Androclus and the Lion, from Aulus Gellius

1 Apion, qui 'Plistonices' appellatus est, litteris homo multis praeditus rerumque Graecarum plurima atque uaria scientia fuit. 2 eius libri non incelebres feruntur, quibus omnium ferme, quae mirifica in Aegypto uisuntur audiunturque, historia comprehenditur. 3 sed in his, quae uel audisse uel legisse sese dicit, fortassean uitio studioque ostentationis sit loquacior - est enim sane quam in praedicandis doctrinis sui uenditator -; 4 hoc autem, quod in libro Aegyptiacorum quinto scripsit, neque audisse neque legisse, sed ipsum sese in urbe Roma uidisse oculis suis confirmat.

5 'In circo maximo' inquit 'uenationis amplissimae pugna populo dabatur. 6 eius rei, Romae cum forte essem, spectator' inquit 'fui. 7 multae ibi saeuientes ferae, magnitudines bestiarum excellentes, omniumque inuisitata aut forma erat aut ferocia. 8 sed praeter alia omnia leonum' inquit 'immanitas admirationi fuit praeterque omnis ceteros unus. 9 is unus leo corporis impetu et uastitudine terrificoque fremitu et sonoro, toris comisque ceruicum fluctuantibus animos oculosque omnium in sese conuerterat. 10 introductus erat inter compluris ceteros ad pugnam bestiarum datus seruus uiri consularis; ei seruo Androclus nomen fuit. 11 hunc ille leo ubi uidit procul, repente' inquit 'quasi admirans stetit ac deinde sensim atque placide tamquam noscitabundus ad hominem accedit. 12 tum caudam more atque ritu adulantium canum clementer et blande mouet hominisque se corpori adiungit cruraque eius et manus prope iam exanimati metu lingua leniter demulcet. 13 homo Androclus inter illa tam atrocis ferae blandimenta amissum animum recuperat, paulatim oculos ad contuendum leonem refert. 14 tum quasi mutua recognitione facta laetos' inquit 'et gratulabundos uideres hominem et leonem.'

15 Ea re prorsus tam admirabili maximos populi clamores excitatos dicit accersitumque a Caesare Androclum quaesitamque causam, cur illi atrocissimus leo uni parsisset. 16 ibi Androclus rem mirificam narrat atque admirandam. 17 'Cum prouinciam' inquit 'Africam proconsulari imperio meus dominus obtineret, ego ibi iniquis eius et cotidianis uerberibus ad fugam sum coactus et, ut mihi a domino, terrae illius praeside, tutiores latebrae forent, in camporum et arenarum solitudines concessi ac, si defuisset cibus, consilium fuit mortem aliquo pacto quaerere. 18 tum sole medio' inquit 'rabido et flagranti specum quandam nanctus remotam latebrosamque in eam me penetro et recondo. 19 neque multo post ad eandem specum uenit hic leo debili uno et cruento pede gemitus edens et murmura dolorem cruciatumque uulneris commiserantia.' 20 atque illic primo quidem conspectu aduenientis leonis territum sibi et pauefactum animum dixit. 21 'sed postquam introgressus' inquit 'leo, uti re ipsa apparuit, in habitaculum illud suum, uidet me procul delitescentem, mitis et mansues accessit et sublatum pedem ostendere mihi et porrigere quasi opis petendae gratia uisus est. 22 ibi' inquit 'ego stirpem ingentem uestigio pedis eius haerentem reuelli conceptamque saniem uolnere intimo expressi accuratiusque sine magna iam formidine siccaui penitus atque detersi cruorem. 23 illa tunc mea opera et medella leuatus pede in manibus meis posito recubuit et quieuit, 24 atque ex eo die triennium totum ego et leo in eadem specu eodemque et uictu uiximus. 25 nam, quas uenabatur feras, membra opimiora ad specum mihi subgerebat, quae ego ignis copiam non habens meridiano sole torrens edebam. 26 sed ubi me' inquit 'uitae illius ferinae iam pertaesum est, leone in uenatum profecto reliqui specum et uiam ferme tridui permensus a militibus uisus adprehensusque sum et ad dominum ex Africa Romam deductus. 27 is me statim rei capitalis damnandum dandumque ad bestias curauit. 28 intellego autem' inquit 'hunc quoque leonem me tunc separato captum gratiam mihi nunc beneficii et medicinae referre.'

29 Haec Apion dixisse Androclum tradit eaque omnia scripta circumlataque tabula populo declarata atque ideo cunctis petentibus dimissum Androclum et poena solutum leonemque ei suffragiis populi donatum. 30 'Postea' inquit 'uidebamus Androclum et leonem loro tenui reuinctum urbe tota circum tabernas ire, donari aere Androclum, floribus spargi leonem, omnes ubique obuios dicere: "Hic est leo hospes hominis, hic est homo medicus leonis".'