P. Ovidii Nasonis
Heroides II

Phyllis Demophoonti

e-lectorum in usum edidit
Michael Hendry 2009

 

 Index Heroidum 

 De Codicibus 

 
  Hospita, Demophoon, tua te Rhodopeia Phyllis FLGu EGV
  ultra promissum tempus abesse queror.
  cornua cum lunae pleno semel orbe coissent,
  litoribus nostris ancora pacta tua est —
5 luna quater latuit, toto quater orbe recrevit;
  nec vehit Actaeas Sithonis unda rates.
  tempora si numeres — bene quae numeramus amantes —
  non venit ante suam nostra querela diem.
  spes quoque lenta fuit; tarde, quae credita laedunt,
10 credimus. invita nunc es amante nocens.     10 inuita . . . et amante Eω : inuita . . . es amante F2 : invito . . . et amore G | noces EF2 : nocent ω : noces Gς ||
  saepe fui mendax pro te mihi, saepe putavi
  alba procellosos vela referre Notos.
  Thesea devovi, quia te dimittere nollet;
  nec tenuit cursus forsitan ille tuos. P FLGu EGV
15 interdum timui, ne, dum vada tendis ad Hebri,
  mersa foret cana naufraga puppis aqua.
  saepe deos supplex, ut tu, scelerate, valeres,     17 deos PGω : deo ς : diis E ||
  cum prece turicremis sum venerata sacris; ς   18 cum . . . sum venerata ς : sum . . . devenerata ς ||
  saepe, videns ventos caelo pelagoque faventes,     19 faventes editio Aldina : secundos Ω ||
20 ipsa mihi dixi: ‘si valet ille, venit’. P FLGu EGV
  denique fidus amor, quidquid properantibus obstat,
  finxit, et ad causas ingeniosa fui.
  at tu lentus abes; nec te iurata reducunt
  numina, nec nostro motus amore redis.
25 Demophoon, ventis et verba et vela dedisti;     25 uerba et uela PEω : uela et uerba Gς ||
  vela queror reditu, verba carere fide.
  dic mihi, quid feci, nisi non sapienter amavi?
  crimine te potui demeruisse meo.
  unum in me scelus est, quod te, scelerate, recepi;
30 sed scelus hoc meriti pondus et instar habet.
  pacta fides ubi nunc, commissaque dextera dextrae,     31 pacta fides Bentley : iura fides Ω : iura fidesque Heinsius ||
  quique erat in falso plurimus ore deus?
  promissus socios ubi nunc Hymenaeus in annos,
  qui mihi coniugii sponsor et obses erat?
35 per mare, quod totiens ventis agitatur et undis,     35 totiens Knaack : totum Ω ||
  per quod saepe ieras, per quod iturus eras,     36 saepe ] nempe Bentley ||
  perque tuum mihi iurasti — nisi fictus et ille est —
  concita qui ventis aequora mulcet, avum,
  per Venerem nimiumque mihi facientia tela —
40 altera tela arcus, altera tela faces —
  Iunonemque, toris quae praesidet alma maritis,
  et per taediferae mystica sacra deae.
  si de tot laesis sua numina quisque deorum
  vindicet, in poenas non satis unus eris.
45 at laceras etiam puppes furiosa refeci —     45 at P?Eς : ha Gω : a D. Heinsius ||
  ut, qua desererer, firma carina foret! —
  remigiumque dedi, quo me fugiturus abires.     47 quo . . . abires Eω : quod . . . haberes PGς ||
  heu! patior telis vulnera facta meis!
  credidimus blandis, quorum tibi copia, verbis;
50 credidimus generi nominibusque tuis;     50 nominibusque Planudes : numinibusque PEGω : muneribusque ς ||
  credidimus lacrimis — an et hae simulare docentur?
  hae quoque habent artes, quaque iubentur, eunt?     52 quaque Ω : cumque Slichtenhorst ||
  his nos credidimus. quo iam tot pignora nobis?     53 his nos Kenney : dis quoque Ω ||
  parte satis potui qualibet inde capi.
55 nec moveor, quod te iuvi portuque locoque —
  debuit haec meriti summa fuisse mei!
  turpiter hospitium lecto cumulasse iugali     57 hospitium PGω : officium Eς ||
  paenitet, et lateri conseruisse latus.
  quae fuit ante illam, mallem suprema fuisset
60 nox mihi, dum potui Phyllis honesta mori.
  speravi melius, quia me meruisse putavi;
  quaecumque ex merito spes venit, aequa venit.
  fallere credentem non est operosa puellam
  gloria. simplicitas digna fauore fuit.
65 sum decepta tuis et amans et femina verbis.
  di faciant, laudis summa sit ista tuae!
  inter et Aegidas, media statuaris in urbe,
  magnificus titulis stet pater ante suis.
  cum fuerit Sciron lectus torvusque Procrustes
