L. ANNAEI SENECAE
PHOENISSARVM FRAGMENTA
 
 
Oedipus
 
      Caeci parentis regimen et fessi unicum
    patris leuamen, nata, quam tanti est mihi
    genuisse uel sic, desere infaustum patrem.
    in recta quid deflectis errantem gradum?
5     permitte labi; melius inueniam uiam,
    quam quaero, solus, quae me ab hac uita extrahat
    et hoc nefandi capitis aspectu leuet
    caelum atque terras. quantulum hac egi manu!
    non uideo noxae conscium nostrae diem,
10     sed uideor. hinc iam solue inhaerentem manum
    et patere caecum qua uolet ferri pedem.
    Ibo, ibo qua praerupta protendit iuga
    meus Cithaeron, qua peragrato celer
    per saxa monte iacuit Actaeon suis
15     noua praeda canibus, qua per obscurum nemus
    siluamque opacae uallis instinctas deo
    egit sorores mater et gaudens malo
    uibrante fixum praetulit thyrso caput;
    uel qua cucurrit, corpus inuisum trahens,
20     Zethi iuuencus, qua per horrentes rubos
    tauri ferocis sanguis ostentat fugas;
    uel qua alta maria uertice inmenso premit
    Inoa rupes, qua scelus fugiens nouum
    nouumque faciens mater insiluit freto
25     mersura natum seque — felices quibus
    fortuna melior tam bonas matres dedit.
      Est alius istis noster in siluis locus,
    qui me reposcit: hunc petam cursu incito;
    non haesitabit gressus, huc omni duce
30     spoliatus ibo. quid moror sedes meas?
    mortem, Cithaeron, redde et hospitium mihi
    illud meum restitue, ut expirem senex   32 meum ] fortasse tuum ||
    ubi debui infans. refice supplicium uetus.   33 refice temptaui : recipe O ||
    semper cruente saeue crudelis ferox,
35     cum occidis et cum parcis, olim iam tuum
    est hoc cadauer: perage mandatum patris,
    iam et matris. animus gestit antiqua exsequi
    supplicia. quid me, nata, pestifero tenes
    amore uinctum? quid tenes? genitor uocat.
40     sequor, sequor, iam parce — sanguineum gerens
    insigne regni Laius rapti furit;
    en ecce, inanes manibus infestis petit
    foditque uultus. nata, genitorem uides?
    ego uideo. Tandem spiritum inimicum expue,
45     desertor anime, fortis in partem tui.
    omitte poenae languidas longae moras   46 poenae . . . moras Grotius : poenas . . . morae O ||
    mortemque totam recipe; quid segnis traho
    quod uiuo? nullum facere iam possum scelus?
    possum miser, praedico — discede a patre,
50     discede, uirgo. timeo post matrem omnia.
   
