|
|
|
| |
“Musa, quibus numeris heroas
et arma frequentas |
| |
fabellam permitte mihi detexere
pacis: |
2 pacis
Heinsius : paucis O || |
| |
nam tibi secessi, tecum penetrale
retractans |
3 secessi
P : secessit BV || |
| |
consilium. Quare nec carmine curro
Phalaeco |
4 nec
PA : neque BV | phalaeco BV : phaleuco PA :
Phalaeci Schlaeger : Phalaeceo “f.” apud Peiper || |
| 5 |
nec trimetro †iambo nec qui pede fractus†
eodem |
5 nec qui
fractus pede iambus Lachmann : nec qui uersus pede fractus Fuchs
: nec qui semper pede fractus temptaui || |
| |
fortiter irasci didicit duce
Clazomenio, |
6 didicit
Vinetus : discit O || |
| |
cetera quin etiam, †quod denique† milia
lusi |
7 cetera
O ] ludicra Peiper dub. | quot denique ed. Ludgunensis an.
1558 : quondam quae Heinsius : quot deinceps Peiper | milia
O ] mollia Burmann || |
| |
- - - - - - - - - - - - - - - - - - - - - - -
- - - - - - - - |
7b lacunam
indicaui || |
| |
primaque Romanas docui contendere
Graiis |
8 Romanas
Vinetus, Scaliger : Romanos O || |
| |
et salibus uariare nouis, constanter
omitto |
| 10 |
teque quibus princeps et facundissima
calles |
10 et O ] o
Jahn || |
| |
aggredior: precibus descende clientis et
audi. |
| |
Dic mihi, Calliope: quidnam
pater ille deorum |
12 quidnam BVA :
quid non P || |
| |
cogitat? An terras in patria saecula
mutat, |
13 in Heinsius : et
O : ad Baehrens || |
| |
quasque dedit quondam mortalibus eripit
artes |
14 mortalibus
Hoeven : morientibus O : marcentibus Teuffel
|| |
| 15 |
nosque iubet tacitos et iam rationis
egenos |
15 tacitas PA |
egentes V | 16-18 post 19 transtulit Vinetus
|| |
| 19 |
non aliter primo quam cum surreximus
aeuo |
19 aeuo A : aruo
BVP || |
| 20 |
glandibus et purae rursus procumbere
lymphae? |
20 procurrere O,
corr. Pithoeus || |
| |
an reliquas terras conseruat amicus et
urbes, |
21 amicas V
|| |
| 22 |
sed genus Ausonium †Romulique† extirpat
alumnos? |
22 Remulique
Pithoeus : lupulaeque temptaui || |
| 16 |
quid reputemus? Enim duo sunt quibus extulit
ingens |
16 sic interpunxi :
quid? reputemus enim alii editores || |
| 17 |
Roma caput, uirtus belli et sapientia
pacis: |
| 32 |
stabat in his, neque enim poterat constare
sine ipsis, |
32-34 huc transtuli
| 32 ipsis VP : istis B || |
| 33 |
aut frustra uxori mendaxque Diespiter
olim |
33 haud Cannegieter
| uxori O ] Veneri Burmann || |
| 34 |
‘imperium sine fine dedi’ dixisse
probatur. |
| 18 |
sed uirtus, agitata domi [et] Latialibus
armis, |
18 et del. Baehrens
| Latialibus scripsi : socialibus O || |
| 23 |
in freta Sicaniae et Carthaginis exilit
arces |
| |
ceteraque imperia, et totum simul abstulit
orbem: |
| 25 |
deinde, uelut stadio uictor qui †solus†
Achaeo |
25 studio O,
corr. ed. Lugdunensis 1558 | solus uix sanum : fessus
temptaui || |
| |
languet et immota secum uirtute
fatiscit, |
26 immota O ]
inuicta, intacta temptaui | secum ] solus Fuchs : sensim
Heinsius : senio Heinsius : senium Lana | fatiscit
Scaliger : facessit O : senescit Speyer dub.
