M. Valerii Martialis
|
Familiae codicum: |
||
| 1 | El | ||
| Caesaris alma dies et luce sacratior illa | βγ | 1 alma ] alba Rooy || | |
| conscia Dictaeum qua tulit Ida Iouem, | |||
| longa, precor, Pylioque ueni numerosior aeuo, | 3 longa ] fortasse larga || | ||
| semper et hoc uoltu uel meliore nite. | |||
| 5 | hic colat Albano Tritonida multus in auro | ||
| perque manus tantas plurima quercus eat; | |||
| hic colat ingenti redeuntia saecula lustro | |||
| et quae Romuleus sacra Tarentos habet. | |||
| magna quidem, superi, petimus, sed debita terris: | |||
| 10 | pro tanto quae sunt inproba uota deo? | ||
| 2 | Hd | ||
| Spectabat modo solus inter omnes | βγ | ||
| nigris munus Horatius lacernis, | |||
| cum plebs et minor ordo maximusque | |||
| sancto cum duce candidus sederet. | |||
| 5 | toto nix cedidit repente caelo: | ||
| albis spectat Horatius lacernis. | |||
| 3 | El | ||
| Aspice quam densum tacitarum uellus aquarum | βγ | ||
| defluat in uoltus Caesaris inque sinus. | |||
| indulget tamen ille Ioui, nec uertice moto | 3 moto γ : muto β || | ||
| concretas pigro frigore ridet aquas, | |||
| 5 | sidus Hyperborei solitus lassare Bootae | ||
| et madidis Helicen dissimulare comis. | |||
| quis siccis lasciuit aquis et ab aethere ludit? | 7 quis ed. Gryph. : qui βγ || | ||
| suspicor has pueri Caesaris esse niues. | |||
| 4 | Hd | ||
| Quod siccae redolet palus lacunae, | Tβγ | 1 siccae . . . lacunae βγ : sicca . . . lacuna Shackleton Bailey : sica . . . lacunae T || | |
| crudarum nebulae quod Albularum, | |||
| piscinae uetus aura quod marinae, | |||
| quod pressa piger hircus in capella, | |||
| 5 | lassi uardaicus quod euocati, | βγ | |
| quod bis murice uellus inquinatum, | |||
| quod ieiunia sabbatariarum, | |||
| maestorum quod anhelitus reorum, | |||
| quod spurcae moriens lucerna Ledae, | |||
| 10 | quod ceromata faece de Sabina, | ||
| quod uolpis fuga, uiperae cubile, | Tβγ | ||
| mallem quam quod oles olere, Bassa. | 12 mallem α (malem T) : malles βγ || | ||
| 5 | El | ||
| Vir bonus et pauper linguaque et pectore uerus, | Tβγ | ||
| quid tibi uis Vrbem qui, Fabiane, petis? | |||
| qui nec leno potes nec comissator haberi, | |||
| nec pauidos tristi uoce citare reos, | 4 pauidos tristi Tβ : pauido stricti γ, unde pauidos stricta Pulmannus || | ||
| 5 | nec potes uxorem cari corrumpere amici, | ||
| nec potes algentes arrigere ad uetulas, | |||
| uendere nec uanos circa Palatia fumos, | 7 circa T : circum βγ || | ||
| plaudere nec Cano, plaudere nec Glaphyro; | 8 cano βγ : plano T || | ||
| unde miser uiues? homo certus, fidus amicus | 9 certus fidus T : fidus certus βγ || | ||
| 10 | hoc nihil est: numquam sic Philomelus eris. | ||
| 6 | Hd | ||
| Credi uirgine castior pudica | βγ | ||
| et frontis tenerae cupis uideri, | |||
| cum sis inprobior, Malisiane, | |||
| quam qui compositos metro Tibulli | |||
| 5 | in Stellae recitat domo libellos. | ||
| 7 | El | ||
| Cur, here quod dederas, hodie, puer Hylle, negasti, | Rβγ | ||