Antigona
   
      Vis nulla, genitor, a tuo nostram manum
    corpore resoluet, nemo me comitem tibi
    eripiet umquam. Labdaci claram domum,
    opulenta ferro regna germani petant —
55     pars summa magno patris e regno mea est,
    pater ipse. non hunc auferet frater mihi
    Thebana rapto sceptra qui regno tenet,
    non hunc cateruas alter Argolicas agens;
    non si reuulso Iuppiter mundo tonet
60     mediumque nostros fulmen in nexus cadat,
    manum hanc remittam. prohibeas, genitor, licet:
    regam abnuentem, derigam inuiti gradum.
    in plana tendis? uado; praerupta appetis?
    non obsto, sed praecedo; quo uis utere
65     duce me, duobus omnis eligitur uia:
    perire sine me non potes, mecum potes.
    hic alta rupes arduo surgit iugo
    spectatque longe spatia subiecti maris:
    uis hanc petamus? nudus hic pendet silex,
70     hic scissa tellus faucibus ruptis hiat:
    uis hanc petamus? hic rapax torrens cadit
    partesque lapsi montis exesas rotat:
    in hunc ruamus? dum prior, quo uis eo.
    non deprecor, non hortor. extingui cupis
75     uotumque, genitor, maximum mors est tibi?
    si moreris, antecedo, si uiuis, sequor.
      Sed flecte mentem, pectus antiquum aduoca
    uictasque magno robore aerumnas doma;
    resiste: tantis in malis uinci mori est.
80   Oe. Vnde in nefanda specimen egregium domo?
    unde ista generi uirgo dissimilis suo?
    Fortuna, cedis? aliquis est ex me pius?
    non esset umquam, fata bene noui mea,
    nisi ut noceret. ipsa se in leges nouas
85     natura uertet: regeret in fontem citas   85 uertet A : uertit E ||
    reuolutus undas amnis et noctem afferet
    Phoebea lampas, Hesperus faciet diem;
    ut ad miserias aliquid accedat meas,
    pii quoque erimus. unica Oedipodae est salus,
90     non esse saluum. liceat ulcisci patrem
    adhuc inultum. dextra quid cessas iners
    exigere poenas? quidquid exactum est adhuc,
    matri dedisti. Mitte genitoris manum,
    animosa uirgo: funus extendis meum
95     longasque uiui ducis exequias patris.
    aliquando terra corpus inuisum tege;
    peccas honesta mente, pietatem uocas
    patrem insepultum trahere. qui cogit mori
    nolentem in aequo est quique properantem impedit;
100     occidere est uetare cupientem mori. 100 deleuit Leo ||
    nec tamen in aequo est: alterum grauius reor:
    malo imperari quam eripi mortem mihi.
    desiste coepto, uirgo: ius uitae ac necis
    meae penes me est. regna deserui libens,
105     regnum mei retineo. si fida es comes,
    ensem parenti trade, sed notum nece
    cum regno et illum? faciet, ubicumque est, opus.
    ibi sit; relinquo. natus hunc habeat meus,
110     sed uterque. — flammas potius et uastum aggerem
    compone; in altos ipse me immittam rogos,
    haerebo ad ignes, funebrem accendam struem, 112 haerebo E : erectam A | accendam Fitch : ascendam A : escendam E : funebri abscondar strue Leo : uersum damnauit Richter ||
    pectusque soluam durum et in cinerem dabo
    hoc quidquid in me uiuit. — ubi saeuum est mare?
115     duc ubi sit altis prorutum saxis iugum,
    ubi torua rapidus uoluat Ismenos uada, 116 uoluat Peiper : ducat O ||
    duc ubi ferae sint, ubi fretum, ubi praeceps locus, 117 sint A : sunt E ||
    si dux es; illuc ire morituro placet,
    ubi sedit alta rupe semifero dolos
120     Sphinx ore nectens. derige huc gressus pedum,
    hic siste patrem. dira ne sedes uacet,
    monstrum repone maius. hoc saxum insidens
    obscura nostrae uerba fortunae loquar,
    quae nemo soluat: quisquis Assyrio loca
125     possessa regi scindis et Cadmi nemus
    serpente notum, sacra quo Dirce latet,
    supplex adoras, quisquis Eurotan bibis
    Spartenque fratre nobilem gemino colis,
    quique Elin et Parnason et Boeotios
130     colonus agros uberis tondes soli:
    aduerte mentem. saeua Thebarum lues
    luctifica caecis uerba committens modis
    quid simile posuit, quid tam inextricabile?
    aui gener patrisque riualis sui,
135     frater suorum liberum et fratrum parens;
    uno auia partu liberos peperit uiro,
    sibi et nepotes. monstra quis tanta explicet?
    ego ipse, uictae spolia qui Sphingis tuli,
