|
|
|
| |
Musa quibus numeris heroas et arma
frequentas |
| |
Fabellam permitte mihi detexere
paucis |
| |
Nam tibi secessit tecum penetrale
retractans |
| |
Consilium quare nec carmine curro
phaleuco |
| 5 |
Nec trimetro iambo nec qui pede fractus
eodem |
| |
Fortiter irasci discit duce
clazomenio |
| |
Cetera quin etiam quod denique milia
lusi |
| |
Primaque romanos docui contendere
graiis |
| |
Et salibus uariare nouis constanter
omitto |
| 10 |
Teque quibus princeps et facundissima
calles |
| |
Aggredior precibus descende clientis et
audi |
| |
Dic mihi calliope quidnam pater ille
deorum |
| |
Cogitat an terras et patria saecula
mutat |
| |
Quaeque dedit quondam morientibus eripit
artes |
| 15 |
Nosque iubet tacitos et iam rationis
egenos |
| |
Quid reputemus enim duo sunt quibus extulit
ingens |
| |
Roma caput uirtus belli et sapientia pacis
|
| |
Sed uirtus agitata domi et socialibus armis
|
| |
Non aliter primo quam cum surreximus aruo
|
| 20 |
Glandibus et purae rursus procurrere
lymphae |
| |
An reliquas terras conseruat amicus et urbes
|
| |
Sed genus ausonium romulique exturbat alumnos
|
| |
In freta sicaniae et carthaginis exilit artes
|
| |
Ceteraque imperia et totum simul abstulit
orbem |
| 25 |
Deinde uelut studio uictor qui solus
achaeo |
| |
Languet et immota secum uirtute
facessit |
| |
Sic itidem romana manus contendere
postquam |
| |
Destitit et pacem longis frenauit
habenis |
| |
Ipsa domi leges et graia inuenta
retractans |
| 30 |
Omnia bellorum terra quaesita
marique |
| |
Praemia consilio et molli ratione
regebat |
| |
Stabat in his neque enim poterat constare sine
ipsis |
| |
Aut frustra uxori mendaxque diespiter
olim |
| |
Imperium sine fine dedi dixisse
probatur |
| 35 |
Nunc igitur qui res romanas inferat
inter |
| |
Non trabe sed tergo prolapsus et ingluuie
albus |
| |
Et studia et sapiens hominum nomenque
genusque |
| |
Omnia abire foras atque urbe excedere
iussit |
| |
Quid facimus graios hominumque
relinquimus urbes |
| 40 |
Vt romana foret magis his instructa
magistris |
| |
Non capitolino ueluti turbante
camillo |
| |
Ensibus et trutina galli fugere
relicta |
| |
Si nostri palare senis dicuntur et
ipsi |
| |
Vt ferale suo sonus exportare
libellos |
| 45 |
Ergo numantinas libycasque errauit in
isto |
| |
Scipio qui rhodio creuit formante
magistro |
| |
Ceteraque illa manus bello facunda
secundo |
| |
Quos inter prisci sententia dia
catonis |
| |
Scire deos magni fecisset utrumne
secundis |
| 50 |
An magis aduersis staret romana
propago |
| |
Scilicet aduersis nam cum defendier
armis |
| |
Suadet amor patriae et captiua penatibus
uxor |
| |
Conuenit ut uespis quarum domus arce
monetae |
| |
Turba tegens strictis per lutea corpora
telis |
| 55 |
Ast ubi apes secura redit oblita
suorum |
| |
Plebs fraterque una somno moriuntur
obeso |
| |
Romulidarum igitur longa et grauis exitium
pax |
| |
Hac fabella modo pausam facit optima
posthac |
| |
Musa uelim moneas sine qua mihi nulla
uoluptas |
| 60 |
Vivere uti quondam smyrnalibus
peribat |
| |
Nunc itidem migrare uelit uel denique
quiduis |
| |
Vt dea quaere aliud tantum romana
caleno |
| |
Moenia iucundos pariterque auerte
sabinos |
| |
Haec ego tum paucis dea me dignarier
infit |
| 65 |
Pone metus aequos cultrix mea summa
tyranno |
| |
Haec instant odia et nostro periturus honore
est |
| |
Nam laureta numae fontisque habitamus
eosdem |
| |
Et comite egeria ridemus inania
coepta |
| |
Vive uale manet hunc pulchrum tua fama
dolorem |
| 70 |
Musarum spondet chorus et romanus
apollo |
|
§ |