| durus tam subito qui modo mitis eras? | |||
| sed iam causaris barbamque annosque pilosque. | |||
| o nox quam longa es quae facis una senem! | |||
| 5 | quid nos derides? Here qui puer, Hylle, fuisti, | ||
| dic nobis, hodie qua ratione uir es? | |||
| 8 | El | ||
| Prima salutantes atque altera conterit hora, | βγ | 1 conterit γ : continet β || | |
| exercet raucos tertia causidicos, | |||
| in quintam uarios extendit Roma labores, | |||
| sexta quies lassis, septima finis erit, | 4 erit β : erat γ || | ||
| 5 | sufficit in nonam nitidis octaua palaestris, | ||
| imperat extructos frangere nona toros: | 6 ex(s)tructos γ, Isid. Orig. 20.2.13 : excelsos β || | ||
| hora libellorum decuma est, Eupheme, meorum, | |||
| temperat ambrosias cum tua cura dapes | |||
| et bonus aetherio laxatur nectare Caesar | |||
| 10 | ingentique tenet pocula parca manu. | ||
| tunc admitte iocos: gressu timet ire licenti | 11 gressu timet ire ς : gressum (gressu Pf) metire βγ : gressun metire Lindsay || | ||
| ad matutinum nostra Thalia Iouem. | |||
| 9 | Hd | ||
| Sotae filia clinici, Labulla, | βγ | ||
| deserto sequeris Clytum marito, | |||
| et donas et amas: œceij ¢sètwj. | |||
| 10 | El | ||
| Dum nouus est nec adhuc rasa mihi fronte libellus, | Rβγ | 1 nec adhuc rasa β : et adhuc rasa γ : rasa nec adhuc R || | |
| pagina dum tangi non bene sicca timet, | |||
| i, puer, et caro perfer leue munus amico | |||
| qui meruit nugas primus habere meas. | |||
| 5 | curre, sed instructus: comitetur Punica librum | ||
| spongea: muneribus conuenit illa meis. | |||
| non poterant nostros multae, Faustine, liturae | 7 poterant (uel possint) temptaui : possunt Rβγ || | ||
| emendare iocos: una litura potest. | |||
| 11 | El | ||
| Dum nimium uano tumefactus nomine gaudes | βγ | ||
| et Saturninum te, miser, esse pudet, | 2 miser esse pudet β : pudet esse miser γ || | ||
| impia Parrhasia mouisti bella sub ursa, | |||
| qualia qui Phariae coniugis arma tulit. | |||
| 5 | excideratne adeo fatum tibi nominis huius, | ||
| obruit Actiaci quod grauis ira freti? | |||
| an tibi promisit Rhenus quod non dedit illi | |||
| Nilus, et Arctois plus licuisset aquis? | 8 et ] ut temptabat Shackleton Bailey || | ||
| ille etiam nostris Antonius occidit armis, | |||
| 10 | qui tibi conlatus, perfide, Caesar erat. | ||
| 12 | El | ||
| Nulli, Thai, negas; sed si te non pudet istud, | Rβγ | ||
| hoc saltem pudeat, Thai, negare nihil. | |||
| 13 | El | ||
| Claudia, Rufe, meo nubit Peregrina Pudenti: | Rβγ | 1 nubit Rγ : nupsit β || | |
| macte esto taedis, o Hymenaee, tuis. | 2 esto βγ : ades R || | ||
| tam bene rara suo miscentur cinnama nardo, | 3 suo ] Syro Schmieder || | ||
| Massica Theseis tam bene uina fauis; | |||
| 5 | nec melius teneris iunguntur uitibus ulmi, | ||
| nec plus lotos aquas, litora myrtus amat. | |||
| candida perpetuo reside, Concordia, lecto, | |||
| tamque pari semper sit Venus aequa iugo: | |||
| diligat illa senem quondam, sed et ipsa marito | 9 ipsa β : ipse R : illa γ || | ||