    haerebo fati tardus interpres mei.
140       Quid perdis ultra uerba? quid pectus ferum
    mollire temptas precibus? hoc animo sedet
    effundere hanc cum morte luctantem diu
    animam et tenebras petere: nam sceleri haec meo
    parum alta nox est: Tartaro condi iuuat,
145     et si quid ultra Tartarum est; tandem libet
    quod olim oportet. morte prohiberi haud queo.
    ferrum negabis? noxias lapsu uias
    cludes et artis colla laqueis inseri
    prohibebis? herbas quae ferunt letum auferes?
150     quid ista tandem cura proficiet tua?
    ubique mors est. optume hoc cauit deus:
    eripere uitam nemo non homini potest,
    at nemo mortem; mille ad hanc aditus patent.
    nil quaero: dextra noster et nuda solet
155     bene animus uti — dextra, nunc toto impetu,
    toto dolore, uiribus totis ueni.
    non destino unum uulneri nostro locum:
    totus nocens sum: qua uoles mortem exige.
    effringe pectus corque tot scelerum capax
160     euelle, totos uiscerum nuda sinus.
    fractum incitatis ictibus guttur sonet
    laceraeue fixis unguibus uenae fluant. 162 -ue µ : -que E : -ne A ||
    aut derige iras quo soles: haec uulnera
    rescissa multo sanguine ac tabe inriga.
165     hac extrahe animam duram, inexpugnabilem.
      Et tu, parens, ubicumque poenarum arbiter
    adstas mearum; non ego hoc tantum scelus
    ulla expiari credidi poena satis
    umquam, nec ista morte contentus fui,
170     nec me redemi parte: membratim tibi
    perire uolui — debitum tandem exige.
    nunc soluo poenas, tunc tibi inferias dedi.
    ades atque inertem dexteram introrsus preme
    magisque merge: timida tunc paruo caput
175     libauit haustu uixque cupientes sequi
    eduxit oculos. haeret etiamnunc mihi
    ille animus, haeret, cum recusantem manum 177 haesit Fitch : haeret O ||
    pressere uultus. audies uerum, Oedipu:
    minus eruisti lumina audacter tua,
180     quam praestitisti. nunc manum cerebro indue:
    hac parte mortem perage qua coepi mori.
  An. Pauca, o parens magnanime, miserandae precor
    ut uerba natae mente placata audias.
    non te ut reducam ueteris ad speciem domus
185     habitumque regni flore pollentem inclito
    peto aut ut iras, temporum haut ipsa mora
    fractas, remisso pectore ac placido feras:
    at hoc decebat roboris tanti uirum,
    non esse sub dolore nec uictum malis
190     dare terga; non est, ut putas, uirtus, pater,
    timere uitam, sed malis ingentibus
    obstare nec se uertere ac retro dare.
    qui fata proculcauit ac uitae bona
    proiecit atque abscidit et casus suos
195     onerauit ipse, cui deo nullo est opus,
    quare ille mortem cupiat aut quare petat? 196 fugiat Lipsius : cupiat O ||
    utrumque timidi est: nemo contempsit mori
    qui concupiuit. cuius haut ultra mala
    exire possunt, in loco tuto est situs.
200     quis iam deorum, uelle fac, quicquam potest
    malis tuis adicere? iam nec tu potes
    nisi hoc, ut esse te putes dignum nece —
    non es nec ulla pectus hoc culpa attigit.
    et hoc magis te, genitor, insontem uoca,
205     quod innocens es dis quoque inuitis. quid est
    quod te efferarit, quod nouos suffixerit
    stimulos dolori? quid te in infernas agit
    sedes, quid ex his pellit? ut careas die?
    cares; ut altis nobilem muris domum
210     patriamque fugias? patria tibi uiuo perit;
    natos fugis matremque? ab aspectu omnium
    fortuna te summouit, et quidquid potest
    auferre cuiquam mors, tibi hoc uita abstulit;
    regni tumultus? turba fortunae prior
215     abscessit a te iussa. quem, genitor, fugis?
  Oe. Me fugio, fugio conscium scelerum omnium
    pectus, manumque hanc fugio et hoc caelum et deos
    et dira fugio scelera quae feci innocens.
    ego hoc solum, frugifera quo surgit Ceres,
220     premo? has ego auras ore pestifero traho?
    ego laticis haustu satior aut ullo fruor
    almae parentis munere? ego castam manum
    nefandus incestificus exsecrabilis
    attrecto? ego ullos aure concipio sonos,
225     per quos parentis nomen aut nati audiam?
    utinam quidem rescindere has quirem uias
    manibusque adactis omne qua uoces meant
