P. Ovidii Nasonis
Heroides I

Penelope Vlixi

e-lectorum in usum edidit
Michael Hendry 2008

 

 Index Heroidum 

 De Codicibus 

 
  Haec tua Penelope lento tibi mittit, Ulixe; EG     1 Haec Palmer : Hanc Ω ||
  nil mihi rescribas attinet: ipse veni.       2 attinet Apthonius (GLK vi 109.33, 111.24) : attamen Gω : sed tamen Eς : tu tamen Bentley ||
  Troia iacet certe, Danais invisa puellis;
  vix Priamus tanti totaque Troia fuit.
5 o utinam tum, cum Lacedaemona classe petebat,
  obrutus insanis esset adulter aquis!
  non ego deserto iacuissem frigida lecto,
  nec quererer tardos ire relicta dies,
  nec mihi quaerenti spatiosam fallere noctem
10 lassaret viduas pendula tela manus.     10 lassaret Eω : lassasset G ||
  quando ego non timui graviora pericula veris?
  res est solliciti plena timoris amor.
  in te fingebam Troas violenter ituros     13 Troas uiolenter uel uiolenter Troas Hall : uiolentos Troas Ω ||
  nomine et Hectoreo pallida semper eram.     14 et Hall : in Ω ||
15 sive quis Antilochum narrabat ab hoste revictum,     15 ab hoste reuictum Housman : ab Hectore uictum Ω ||
  Antilochus nostri causa timoris erat;
  sive Menoetiaden falsis cecidisse sub armis,
  flebam successu posse carere dolos.
  sanguine Tlepolemus Lyciam tepefecerat hastam;
20 Tlepolemi leto cura novata mea est.
  denique, quisquis erat castris iugulatus Achivis,     21 quisquis ] si quis Slichtenhorst, Planudes ||
  frigidius glacie pectus amantis erat.
  sed bene consuluit casto deus aequus amori:
  versa est in cinerem sospite Troia viro.     24 cinerem Eς : cineres Gω ||
25 Argolici rediere duces, altaria fumant,
  ponitur ad patrios barbara praeda deos;
  grata ferunt nuptae pro salvis dona maritis,     27-28 delevit Reeve   |   27 nuptae Heinsius, Planudes (?) : nymphae Ω : sponsae Bentley ||
  illi victa suis Troica fata canunt.     28 Troica EGω : Troia Fς   |   fata EGω : facta F1ς ||
  mirantur iustique senes trepidaeque puellae,     29 iustique ] laetique Schenkl, lassique Riese ||
30 narrantis coniunx pendet ab ore viri.
  iamque aliquis posita monstrat fera proelia mensa,     31 iamque Gς : atque Eς ||
  pingit et exiguo Pergama tota mero:
  ‘hac ibat Simois, haec est Sigeia tellus,     33 haec ς : hac FEGω : hic ς ||
  hic steterat Priami regia celsa senis;
35 illic Aeacides, illic tendebat Ulixes;
  hic lacer admissos terruit Hector equos.’     36 lacer admissos ς : alacer missos EGω ||
  omnia namque tuo senior te quaerere iusso     37-40 deleuit Bentley     ||     37 iusso editor ignotus apud D. F. Kennedy : misso Ω ||
  rettulerat nato Nestor, at ille mihi.
  rettulit et ferro Rhesumque Dolonaque caesos,     39-40 deleuit Knox ||
40 utque sit hic somno proditus, ille dolo.     40 dolo Gω : Dolon E : lucro Tyrrell : loco Wakker : vigil ignotus apud Palmer : metu Bentley ||
  ausus es, o nimium nimiumque oblite tuorum,
  Thracia nocturno tangere castra dolo     42 dolo ] gradu Baehrens ||
  totque simul mactare viros, adiutus ab uno!
  at bene cautus eras et memor ante mei.
45 usque metu micuere sinus, dum victor amicum
  dictus es Ismariis isse per agmen equis.
  sed mihi quid prodest vestris disiecta lacertis
  Ilios et, murus quod fuit, esse solum,     48 esse Gς Plan. : ante Eω ||
  si maneo, qualis Troia durante manebam,
50 virque mihi dempto fine carendus abest?
  diruta sunt aliis, uni mihi Pergama restant,     51 uni mihi GEω : soli mihi Fς : mihi soli ς ||
  incola captivo quae bove victor arat.
  iam seges est, ubi Troia fuit, resecandaque falce
  luxuriat Phrygio sanguine pinguis humus.
55 semisepulta virum curvis feriuntur aratris
