|
|
|
|
| 17 |
1 |
Mentiri noctem, promissis ducere
amantem, |
| |
|
hoc erit infectas sanguine
habere manus! |
| |
|
horum ego sum uates, quotiens desertus
amaras |
| |
|
expleui noctes, fractus
utroque toro. |
| |
5 |
uel tu Tantalea moueare ad flumina
sorte, |
| |
|
ut liquor arenti fallat ab
ore sitim; |
| |
|
uel tu Sisyphios licet admirere
labores, |
| |
|
difficile ut toto monte
uolutet onus; |
| |
|
durius in terris nihil est quod uiuat
amante, |
| |
10 |
nec, modo si sapias, quod
minus esse uelis. |
| |
|
quem modo felicem inuidia admirante
ferebant, |
| |
|
nunc decimo admittor uix ego
quoque die, |
| |
|
nunc iacere e duro corpus iuuat, impia,
saxo, |
17.13-14 post 16
transtulit Lachmann, post 2 Housman || |
| |
|
sumere et in nostras trita
uenena manus. |
| |
15 |
nec licet in triuiis sicca requiescere
luna, |
17.15 nec licet O :
nunc licet Beroaldus : nunc libet Guyet : nec libet Otto
|| |
| |
|
aut per rimosas mittere
uerba fores. |
| |
| |
|
Quod quamuis ita sit, dominam mutare
cauebo: |
| |
18 |
tum flebit, cum in me
senserit esse fidem. |
| |
| 18 |
1 |
Assiduae multis odium peperere
querelae: |
18.1 nouam elegiam
incipit O, priori elegiae 1-4 coniungunt multi, 1-38 dubitanter Williams
|| |
| |
|
frangitur in tacito femina
saepe uiro. |
| |
|
si quid uidisti, semper uidisse
negato! |
| |
|
aut si quid doluit forte,
dolere nega! |
| |
5 |
quid mea si canis aetas candesceret
annis, |
18.5 nouam elegiam
incipiunt multi, lacunam inseruit Rossberg || |
| |
|
et faceret scissas languida
ruga genas? |
| |
|
at non Tithoni spernens Aurora
senectam |
18.7 at s : an
O || |
| |
8 |
desertum Eoa passa iacere
domo est: |
| |
13 |
illa deos currum conscendens dixit
iniquos, |
18.13-14 huc transtulit
Burman || |
| |
14 |
inuitum et terris praestitit
officium. |
| |
9 |
illum saepe suis descendens fouit in
ulnis |
18.9 descendens
Markland : decedens O || |
| |
10 |
nec prius abiunctos sedula
lauit equos; |
18.10 nec Postgate
: quam O || |
| |
|
illum ad uicinos cum amplexa quiesceret
Indos, |
| |
12 |
maturos iterum est questa
redire dies; |
| |
15 |
cui maiora senis Tithoni gaudia
uiui |
| |
|
quam grauis amisso Memnone
luctus erat. |
| |
|
cum sene non puduit talem dormire
puellam |
| |
|
et canae totiens oscula
ferre comae. |
| |
|
at tu etiam iuuenem odisti me, perfida, cum
sis |
| |
20 |
ipsa anus haud longa curua
futura die. |
| |
| |
|
Quin ego deminuo curam, quod saepe
Cupido |
| |
|
huic malus esse solet, cui
bonus ante fuit. |
| |
| |
|
Nunc etiam infectos demens imitare
Britannos, |
18.23-38 separauit
Kuinoel || |
| |
|
ludis et externo tincta
nitore caput? |
| |
25 |
ut natura dedit, sic omnis recta figura
est: |
| |
|
turpis Romano Belgicus ore
color. |
| |
|
illi sub terris fiant mala multa
puellae, |
| |
|
quae mentita suas uertit
inepta comas! |
| |
|
deme: mihi certe poteris formosa
uideri; |
| |
30 |
mi formosa sat es, si modo
saepe uenis. |
| |
|
an si caeruleo quaedam sua tempora
fuco |
| |
|
tinxerit, idcirco caerula
forma bona est? |
| |
|
cum tibi nec frater nec sit tibi filius
ullus, |
| |
|
frater ego et tibi sim
filius unus ego. |
| |
35 |
ipse tuus semper tibi sit custodia
lectus, |
| |
|
nec nimis ornata fronte
sedere uelis. |
| |
|
credam ego narranti, noli committere,
famae: |
| |
|
et terram rumor transilit et
maria. |
|
§ |