| 10 | tum quoque, cum fuerit, non uideatur anus. | ||
| 14 | Hd | ||
| Sili, Castalidum decus sororum, | βγ | ||
| qui periuria barbari furoris | |||
| ingenti premis ore perfidosque | |||
| astus Hannibalis leuisque Poenos | |||
| 5 | magnis cedere cogis Africanis: | ||
| paulum seposita seueritate, | |||
| dum blanda uagus alea December | 7 uagus γ : uagus piger β || | ||
| incertis sonat hinc et hinc fritillis | |||
| et ludit tropa nequiore talo, | 9 tropa Brodaeus : popa β : rota γ || | ||
| 10 | nostris otia commoda Camenis, | ||
| nec torua lege fronte, sed remissa | |||
| lasciuis madidos iocis libellos. | |||
| sic forsan tener ausus est Catullus | |||
| magno mittere Passerem Maroni. | 14 maroni γ : marino β || | ||
| 15 | El | ||
| Mille tibi nummos hesterna luce roganti | TRβγ | ||
| in sex aut septem, Maeciliane, dies | 2 Maeciliane Shackleton Bailey : meciliane E : mecicilane γ : c(a)eciliane αβAγL || | ||
| non habeo dixi: sed tu, causatus amici | βγ | ||
| aduentum, lancem paucaque uasa rogas. | |||
| 5 | stultus es? an stultum me credis, amice? negaui | ||
| mille tibi nummos, milia quinque dabo? | |||
| 16 | El | ||
| Priuignum non esse tuae te, Galle, nouercae | βγ | ||
| rumor erat, coniunx dum fuit illa patris. | |||
| non tamen hoc poterat uiuo genitore probari: | |||
| iam nusquam pater est, Galle, nouerca domi est. | |||
| 5 | magnus ab infernis reuocetur Tullius umbris | TRβγ | |
| et te defendat Regulus ipse licet, | |||
| non potes absolui: nam quae non desinit esse | βγ | ||
| post patrem, numquam, Galle, nouerca fuit. | |||
| 17 | Sc | ||
| Facere in Lyciscam, Paule, me iubes uersus, | βγ | ||
| quibus illa lectis rubeat et sit irata. | |||
| o Paule, malus es: irrumare uis solus. | |||
| 18 | El | ||
| Qua uicina pluit Vipsanis porta columnis | Tβγ | ||
| et madet assiduo lubricus imbre lapis, | 2 madet Tβ : manet γ || | ||
| in iugulum pueri, qui roscida tecta subibat, | |||
| decidit hiberno praegrauis unda gelu: | |||
| 5 | cumque peregisset miseri crudelia fata, | ||
| tabuit in calido uolnere mucro tener. | |||
| quid non saeua sibi uoluit Fortuna licere? | |||
| aut ubi non mors est, si iugulatis aquae? | |||
| 19 | El | ||
| Hanc tibi Sequanicae pinguem textricis alumnam, | Tβγ | ||
| quae Lacedaemonium barbara nomen habet, | |||
| sordida, sed gelido non aspernanda Decembri | |||
| 4 | dona, peregrinam mittimus endromida, | ||
| 9 | ne madidos intret penetrabile frigus in artus | 9-10 huc transposui || | |
| 10 | neue grauis subita te premat Iris aqua. | ||
| 5 | seu lentum ceroma teris tepidumque trigona | βγ | |
| siue harpasta manu puluerulenta rapis, | |||
| plumea seu laxi partiris pondera follis | |||
| 8 | siue leuem cursu uincere quaeris Athan, | 8 cursu β : fors γ || | |
| 11 | ridebis uentos hoc munere tectus et imbris, | Tβγ | |
| nec sic in Tyria sindone cultus eris. | 12 sindone T : sidone βγ | cultus γ : tutus Tβ || | ||
| 20 | El | ||
| Dicit se uetulam, cum sit Caerellia pupa: | TRβγ | ||
| pupam se dicit Gellia, cum sit anus. | 2 Gellia βγ : Gallia αL || | ||
