Propertius 2.29

Extrémá, mea lux, cum pótus nocte vagárer,
   nec mé servórum dúceret ulla manus,
obvia nescio quot puerí mihi turba minúta
   vénerat (hós vetuit mé numeráre timor);
quórum alií faculás, alií retinére sagittás, 5
   pars etiam vísa est vincla paráre mihi.
sed núdí fuerant. quórum lascívior únus
   'arripite hunc', inquit, 'iam bene nóstis sum.
hic erat, hunc mulier nóbís íráta locávit.'
   dixit, et in colló iam mihi nódus erat. 10
híc alter iubet in medium própellere, at alter
   'intereat, quí nós nón putat esse deós!
haec té nón meritum tótás exspectat in hórás:
   at tú nescio quás quaeris, inepte, forés.
quae cum Sídoniae nocturna ligámina mitrae 15
   solverit atque oculós móverit illa gravis,
afflábunt tibi nón Arabum de grámine odórés,
   sed quós ipse suís fécit Amor manibus.
parcite iam, fratrés, iam certós spondet amórés;
   et iam ad mandátam vénimus ecce domum.' 20
atque ita mí iniectó dixérunt rursus amictú:
   'í nunc et noctés disce manére domí.'
máne erat, et voluí, sí sóla quiésceret illa,
   vísere: at in lectó Cynthia sóla fuit.
obstipuí: nón illa mihí formósior umquam 25
   vísa, neque ostríná cum fuit in tunicá,
íbat et hinc castae narrátum somnia Vestae,
   neu sibi néve mihí quá nocitúra forent.
tális vísa mihí somnó dímissa recentí.
   heu quantum per sé candida forma valet! 30
'quid tú mátútínus', ait, 'speculátor amícae?
   mé similem vestrís móribus esse putás?
nón ego tam facilis: sat erit mihi cógnitus únus,
   vel tu vel sí quis vérior esse potest.
appárent nón ulla toró vestígia pressó, 35
   signa volútantís nec iacuisse duós.
aspice ut in tótó nullus mihi corpore surgat
   spíritus admissó nótus adulterió.'
dixit, et oppositá própelléns sávia dextrá
   prósilit in laxá nixa pedem soleá. 40
síc ego tam sanctí custós délúdor amóris:
   ex illó félix nox mihi nulla fuit.