    aditusque uerbis tramite angusto patet
    eruere possem: nata, iam sensum tui,
230     quae pars meorum es criminum, infelix pater
    fugissem. inhaeret ac recrudescit nefas
    subinde, et aures ingerunt quidquid mihi
    donastis, oculi. cur caput tenebris graue
    non mitto ad umbras Ditis aeternas? quid hic
235     manes meos detineo? quid terram grauo
    mixtusque superis erro? quid restat mali?
    regnum parentes liberi, uirtus quoque
    et ingeni sollertis eximium decus
    periere, cuncta sors mihi infesta abstulit;
240     lacrimae supererant: has quoque eripui mihi.
      Absiste: nullas animus admittit preces
    nouamque poenam sceleribus quaerit parem.
    et esse par quae poterit? infanti quoque
    decreta mors est. fata quis tam tristia
245     sortitus umquam? uideram nondum diem
    uterique nondum solueram clausi moras,
    et iam timebar. protinus quosdam editos
    nox occupauit et nouae luci abstulit:
    mors me antecessit; aliquis intra uiscera
250     materna letum praecoquis fati tulit: 250 letum . . . fati O ] malim aut leti . . . fatum aut fatum . . . leti ||
    sed numquid et peccauit? abstrusum, abditum
    dubiumque an essem sceleris infandi reum
    deus egit; illo teste damnauit parens
    gelidoque teneros transuit ferro pedes 254 gelidoque temptaui : calidoque O ||
255     et in alta nemora pabulum misit feris
    auibusque saeuis quas Cithaeron noxius
    cruore saepe regio tinctas alit.
    sed quem deus damnauit, abiecit pater,
    mors quoque refugit. praestiti Delphis fidem:
260     genitorem adortus impia straui nece.
    hoc alia pietas redimet: occidi patrem,
    sed matrem amaui. proloqui hymenaeum pudet
    taedasque nostras? has quoque inuitum pati
    te coge poenas: facinus ignotum efferum
265     inusitatum fare quod populi horreant,
    quod esse factum nulla non aetas neget,
    quod parricidam pudeat: in patrios toros
    tuli paterno sanguine aspersas manus
    scelerisque pretium maius accepi scelus.
270     leue est paternum facinus: in thalamos meos
    deducta mater, ne parum sceleris foret,
    fecunda: nullum crimen hoc maius potest
    natura ferre. si quod etiamnum est tamen,
    qui facere possent dedimus. abieci necis
275     pretium paternae sceptrum et hoc iterum manus
    armauit alias; optime regni mei
    fatum ipse noui: nemo sine sacro feret
    illud cruore. magna praesagit mala
    paternus animus. iacta iam sunt semina
280     cladis futurae: spernitur pacti fides;
    hic occupato cedere imperio negat,
    ius ille et icti foederis testes deos
    inuocat et Argos exul atque urbes mouet
    Graias in arma: non leuis fessis uenit
285     ruina Thebis; tela flammae uulnera
    instant et istis si quod est maius malum,
    ut esse genitos nemo non ex me sciat.
  An. Si nulla, genitor, causa uiuendi tibi est,
    haec una abunde est, ut pater natos regas
290     grauiter furentes. tu impii belli minas
    auertere unus tuque uecordes potes
    inhibere iuuenes, ciuibus pacem dare,
    patriae quietem, foederi laeso fidem.
    uitam tibi ipse si negas, multis negas.
295   Oe. Illis parentis ullus aut aequi est amor,
    auidis cruoris imperi armorum doli,
    diris, scelestis, breuiter ut dicam, meis?
    certant in omne facinus et pensi nihil
    ducunt, ubi illos ira praecipites agit,
300     nefasque nullum per nefas nati putant.
    non patris illos tangit afflicti pudor,
    non patria: regno pectus attonitum furit.
    ideoque leti quaero maturi uiam
    morique propero, dum in domo nemo est mea
305     nocentior me. Nata, quid genibus meis
    fles aduoluta? quid prece indomitum domas?
    unum hoc habet fortuna quo possim capi,
    inuictus aliis: sola tu affectus potes
310     mollire duros, sola pietatem in domo
    docere nostra. nil graue aut miserum est mihi
    quod te sciam uoluisse; tu tantum impera:
    hic Oedipus Aegaea transnabit freta
    iubente te, flammasque quas Siculo uomit
315     de monte tellus igneos uoluens globos
    excipiet ore seque serpenti offeret,
    quae saeua furto nemoris Herculeo furit;
    iubente te praebebit alitibus iecur,
    iubente te uel uiuet.
   
