Propertius 2.29
 
29   1   Extrema, mea lux, cum potus nocte uagarer, 1 Extrema Heinsius : Hesterna O ||
       nec me seruorum duceret ulla manus,
    obuia nescio quot pueri mihi turba minuta 3 minuta O : minuti Heinsius ||
       uenerat (hos uetuit me numerare timor);
  5   quorum alii faculas, alii retinere sagittas,
       pars etiam uisa est uincla parare mihi.
    sed nudi fuerant. quorum lasciuior unus
       'arripite hunc', inquit, 'iam bene nostis eum. 8 iam N1 : nam FLP ||
    hic erat, hunc mulier nobis irata locauit.'
  10      dixit, et in collo iam mihi nodus erat.
    hic alter iubet in medium propellere, at alter
       'intereat, qui nos non putat esse deos!
    haec te non meritum totas exspectat in horas:
       at tu nescio quas quaeris, inepte, fores. 14 quas O : quam Paley    |    fores O : foris Dousa pater ||
  15   quae cum Sidoniae nocturna ligamina mitrae
       soluerit atque oculos mouerit illa grauis,
    afflabunt tibi non Arabum de gramine odores,
       sed quos ipse suis fecit Amor manibus.
    parcite iam, fratres, iam certos spondet amores;
  20      et iam ad mandatam uenimus ecce domum.'
    atque ita mi iniecto dixerunt rursus amictu:
       'i nunc et noctes disce manere domi.'
    mane erat, et uolui, si sola quiesceret illa, 23 nouam elegiam incipit Guyet ||
       uisere: at in lecto Cynthia sola fuit.
  25   obstipui: non illa mihi formosior umquam
       uisa, neque ostrina cum fuit in tunica,
    ibat et hinc castae narratum somnia Vestae, 27 et hinc O : ut hinc Lachmann : uti Barber ||
       neu sibi neue mihi qua nocitura forent. 28 qua scripsi : quae O ||
    talis uisa mihi somno dimissa recenti.
  30      heu quantum per se candida forma ualet!
    'quid tu matutinus,' ait, 'speculator amicae?
       me similem uestris moribus esse putas?
    non ego tam facilis: sat erit mihi cognitus unus,
       uel tu uel si quis uerior esse potest.
  35   apparent non ulla toro uestigia presso,
       signa uolutantis nec iacuisse duos.
    aspice ut in toto nullus mihi corpore surgat
       spiritus admisso notus adulterio.' 38 notus O : motus Marcilius : natus Dousa pater ||
    dixit, et opposita propellens sauia dextra
  40      prosilit in laxa nixa pedem solea.
    sic ego tam sancti custos deludor amoris:
       ex illo felix nox mihi nulla fuit. 42 nox s : non O ||
§