|
|
|
|
| 24 |
17 |
Hoc erat in primis quod me gaudere
iubebas? |
17 nouam elegiam
incipit Canter || |
| |
|
tam te formosam non pudet
esse leuem? |
| |
|
una aut altera nox nondum est in amore
peracta, |
| |
20 |
et dicor lecto iam grauis
esse tuo. |
| |
|
me modo laudabas et carmina nostra
legebas: |
| |
|
ille tuus pennas tam cito
uertit amor? |
| |
|
contendat mecum ingenio, contendat et
arte, |
| |
|
in primis una discat amare
domo: |
| |
25 |
si libitum tibi erit, Lernaeas pugnet ad
hydras |
| |
|
et tibi ab Hesperio mala
dracone ferat, |
| |
|
libet taetra uenena et naufragus ebibat
undas, |
27 libet taetra uenena
temptaui : taetra uenena libens O || |
| |
|
et numquam pro te deneget
esse miser: |
| |
|
(quos utinam in nobis, uita, experiare
labores!) |
| |
30 |
iam tibi de timidis iste
proteruus erit, |
| |
|
qui nunc se in tumidum iactando uenit
honorem: |
| |
|
discidium uobis proximus
annus erit. |
| |
|
at me non aetas mutabit tota
Sibyllae, |
| |
|
non labor Alcidae, non niger
ille dies. |
| |
35 |
tum me compones et dices 'Ossa,
Properti, |
35 tum s me
Porson : tu mea O || |
| |
|
haec tua sunt? eheu tu mihi
certus eras, |
| |
|
certus eras eheu, quamuis nec sangine
auito |
| |
|
nobilis et quamuis non ita
diues eras.' |
| |
|
nil ego non patiar, numquam me iniuria
mutat: |
| |
40 |
ferre ego formosam nullum
onus esse puto. |
| |
|
credo ego non paucos ista periisse
figura, |
| |
|
credo ego sed multos non
habuisse fidem. |
| |
|
paruo dilexit spatio Minoida
Theseus, |
| |
|
Phyllida Demophoon, hospes
uterque malus. |
| |
45 |
iam tibi Iasionia nota est Medea
carina |
| |
|
et modo seruato sola relicta
uiro. |
| |
|
dura est quae multis simulatum fingit
amorem, |
| |
|
et se plus uni si qua parare
potest. |
| |
|
noli nobilibus, noli conferre
beatis: |
49 conferre O :
consuesse Damsté || |
| |
50 |
uix uenit, extremo qui legat
ossa die. |
| |
|
hi tibi nos erimus: sed tu potius precor ut
me |
| |
|
demissis plangas pectora
nuda comis. |
|
§ |