  ossa, ruinosas occulit herba domos.
  victor abes, nec scire mihi, quae causa morandi,
  aut in qua lateas ferreus urbe, licet.     58 qua . . . urbe temptaui : quo . . . orbe ||  N 
  quisquis ad haec vertit peregrinam litora puppim,
60 ille mihi de te multa rogatus abit,
  quamque tibi reddat, si te modo viderit usquam,
  traditur huic digitis charta notata meis.
  nos Pylon, antiqui Neleia Nestoris arua,
  misimus; incerta est fama remissa Pylo.
65 misimus et Sparten; Sparte quoque nescia veri.     65 ueri ] uestri Bentley ||
  quas habitas terras, aut ubi lentus abes?     66 habitas . . . abes ] habites . . . agas Bentley ||
  utilius starent etiamnunc moenia Phoebi.
  irascor votis, heu, levis ipsa meis!
  scirem ubi pugnares, et tantum bella timerem,
70 et mea cum multis iuncta querela foret.
  quid timeam, ignoro; timeo tamen omnia demens,
  et patet in curas area lata meas.
  quaecumque aequor habet, quaecumque pericula tellus,
  tam longae causas suspicor esse morae.
75 haec ego dum stulte metuo, quae vestra libido est,     75 metuo Gς : meditor Eω, Planudes ||
  esse peregrino captus amore potes.
  forsitan et narres, quam sit tibi rustica coniunx,
  quae tantum lanas non sinat esse rudes.
  fallar, et hoc crimen tenues vanescat in auras,
80 neve, revertendi liber, abesse velis!
  me pater Icarius viduo discedere lecto
  cogit et immensas increpat usque moras.
  increpet usque licet: tua sum, tua dicar oportet;     83-84 deleuit Bentley ||
  Penelope coniunx semper Ulixis ero.
85 ille tamen pietate mea precibusque pudicis     85-86 deleuit Sedlmayer ||
  frangitur et vires temperat ipse suas.     86 et vires ] et voces Francius, atque iras Riese   |   ipse Gς : ille Eω : ira N. Heinsius ||
  Dulichii Samiique et quos tulit alta Zacynthos,
  turba ruunt in me luxuriosa, proci,
  inque tua regnant nullis prohibentibus aula;
90 viscera nostra, tuae dilacerantur opes.
  quid tibi Pisandrum Polybumque Medontaque dirum     91 Polybum Amphimedontaque Mariangelus Accursius ||
  Eurymachique avidas Antinoique manus
  atque alios referam, quos omnis turpiter absens
  ipse tuo partis sanguine rebus alis?
95 Irus edens pecorisque Melanthius actor edendi     95 edens scripsi : egens Ω   |   actor Gς : auctor Eω ||  N 
  ultimus accedunt in tua damna pudor.
  tres sumus inbelles numero, sine viribus uxor     97-116 ordo et catenatio versuum vix sanae ||
  Laertesque senex Telemachusque puer.
  ille per insidias paene est mihi nuper ademptus,     99-100 delevit Bentley ||
100 dum parat invitis omnibus ire Pylon.
  di, precor, hoc iubeant, ut euntibus ordine fatis
  ille meos oculos conprimat, ille tuos!
  hac faciunt custosque boum longaevaque nutrix,   103 hac Tyrrell : haec EGς : hoc ς ||
  tertius immundae cura fidelis harae;
105 sed neque Laertes, ut qui sit inutilis annis,   105 annis EGω : armis ς ||
  hostibus in mediis regna tenere valet.   106 ualet Eς, Planudes : potest Gω ||
  Telemacho veniet (vivat modo) fortior aetas;   107-108 delevit Schenkl, post 110 transtulit Bentley, post 98 Birt ||
  nunc erat auxiliis illa tuenda patris.
  nec mihi sunt vires inimicos pellere tectis.
110 tu citius venias, portus et ara tuis!   110 tu citus advenias vel spe citius venias Bentley   |   ara ς : aura EGω ||
  est tibi sitque, precor, natus, qui mollibus annis   111-112 delevit Bentley ||
  in patrias artes erudiendus erat.
  respice Laerten; ut tu sua lumina condas,   113 tu Bentley : iam Ω ||
  extremum fati sustinet ille diem.
115 certe ego, quae fueram te discedente puella,
  protinus ut redeas, facta videbor anus.   116 redeas Eω : uenias Gς ||