    - - - - - - - - - - - - - - - - - - - - - - - - - - - - - - 319b Chorus deest ||
   
Nuntius
   
320       Exemplum in ingens regia stirpe editum 320 Te ante exemplum supplet Fitch ||
    Thebae pauentes arma fraterna inuocant
    rogantque tectis arceas patriis faces.
    non sunt minae, iam propius accessit malum.
    nam regna repetens frater et pactas uices
325     in bella cunctos Graeciae populos agit;
    septena muros castra Thebanos premunt.
    succurre, prohibe pariter et bellum et scelus.
   
Oedipus
   
      Ego ille sum qui scelera committi uetem
    et abstineri sanguine a caro manus
    doceam? magister iuris et amoris pii
330     ego sum? meorum facinorum exempla appetunt,
    me nunc secuntur; laudo et agnosco libens,
    exhortor, aliquid ut patre hoc dignum gerant.
    agite, o propago clara, generosam indolem
335     probate factis, gloriam ac laudes meas
    superate et aliquid facite propter quod patrem
    adhuc iuuet uixisse. facietis, scio:
    sic estis orti. scelere defungi haut leui,
    haut usitato tanta nobilitas potest.
340     ferte arma, facibus petite penetrales deos
    frugemque flamma metite natalis soli,
    miscete cuncta, rapite in exitium omnia,
    disicite passim moenia, in planum date,
    templis deos obruite, maculatos lares
345     conflate, ab imo tota considat domus;
    urbs concremetur — primus a thalamis meis
    incipiat ignis.
  Nun. incipiat ignis.—Mitte uiolentum impetum
    doloris ac te publica exorent mala
    auctorque placidae liberis pacis ueni.
350   Oe. Vides modestae deditum menti senem
    placidaeque amantem pacis ad partes uocas?
    tumet animus ira, feruet immensum dolor,
    maiusque quam quod casus et iuuenum furor
    conatur aliquid cupio. non satis est adhuc
355     ciuile bellum: frater in fratrem ruat.
    nec hoc sat est: quod debet, ut fiat nefas
    de more nostro, quod meos deceat toros:
    date arma matri — nemo me ex his eruet 358 eruet Fitch : eruat O ||
    siluis: latebo rupis exesae cauo
360     aut saepe densa corpus abstrusum tegam.
    hinc aucupabor uerba rumoris uagi
    et saeua fratrum bella, quod possum, audiam.
   
    - - - - - - - - - - - - - - - - - - - - - - - - - - - - - - 362b Chorus deest ||
   
Iocasta
   
      Felix Agaue: facinus horrendum manu,
    qua fecerat, gestauit et spolium tulit
365     cruenta nati maenas in partes dati;
    fecit scelus, sed misera non ultra suo
    sceleri occucurrit. hoc leue est quod sum nocens:
    feci nocentes. hoc quoque etiamnunc leue est:
    peperi nocentes. derat aerumnis meis,
370     ut et hostem amarem. bruma ter posuit niues
    et tertia iam falce decubuit Ceres,
    ut exul errat natus et patria caret
    profugusque regum auxilia Graiorum rogat.
    gener est Adrasti, cuius imperio mare
375     quod scindit Isthmos regitur; hic gentes suas 375 quod O : qui Fitch ||
    septemque secum regna ad auxilium trahit
    generi — quid optem quidue decernam haut scio.
    regnum reposcit: causa repetentis bona est,
    mala sic petentis. uota quae faciam parens?
380     utrimque natum uideo: nil possum pie
    pietate salua facere: quodcumque alteri
    optabo nato fiet alterius malo.
    sed utrumque quamuis diligam affectu pari,
    quo causa melior sorsque deterior trahit
385     inclinat animus semper infirmo fauens:
    miseros magis fortuna conciliat suis.
   
Satelles
   
      Regina, dum tu flebiles questus cies
    terisque tempus, saeua nudatis stetit 388 stetit O ] adest Fitch ||
    acies in armis; aera iam bellum cient
390     aquilaque pugnam signifer mota uocat.
    septena reges bella dispositi parant,
    animo pari Cadmea progenies subit,
    cursu citato miles hinc atque hinc ruit.
    uide ut atra nubes puluere abscondat diem
395     fumoque similes campus in caelum erigat
    nebulas, equestri fracta quas tellus pede
    summittit. et, si uera metuentes uident,
    infesta fulgent signa, subrectis adest
    frons prima telis, aurea clarum nota
400     nomen ducum uexilla praescriptum ferunt.
    I, redde amorem fratribus, pacem omnibus,
    et impia arma matris oppositu impedi.
   
