
| |
et, mihi si non vis parcere, parce meis! |
| |
est mihi dotalis tellus Iovis insula, Crete |
| |
serviat Hippolyto regia tota meo! |
| 165 |
flecte, ferox, animos! potuit corrumpere taurum |
|
165 ferox P : feros EFω
: feras G : tuos ς || |
| |
mater; eris tauro saevior ipse truci? |
| |
per Venerem, parcas, oro, quae plurima mecum est! |
| |
sic numquam, quae te spernere possit, ames; |
| |
sic tibi secretis agilis dea saltibus adsit, |
| 170 |
silvaque perdendas praebeat alta feras; |
|
170 perdendas PEFGω : praedandas ς,
Bentley || |
| |
sic faveant Satyri montanaque numina Panes, |
| |
et cadat adversa cuspide fossus aper; |
| |
sic tibi dent Nymphae, quamvis odisse puellas |
| |
diceris, arentem quae levet unda sitim! |
| 175 |
addimus his precibus lacrimas quoque: verba precantis |
| |
qui legis, et lacrimas finge videre meas! |
|
176 qui legis et Kenney : perlegis et PEFω : perlege et Gς
|| |
| |