| ferre nec hanc possis, possis, Colline, nec illam: | βγ | ||
| altera ridicula est, altera putidula. | |||
| 21 | Hd | ||
| Nullos esse deos, inane caelum | βγ | ||
| adfirmat Segius: probatque, quod se | |||
| factum, dum negat haec, uidet beatum. | 3 haec Lfγ : hoc PpcQpc || | ||
| 22 | El | ||
| Primos passa toros et adhuc placanda marito | Tβγ | ||
| merserat in nitidos se Cleopatra lacus, | |||
| dum fugit amplexus. sed prodidit unda latentem; | |||
| lucebat, totis cum tegeretur aquis: | |||
| 5 | condita sic puro numerantur lilia uitro, | 5 condita βγ : candida αQpc || | |
| sic prohibet tenuis gemma latere rosas. | 6 tenuis AV : tenues TβEX || | ||
| insilui mersusque uadis luctantia carpsi | |||
| basia: perspicuae plus uetuistis aquae. | |||
| 23 | Hd | ||
| Dum tu lenta nimis diuque quaeris | βγ | ||
| quis primus tibi quisue sit secundus, | |||
| Graium quos epigramma conparauit, | 3 Graium quos Koestlin : gratumque βγ || | ||
| palmam Callimachus, Thalia, de se | |||
| 5 | facundo dedit ipse Bruttiano. | ||
| qui si Cecropio satur lepore | |||
| Romanae sale luserit Mineruae, | |||
| ille me facias, precor, secundum. | |||
| 24 | El | ||
| Omnes quas habuit, Fabiane, Lycoris amicas | Tβγ | ||
| extulit: uxori fiat amica meae. | 2 uxori Tγ : uxoris β || | ||
| 25 | El | ||
| Aemula Baianis Altini litora uillis | βγ | ||
| et Phaethontei conscia silua rogi, | |||
| quaeque Antenoreo Dryadum pulcherrima Fauno | |||
| nupsit ad Euganeos Sola puella lacus, | |||
| 5 | et tu Ledaeo felix Aquileia Timauo, | ||
| hic ubi septenas Cyllarus hausit aquas: | 6 hausit β : (h)aurit Tγ || | ||
| uos eritis nostrae requies portusque senectae, | TRβγ | 8 requies portusque Lfγ : portus requiesque PQ || | |
| si iuris fuerint otia nostra sui. | |||
| 26 | El | ||
| Quod te mane domi toto non uidimus anno, | Tβγ | ||
| uis dicam quantum, Postume, perdiderim? | |||
| tricenos, puto, bis, uicenos ter, puto, nummos. | 3 uicenos Tβ : denos γ : uel denos Shackleton Bailey || | ||
| ignosces: togulam, Postume, pluris emo. | |||
| 27 | El | ||
| Saepe meos laudare soles, Auguste, libellos. | Rβγ | ||
| inuidus ecce negat: num minus ergo soles? | 2 num βγ : non RQ || | ||
| quid quod honorato non sola uoce dedisti | 3 quid quod βγ : quidquid R || | ||
| non alius poterat quae dare dona mihi? | |||
| 5 | ecce iterum nigros conrodit liuidus ungues: | 5 conrodit βγ : conrodet R || | |
| da, Caesar, tanto tu magis, ut doleat. | |||
| 28 | Hd | ||
| Donasti tenero, Chloe, Luperco | βγ | ||
| Hispanas Tyriasque coccinasque, | |||
| et lotam tepido togam Galaeso, | |||
| Indos sardonychas, Scythas zmaragdos, | |||
| 5 | et centum dominos nouae monetae: | ||
| et quidquid petit usque et usque donas. | |||
| uae glabraria, uae tibi misella! | |||
| nudam te statuet tuus Lupercus. | |||
| 29 | El | ||
| Obstat, care Pudens, nostris sua turba libellis | βγ | ||
| lectoremque frequens lassat et implet opus. | |||
| rara iuuant: primis sic maior gratia pomis, | 3 iuuant γ : pudent β || | ||