|| |
| |
sic itidem Romana manus, contendere
postquam |
| |
destitit et pacem longis frenauit
habenis. |
| |
ipsa domi leges et Graia inuenta
retractans |
29 longis O ] longe
Fuchs, lentis temptaui || |
| 30 |
omnia bellorum terra quaesita
marique |
| 31 |
praemia consilio et molli ratione
regebat: |
| 35 |
nunc igitur qui rex Romanos imperat
inter, |
35 rex Romanos
Douza : res romanas O | imperat Scaliger, Pithoeus :
inferat O || |
| |
non trabe sed tergo prolapsus et ingluuie
albus, |
36 tabe A | et
VP : in B | albus VP : albas B || |
| |
et studia et sapiens hominum nomenque
genusque |
| |
omnia abire foras atque Vrbe excedere
iussit. |
| |
quid facimus? Graiorum nonne reuicimus
urbes |
39 quod facinus
Baehrens | Graiorum Fuchs : Graios O | nonne
scripsi : hominumque O : fort. nempe uel namque |
reuicimus Munari : relinquimus O || |
| 40 |
ut Romana foret manus his instructa
magistris? |
40 manus Burmann :
magis O || |
| |
nunc, Capitolino ueluti et turbante
Camillo |
41 nunc Scaliger :
non O | <et> addidi || |
| |
censibus et trutina Galli fugere
relicta, |
42 censibus Withof
: ensibus O | trutina VP : toreuma B | fugiere V |
relictis Fuchs || |
| |
sic nostri palare senes adiguntur et
ipsi |
43 sic P : si
BV | senes P : senis BV | adiguntur Baehrens :
dicuntur O || |
| |
ut ferale suos onus exportare
libellos. |
44 forale B | suo
sonus O, corr. Scaliger | exportare Burmann : extirpare
O || |
| 45 |
ergo Numantinus Libycusque errauit in
isto |
45 numantinas libycasque
O, corr. ed. Lugdunensis 1558 || |
| |
Scipio, quod Rhodio creuit formante
magistro, |
46 quod Cannegieter
: quo O || |
| |
ceteraque illa manus bello facunda
†secundo†, |
47 secundo uix
sanum : fort. domique uel togaque || |
| |
quos inter prisci ‘sententia dia
Catonis’ |
| |
- - - - - - - - - - - - - - - - - - - - - - -
- - - - - - - - |
48b lacunam hic
statui || |
| |
scire deos magni fecisset utrumne
secundis |
49 deos O ] adeo
Pithoeus || |
| 50 |
an magis aduersis staret Romana propago.
|
| |
scilicet aduersis: nam, cum defendier
armis |
| |
suadet amor patriae et caritura penatibus
uxor, |
52 caritura Peiper
: captiua O || |
| |
conuenit, ut uespis, quarum domus arce
Monetae |
53 monetae PA :
mouente BV || |
| |
- - - - - - - - - - - - - - - - - - - - - - -
- - - - - - - - |
53b lacunam hic statuit
Baehrens, ante 53 Fuchs || |
| |
turba rigens strictis per lutea corpora
telis: |
54 malim turma |
rigens Scaliger : tegens O || |
| 55 |
ast ubi apes secura redit, oblita
suorum |
55 apes VP : apex
B | suorum BV : fauorum P : laborum Heinsius :
furorum Peiper || |
| |
- - - - - - - - - - - - - - - - - - - - - - -
- - - - - - - - |
55b lacunam hic
statui || |
| |
plebs<que> patresque una somno moriuntur
obeso: |
56 <que> add.
Fuchs | patresque Douza : fraterque VP : fratresque B
|| |
| |
Romulidarum igitur longa et grauis exitium
pax. |
| |
Hoc fabella modo pausam facit. Optima
posthac, |
58 Hoc Pithoeus :
hac O : hic Peiper || |
| |
Musa, uelim moneas, sine qua mihi nulla
uoluptas |
| |
- - - - - - - - - - - - - - - - - - - - - - -
- - - - - - - - |
59b lacunam hic
statui || |
| 60 |
uiuere, uti quondam †smyrnalibus†
peribat |
60 smyrnalibus (cum
lacuna duarum litterarum) A : s(z)myrnalibusque BVP : Lydus
dum Smyrna Pithoeus : Smyrna Byblisque Peiper, alii alia
|| |
| |
†nunc itidem migrare uelit uel denique
quiduis |
61 uelut O ] uelis
Burmann : uelint ed. Lugdunensis 1558 : uelim Boxhorn
|| |
| |
ut dea quaere aliud tantum Romana
Caleno |
62 ut O ] tu
uel i Heinsius || |
| |
moenia iucundos† pariterque auerte
Sabinos.” |
63 iucundes Kroll :
iucundos BPA : facundos V || |
| |
Haec ego: tum paucis dea me
dignarier infit: |
64 haec VP : nec
B | dignatur et infit Pithou || |
| 65 |
“pone metus aequos, cultrix mea: summa
tyranno |
65 caecos Hertz
|| |
| |
ecce instant odia et nostro periturus honore
est. |
66 ecce Heinsius :
haec O || |
| |
nam laureta Numae fontisque habitamus
eosdem |
| |
et comite Egeria ridemus inania
coepta. |
68 comitae
Bac | egregia B || |
| |
uiue, uale. Manet hunc pulchrum sua fama
dolorem: |
69 sua Pithoeus :
tua O || |
| 70 |
Musarum spondet chorus et Romanus Apollo.”
|
|
§ |