70 et Sinis et tauri mixtaque forma viri 
  et domitae bello Thebae fusique bimembres
  et pulsata nigri regia caeca dei —
  hoc tua post illos titulo signetur imago:
  hic est, cvivs amans hospita capta dolo est.
75 de tanta rerum turba factisque parentis
  sedit in ingenio Cressa relicta tuo.
  quod solum excusat, solum miraris in illo;
  heredem patriae, perfide, fraudis agis.
  illa — nec invideo — fruitur meliore marito
80 inque capistratis tigribus alta sedet;
  at mea despecti fugiunt conubia Thraces,
  quod ferar externum praeposuisse meis.     82 ferar PGς : feror EG2ω ||
  atque aliquis ‘iam nunc doctas eat’, inquit, ‘Athenas;
  armiferam Thracen qui regat, alter erit.
85 exitus acta probat.’ careat successibus, opto,
  quisquis ab eventu facta notanda putat!
  at si nostra tuo spumescant aequora remo,
  iam mihi, iam dicar consuluisse meis —
  sed neque consului, nec te mea regia tanget     89 tanget P(ut uid.)G : tangit Ew ||
90 fessaque Bistonia membra lavabis aqua!
  illa meis oculis species abeuntis inhaeret,
  cum premeret portus classis itura meos.
  ausus es amplecti colloque infusus amantis
  oscula per longas iungere pressa moras
95 cumque tuis lacrimis lacrimas confundere nostras,
  quodque foret velis aura secunda, queri
  et mihi discedens suprema dicere voce:
  ‘Phylli, fac expectes Demophoonta tuum!’
  expectem, qui me numquam visurus abisti?
100 expectem pelago vela negata meo?
  et tamen expecto — redeas modo serus amanti,
  ut tua sit solo tempore lapsa fides!
  quid precor infelix? iam te tenet altera coniunx   103 iam te E2Gω : iam E1 : te iam Pς ||
  forsitan et, nobis qui male favit, amor;
105 iamque tibi excidimus, nullam, puto, Phyllida nosti.   105 iamque Housman : utque Ω ||
  ei mihi! si, quae sim Phyllis et unde, rogas —
  quae tibi, Demophoon, longis erroribus acto
  Threicios portus hospitiumque dedi,   108 hospitiumque PGω : officiumque E ||
  cuius opes auxere meae, cui dives egenti
110 munera multa dedi, multa datura fui;   110 multa2 PEω : plura Eς ||
  quae tibi subieci latissima regna Lycurgi,
  nomine femineo vix satis apta regi,
  qua patet umbrosum Rhodope glacialis ad Haemum,
  et sacer admissas exigit Hebrus aquas,   114-15 lacunam postulavit Knox ||
115 cui mea virginitas avibus libata sinistris
  castaque fallaci zona recincta manu!
  pronuba Tisiphone thalamis ululavit in illis,
  et cecinit maestum devia carmen avis;
  adfuit Allecto brevibus torquata colubris,
120 suntque sepulcrali lumina mota face!
  maesta tamen scopulos fruticosaque litora calco
  quaque patent oculis aequora lata meis.   122 quaque Eω : qu(a)eque PGς ||
  sive die laxatur humus, seu frigida lucent
  sidera, prospicio, quis freta uentus agat;
125 et quaecumque procul venientia lintea vidi,
  protinus illa meos auguror esse deos.
  in freta procurro, vix me retinentibus undis,
  mobile qua primas porrigit aequor aquas.
  quo magis accedunt, minus et minus utilis asto;
130 liquor et ancillis excipienda cado.   130 liquor temptaui : linquor Ω  N  ||
  est sinus, adductos modice falcatus in arcus;
  ultima praerupta cornua mole rigent.
  hinc mihi suppositas immittere corpus in undas
  mens fuit; et, quoniam fallere pergis, erit.
135 ad tua me fluctus proiectam litora portent,
  occurramque oculis intumulata tuis!
  duritia ferrum ut superes adamantaque teque,
  ‘non tibi sic’, dices, ‘Phylli, sequendus eram!’
  saepe venenorum sitis est mihi; saepe cruenta
140 traiectam gladio morte perire iuvat.
  colla quoque, infidis quia se nectenda lacertis   141 quia PGω : que ς ||
  praebuerunt, laqueis implicuisse iuvat.   142 praebuerunt P : praebuerant P2Gω : praebuerint ς | iuvat PGς : libet ς ||
  stat nece matura tenerum pensare pudorem.
  in necis electu parva futura mora est.
145 inscribende meo causa invidiosa sepulcro.   145 inscribende Heinsius : inscribere Ω ||
  atque hoc aut simili carmine notus eris:   146 atque Hall : aut Ω ||
  Phyllida Demophoon leto dedit hospes amantem:
  ille necis causam praebuit, ipsa manum.   148 ipsa Pς : illa EGω ||