| hibernae pretium sic meruere rosae; | |||
| 5 | sic spoliatricem commendat fastus amicam, | ||
| ianua nec iuuenem semper aperta tenet. | |||
| saepius in libro numeratur Persius uno | |||
| quam leuis in tota Marsus Amazonide. | 8 marsus β : marcus γ || | ||
| tu quoque de nostris releges quemcumque libellis, | |||
| 10 | esse puta solum: sic tibi pluris erit. | 10 puta γ : putas β || | |
| 30 | Hd | ||
| Baiano procul a lacu, monemus, | βγ | 1 monemus β : recede γ || | |
| piscator, fuge, ne nocens recedas. | |||
| sacris piscibus hae natantur undae, | |||
| qui norunt dominum manumque lambunt | |||
| 5 | illam, qua nihil est in orbe maius. | ||
| quid quod nomina habent et ad magistri | 6 nomina scripsi : nomen βγ || | ||
| uocem quisque sui uenit citatus? | |||
| hoc quondam Libys impius profundo, | |||
| dum praedam calamo tremente ducit, | |||
| 10 | raptis luminibus repente caecus | ||
| captum non potuit uidere piscem, | |||
| et nunc sacrilegos perosus hamos | |||
| Baianos sedet ad lacus rogator. | |||
| at tu, dum potes, innocens recede | |||
| 15 | iactis simplicibus cibis in undas, | ||
| et pisces uenerare dedicatos. | 16 dedicatos ς : delicatos βγ || | ||
| 31 | El | ||
| Quod cupis in nostris dicique legique libellis | Tβγ | ||
| et nonnullus honos creditur iste tibi, | 2 iste T : esse βγ || | ||
| ne ualeam si non res est gratissima nobis | |||
| et uolo te chartis inseruisse meis. | |||
| 5 | sed tu nomen habes auerso fonte sororum | 5 fonte Tβ : fronte γ || | |
| inpositum, mater quod tibi dura dedit; | |||
| quod nec Melpomene, quod nec Polyhymnia possit | |||
| nec pia cum Phoebo dicere Calliope. | 8 pia ] tura Heinsius || | ||
| ergo aliquod gratum Musis tibi nomen adopta: | |||
| 10 | nam semper belle dicitur Hippodame. | 10 semper belle Tβγ : belle semper Shackleton Bailey || | |
| 32 | El | ||
| Et latet et lucet Phaethontide condita gutta, | Tβγ | ||
| ut uideatur apis nectare clusa suo. | |||
| dignum tantorum pretium tulit illa laborum: | 3 laborum Tγ : malorum β || | ||
| credibile est ipsam sic uoluisse mori. | |||
| 33 | El | ||
| Plena laboratis habeas cum scrinia libris, | Tβγ | ||
| emittis quare, Sosibiane, nihil? | |||
| edent heredes inquis mea carmina. quando? | |||
| tempus erat iam te, Sosibiane, legi. | |||
| 34 | El | ||
| Sordida cum tibi sit, uerum tamen, Attale, dicit, | Tβγ | 1-2 dicit . . . dicit Tβγ : dixit . . . dixit ς || | |
| quisquis te niueam dicit habere togam. | |||
| 35 | El | ||
| Frontibus aduersis molles concurrere dammas | Tβγ | ||
| uidimus et fati sorte iacere pari. | |||
| spectauere canes praedam, stupuitque superbus | |||
| uenator cultro nil superesse suo. | |||
| 5 | unde leues animi tanto caluere furore? | 5 animi βγ : animae T || | |
| sic pugnant tauri, sic cecidere uiri. | |||
| 36 | El | ||
| Cana est barba tibi, nigra est coma: tinguere barbam | Rβγ | ||
| non potes haec causa est et potes, Ole, comam. | 2 est et Rβ : esset vel es sed γ : est sed ς || | ||
| 37 | Sc | ||