Antigona
   
      Perge, o parens, et concita celerem gradum,
    compesce tela, fratribus ferrum excute,
405     nudum inter enses pectus infestos tene:
    aut solue bellum, mater, aut prima excipe.
  Ioc. Ibo, ibo et armis obuium opponam caput,
    stabo inter arma; petere qui fratrem uolet,
    petat ante matrem. tela, qui fuerit pius,
410     rogante ponat matre; qui non est pius
    incipiat a me. feruidos iuuenes anus
    tenebo, nullum teste me fiet nefas;
    aut si aliquod et me teste committi potest,
    non fiet unum.
  An. non fiet unum.—Signa collatis micant
415     uicina signis, clamor hostilis fremit;
    scelus in propinquo est: occupa, mater, preces —
    et ecce motos fletibus credas meis,
    sic agmen armis segne compositis uenit.
  Sat. Procedit acies tarda, sed properant duces.
420   Ioc. Quis me procellae turbine insanae uehens
    uolucer per auras uentus aetherias aget?
    quae Sphinx uel atra nube subtexens diem
    Stymphalis auidis praepetem pinnis feret?
    aut quae per altas aeris rapiet uias
425     Harpyia saeui regis obseruans famem
    et inter acies proiciet raptam duas?
  Sat. Vadit furenti similis aut etiam furit.
    sagitta qualis Parthica uelox manu
    excussa fertur, qualis insano ratis
430     premente uento rapitur aut qualis cadit
    delapsa caelo stella, cum stringens polum
    rectam citatis ignibus rumpit uiam,
    attonita cursu fugit et binas statim
    diduxit acies. uicta materna prece
435     haesere bella, iamque in alternam necem
    illinc et hinc miscere cupientes manus
    librata dextra tela suspensa tenent.
    paci fauetur, omnium ferrum latet
    cessatque tectum — uibrat in fratrum manu.
440     laniata canas mater ostendit comas,
    rogat abnuentis, irrigat fletu genas.
    negare matri, qui diu dubitat, potest.
   
    - - - - - - - - - - - - - - - - - - - - - - - - - - - - - - 442b Chorus deest ||
   
Iocasta
   
      In me arma et ignes uertite, in me omnis ruat
    unam iuuentus quaeque ab Inachio uenit 444 unam E : una A ||
445     animosa muro quaeque Thebana ferox
    descendit arce: ciuis atque hostis simul
    hunc petite uentrem, qui dedit fratres uiro 447 deleuit Axelson ||
    mea membra passim spargite ac diuellite: 448 mea A : haec E ||
    ego utrumque peperi — ponitis ferrum ocius?
450     an dico et ex quo? dexteras matri date,
    date dum piae sunt. error inuitos adhuc
    fecit nocentes, omne Fortunae fuit
    peccantis in nos crimen: hoc primum nefas
    inter scientes geritur. in uestra manu est,
455     utrum uelitis: sancta si pietas placet,
    donate matri bella; si placuit scelus, 456 matri bella Gronouius : matri pacem contra metrum O : matrem pace Avantius ||
    maius paratum est: media se opponit parens.
    proinde bellum tollite aut belli moram.
      Sollicita cui nunc mater alterna prece
460     uerba admouebo? misera quem amplectar prius?
    in utramque partem ducor affectu pari.
    hic afuit; sed pacta si fratrum ualent,
    nunc alter aberit. ergo iam numquam duos
    nisi sic uidebo? iunge complexus prior,
465     qui tot labores totque perpessus mala
    longo parentem fessus exilio uides.
    accede propius, clude uagina impium
    ensem et trementem iamque cupientem excuti
    hastam solo defige; maternum tuo
470     coire pectus pectori clipeus uetat:
    hunc quoque repone. uinculo frontem exue
    tegumenque capitis triste belligeri leua
    et ora matri redde — quo uultus refers
    acieque pauida fratris obseruas manum?
475     affusa totum corpus amplexu tegam,
    tuo cruori per meum fiet uia.
    quid dubius haeres? an times matris fidem?
   
