|
|
|
|
| 26 |
1 |
Vidi te in somnis fracta, mea uita,
carina |
| |
|
Ionio lassas ducere rore
manus, |
| |
|
et quaecumque in me fueras mentita
fateri, |
| |
|
nec iam umore grauis tollere
posse comas, |
| |
5 |
qualem purpureis agitatam fluctibus
Hellen, |
| |
|
aurea quam molli tergore
uexit ouis. |
| |
|
quam timui, ne forte tuum mare nomen
haberet, |
| |
|
teque tua labens nauita
fleret aqua! |
26.8 teque Heinsius
: atque O || |
| |
|
quae tum ego Neptuno, quae tum cum Castore
fratri, |
| |
10 |
quaeque tibi excepi, iam
dea, Leucothoe! |
| |
|
at tu uix primas extollens gurgite
palmas |
| |
|
saepe meum nomen iam
peritura uocas. |
| |
|
quod si forte tuos uidisset Glaucus
ocellos, |
| |
|
esses Ionii facta puella
maris, |
| |
15 |
et tibi ob inuidiam Nereides
increpitarent, |
| |
|
candida Nesaee, caerula
Cymothoe. |
| |
|
sed tibi subsidio delphinum currere
uidi, |
| |
|
qui, puto, Arioniam uexerat
ante lyram. |
| |
|
iamque ego conabar summo me mittere
saxo, |
| |
20 |
cum mihi discussit talia
uisa metus. |
| |
| |
|
Nunc admirentur quod tam mihi pulchra
puella |
26.21 nouam elegiam
incipit Burman || |
| |
|
seruiat et tota dicar in
urbe potens! |
| |
|
non, si Cambysae redeant et flumina
Croesi, |
| |
|
dicat 'De nostro surge,
poeta, toro.' |
| |
25 |
nam mea cum recitat, dicit se odisse
beatos: |
| |
|
carmina tam sancte nulla
puella colit. |
| |
|
multum in amore fides, multum constantia
prodest: |
| |
|
qui dare multa potest, multa
et amare potest. |
| |
| |
|
Heu, mare per longum mea cogitat ire
puella! |
26.29 nouam elegiam
incipit N | heu . . . cogitat
Guyet : seu . . . cogitet O || |
| |
30 |
hanc sequar et fidos una
aget aura duos. |
| |
|
unum litus erit sopitis unaque
tecto |
| |
|
arbor, et ex una saepe
bibemus aqua; |
| |
|
et tabula una duos poterit componere
amantis, |
| |
|
prora cubile mihi seu mihi
puppis erit. |
| |
35 |
omnia perpetiar: saeuus licet urgeat
Eurus, |
| |
|
uelaque in incertum frigidus
Auster agat; |
| |
|
quicumque et uenti miserum uexastis
Vlixem, |
| |
|
et Danaum Euboico litore
mille ratis; |
| |
|
et qui mouistis duo litora, cum ratis
Argo |
| |
40 |
dux erat ignoto missa
columba mari. |
| |
|
illa meis tantum non umquam desit
ocellis, |
| |
|
incendat nauem Iuppiter ipse
licet. |
| |
|
certe isdem nudi pariter iactabimur
oris: |
| |
|
me licet unda ferat, te modo
terra tegat. |
| |
45 |
sed non Neptunus tanto crudelis
amori, |
| |
|
Neptunus fratri par in amore
Ioui: |
| |
|
testis Amymone, latices dum ferret, in
aruis |
| |
|
compressa, et Lernae pulsa
tridente palus; |
| |
|
quam deus amplexu uotum persoluit, at
illi |
26.49 quam Shackleton
Bailey : iam
O | amplexus
Passerat : amplexu O || |
| |
50 |
aurea diuinas urna profudit
aquas. |
| |
|
crudelem et Borean rapta Orithyia
negauit: |
| |
|
hic deus et terras et maria
alta domat. |
| |
|
crede mihi, nobis mitescet Scylla, nec
umquam |
| |
|
alternante uacans uasta
Charybdis aqua; |
| |
55 |
ipsaque sidera erunt nullis obscura
tenebris, |
| |
|
purus et Orion, purus et
Haedus erit. |
| |
|
quod mihi si ponenda tuo sit corpore
uita, |
| |
58 |
exitus hic nobis non
inhonestus erit. |
| |
| 27 |
1 |
At uos incertam, mortales, funeris
horam |
27.1 nouam elegiam incipit O, priori continuant s, Scaliger, Rothstein || |
| |
|
quaeritis, et qua sit mors
aditura uia? |
| |
|
quaeritis et caelo Phoenicum inuenta
sereno, |
| |
|
quae sit stella homini
commoda quaeque mala? |
| |
5 |
seu pedibus Parthos sequimur seu classe
Britannos, |
| |
|
et maris et terrae caeca
pericla uiae; |
| |
|
rursus et obiectum fles tu caput esse
tumultu, |
27.7 fles tu
Housman : fletus N : flemus FLP : fletur Gwynn
|| |
| |
|
cum Mauors dubias miscet
utrimque manus; |
| |
|
praeterea domibus flammam metuisque
ruinas, |
27.9 metuisque
Mueller : domibusque O : dominisque Lachmann
|| |
| |
10 |
neu subeant labris pocula
nigra tuis. |
| |
|
solus amans nouit, quando periturus et a
qua |
| |
|
morte, neque hic Boreae
flabra neque arma timet. |
| |
|
iam licet et Stygia sedeat sub harundine
remex, |
| |
|
cernat et infernae tristia
uela ratis: |
27.14 cernat O :
seruat s : soluat Broekhuyzen || |
| |
15 |
si modo clamantis reuocauerit aura
puellae, |
| |
|
concessum nulla lege redibit
iter. |
|
§ |