Polynices
   
      Timeo; nihil iam iura naturae ualent.
    post ista fratrum exempla ne matri quidem
480     fides habenda est.
  Ioc. fides habenda est.—Redde iam capulo manum,
    astringe galeam, laeua se clipeo inserat:
    dum frater exarmatur, armatus mane.
    Tu pone ferrum, causa qui ferri es prior.
    si pacis odium est, furere si bello placet:
485     indutias te mater exiguas rogat,
    ferat ut reuerso post fugam nato oscula
    uel prima uel suprema. dum pacem peto,
    audite inermes. ille te, tu illum times?
    ego utrumque, sed pro utroque. quid strictum abnuis        
490     recondere ensem? qualibet gaude mora:
    id gerere bellum cupitis, in quo est optimum
    uinci. uereris fratris infesti dolos?
    quotiens necesse est fallere aut falli a suis,
    patiare potius ipse quam facias scelus.
495     sed ne uerere: mater insidias et hinc
    et rursus illinc abiget. exoro? an patri
    inuideo uestro? ueni ut arcerem nefas
    reclinis hastae parma defixae incubat:
500     ad te preces nunc, nate, maternas feram,
    sed ante lacrimas. teneo longo tempore
    petita uotis ora. te profugum solo
    patrio penates regis externi tegunt,
    te maria tot diuersa, tot casus uagum
505     egere, non te duxit in thalamos parens
    comitata primos nec sua festas manu
    ornauit aedes nec sacra laetas faces
    uitta reuinxit; dona non auro graues
    gazas socer, non arua, non urbes dedit:
510     dotale bellum est. hostium es factus gener,
    patria remotus, hospes alieni laris,
    externa consecutus, expulsus tuis,
    sine crimine exul. ne quid e fatis tibi
    desset paternis, hoc quoque ex illis habes,
515     errasse thalamis. Nate post multos mihi
    remisse soles, nate suspensae metus
    et spes parentis, cuius aspectum deos
    semper rogaui, cum tuus reditus mihi
    tantum esset erepturus, aduentu tuo
520     quantum daturus: 'quando pro te desinam'
    dixi 'timere?'; dixit inridens deus:
    'ipsum timebis.' nempe nisi bellum foret,
    ego te carerem; nempe si tu non fores,
    bello carerem. triste conspectus datur
525     pretium tui durumque, sed matri placet.
      Hinc modo recedant arma, dum nullum nefas
    Mars saeuus audet: hoc quoque est magnum nefas,
    tam prope fuisse. stupeo et exanguis tremo,
    cum stare fratres hinc et hinc uideo duos
530     sceleris sub ictu; membra quassantur metu:
    quam paene mater maius aspexi nefas,
    quam quod miser uidere non potuit pater.
    licet timore facinoris tanti uacem
    uideamque iam nil tale, sum infelix tamen
535     quod paene uidi. per decem mensum graues
    uteri labores perque pietatem inclitae
    precor sororis et per irati sibi
    genas parentis, scelere quas nullo nocens,
    erroris a se dura supplicia exigens,
540     hausit: nefandas moenibus patriis faces
    auerte, signa bellici retro agminis
    flecte — ut recedas, magna pars sceleris tamen
    uestri peracta est: uidit hostili grege
    campos repleri patria, fulgentes procul
545     armis cateruas uidit, equitatu leui
    Cadmea frangi prata et excelsos rotis
    uolitare proceres, igne flagrantes trabes
    fumare, cineri quae petunt nostras domos,
    fratresque facinus quod nouum et Thebis fuit
550     in se ruentes: totus hoc exercitus,
    hoc populus omnis, uestraque hoc uidit soror 551 uestraque Frank : utraque O ||
    genetrixque uidi: nam pater debet sibi
    quod ista non spectauit. Occurrat tibi
    nunc Oedipus, quo iudice erroris quoque
555     poenae petuntur. ne, precor, ferro erue
    patriam ac penates neue, quas regere expetis, 556 quas O ] quae Zwierlein aut typotheta eius ||
    euerte Thebas. quis tenet mentem furor?
    petendo patriam perdis? ut fiat tua,
    uis esse nullam? quin tuae causae nocet
560     ipsum hoc quod armis uris infestis solum
    segetesque adultas sternis et totos fugam
    edis per agros: nemo sic uastat sua;
    quae corripi igne, quae meti gladio iubes
    aliena credis. rex sit ex uobis uter,
565     manente regno quaerite. haec telis petes
    flammisque tecta? poteris has Amphionis
    quassare moles? nulla quas struxit manus
    stridente tardum machina ducens onus,
    sed conuocatus uocis et citharae sono
570     per se ipse summas uenit in turres lapis:
    haec saxa franges? uictor hinc spolia auferes
    uinctosque duces patris aequales tui, 572 uinctosque ET : uictosque PCS ||
    matresque ab ipso coniugum raptas sinu
    saeuus catena miles imposita trahet?
575     adulta uirgo, mixta captiuo gregi,
    Thebana nuribus munus Argolicis eat?
    an et ipsa, palmas uincta postergum datas,
    mater triumphi praeda fraterni uehar?
    potesne ciues leto et exitio datos
580     uidere passim? moenibus caris potes
    hostem admouere, sanguine et flamma potes
    implere Thebas? tam ferus durum geris
    saeuumque in iras pectus? et nondum imperas.
    quid sceptra facient? pone uesanos, precor,
585     animi tumores teque pietati refer.
  Pol. Vt profugus errem semper? ut patria arcear
    opemque gentis hospes externae sequar?
    quid paterer aliud, si fefellissem fidem?
    si peierassem? fraudis alienae dabo
590     poenas, at ille praemium scelerum feret?
    iubes abire? matris imperio obsequor —
    da quo reuertar. regia frater meus
    habitet superba, parua me abscondat casa.
    hanc da repulso; liceat exiguo lare
595     pensare regnum. coniugi donum datus
    arbitria thalami dura felicis feram
    humilisque socerum lixa dominantem sequar?
    in seruitutem cadere de regno graue est.
  Ioc. Si regna quaeris nec potest sceptro manus
600     uacare saeuo, multa quae possint peti
    in orbe toto quaelibet tellus dabit:
    hinc nota Baccho Tmolus attollit iuga,
    qua lata terris spatia frugiferis iacent
    et qua trahens opulenta Pactolus uada
605     inundat auro rura, nec laetis minus
    Maeandros aruis flectit errantes aquas
    rapidusque campos fertiles Hermus secat;
    hinc grata Cereri Gargara et diues solum
    quod Xanthus ambit niuibus Idaeis tumens;
610     hinc qua relinquit nomen Inois mari 610 hinc O ] hac Fitch | Inois mari Wilamowitz : Ionii mare Bentley : Ionii maris O ||
    faucesque Abydo Sestos opposita premit,
    aut qua latus iam propius orienti dedit
    tutamque crebris portibus Lyciam uidet,
    hac regna ferro quaere, in hos populos ferat
615     socer arma fortis, has tuo sceptro paret
    tradatque gentes — hoc adhuc regnum puta
    tenere patrem. Melius exilium est tibi
    quam reditus iste: crimine alieno exulas,
    tuo redibis. melius istis uiribus
620     noua regna nullo scelere maculata appetes.
    quin ipse frater arma comitatus tua
    tibi militabit. uade et id bellum gere
    in quo pater materque pugnanti tibi
    fauere possint. regna cum scelere omnibus
625     sunt exilis grauiora. Nunc belli mala
    propone, dubias Martis incerti uices:
    licet omne tecum Graeciae robur trahas,
    licet arma longe miles ac late explicet,
    fortuna belli semper ancipiti in loco est.
630     quodcumque Mars decernit: exaequat duos,
    licet impares sint, gladius; et spes et metus
    Fors caeca uersat. praemium incertum petis,
    certum scelus. Fauisse fac uotis deos
    omnes tuis: cessere et auersi fugam
635     petiere ciues, clade funesta iacens
    obtexit agros miles — exultes licet
    uictorque fratris spolia deiecti geras:
    frangenda palma est. quale tu hoc bellum putas,
    in quo execrandum uictor admittit nefas,
640     si gaudet? hunc quem uincere infelix cupis,
    cum uiceris, lugebis. infaustas age
    dimitte pugnas, libera patriam metu,
    luctu parentes.
  Pol. luctu parentes.—Sceleris et fraudis suae
    poenas nefandus frater ut nullas ferat?
645   Ioc. Ne metue. poenas et quidem soluet graues:
    regnabit. est hoc poena. si dubitas, auo 646 hoc Heinsius : haec O ||
    patrique crede: Cadmus hoc dicet tibi
    Cadmique proles. sceptra Thebarum fuit 648 Thebarum Ascensius : Thebano O ||
    impune nulli gerere — nec quisquam fide
650     rupta tenebat illa: iam numeres licet
    fratrem inter istos.
   
Eteocles
   
                        Numeret, est tanti mihi
    cum regibus iacere. te turbae exulum
    ascribo.
  Ioc. ascribo.—Regna, dummodo inuisus tuis.
  Et. Regnare non uult, esse qui inuisus timet:
655     simul ista mundi conditor posuit deus,
    odium atque regnum: regis hoc magni reor,
    odia ipsa premere. multa dominantem uetat
    amor suorum; plus in iratos licet.
    qui uult amari, languida regnat manu.
660   Ioc. Inuisa numquam imperia retinentur diu.
  Et. Praecepta melius imperi reges dabunt;
    exilia tu compone. pro regno uelim —
  Ioc. Patriam penates coniugem flammis dare?
  Et. Imperia pretio quolibet constant bene.
    - - - - - - - - - - - - - - - - - - - - - - - - - - - - - - 664b Cetera desunt ||
§