| Centum Coranus et ducenta Mancinus, | Tβγ | 1 coranus Tβ : coracinus γ || | |
| trecenta debet Titius, hoc bis Albinus, | |||
| decies Sabellus alterumque Serranus; | βγ | 3 sabellus β : sabinus γ || | |
| ex insulis fundisque tricies soldum, | |||
| 5 | ex pecore redeunt ter ducena Parmensi: | ||
| totis diebus, Afer, haec mihi narras | Tβγ | 6 haec Schneidewin : hoc βγ || | |
| et teneo melius ista quam meum nomen. | |||
| numeres oportet aliquid, ut pati possim; | 8 numeres oportet βγ : numeras et portet T : numerare oportet Schneidewin || | ||
| cotidianam refice nauseam nummis: | |||
| 10 | audire gratis, Afer, ista non possum. | ||
| 38 | El | ||
| Galla, nega: satiatur amor nisi gaudia torquent: | Rβγ | ||
| sed noli nimium, Galla, negare diu. | |||
| 39 | Hd | ||
| Argenti genus omne comparasti, | βγ | ||
| et solus ueteres Myronos artes, | 2 ueteres βγ : ueteris E, Heinsius | Myronis L || | ||
| solus Praxitelus manum Scopaeque, | 3 manus PQ || | ||
| solus Phidiaci toreuma caeli, | |||
| 5 | solus Mentoreos habes labores. | ||
| nec desunt tibi uera Gratiana | 6 Gratiana ς : grantiana β : graniana γ : Grattiana Postgate || | ||
| nec quae Callaico linuntur auro | |||
| nec mensis anaglypta de paternis. | |||
| argentum tamen inter omne miror | |||
| 10 | quare non habeas, Charine, purum. | ||
| 40 | El | ||
| Atria Pisonum stabant cum stemmate toto | βγ | ||
| et docti Senecae ter numeranda domus, | |||
| praetulimus tantis solum te, Postume, regnis: | |||
| pauper eras et eques, sed mihi consul eras. | |||
| 5 | tecum ter denas numeraui, Postume, brumas: | ||
| communis nobis lectus et unus erat. | |||
| iam donare potes, iam perdere, plenus honorum, | |||
| largus opum: expecto, Postume, quid facias. | |||
| nil facis et serum est alium mihi quaerere regem. | |||
| 10 | hoc, Fortuna, placet? Postumus inposuit. | ||
| 41 | El | ||
| Quid recitaturus circumdas uellera collo? | βγ | ||
| conueniunt nostris auribus ista magis. | 2 ista γ : illa β || | ||
| 42 | El | ||
| Si quis forte mihi possit praestare roganti, | βγ | 1 possit T : posset βγ | roganti Tβ : locanti vel iocanti γ || | |
| audi, quem puerum, Flacce, rogare uelim. | 2 rogare T : locare vel iocare βγ || | ||
| Niliacis primum puer hic nascatur in oris: | |||
| nequitias tellus scit dare nulla magis. | 4 nequitias γ : nequitiam β : nequitia T || | ||
| 5 | sit niue candidior: namque in Mareotide fusca | ||
| pulchrior est quanto rarior iste color. | 6 iste color Tγ : esse solet β || | ||
| lumina sideribus certent mollesque flagellent | |||
| colla comae: tortas non amo, Flacce, comas. | |||
| frons breuis atque modus leuiter sit naribus uncis, | 9 leuiter T : breuiter βγ || | ||
| 10 | Paestanis rubeant aemula labra rosis. | ||
| saepe et nolentem cogat nolitque uolentem; | TRβγ | ||
| liberior domino saepe sit ille suo; | |||
| nec timeat pueros, excludat saepe puellas: | 13 nec Shackleton Bailey : et Tβγ : at R || | ||
| uir reliquis, uni sit puer ille mihi. | |||
| 15 | iam scio, nec fallis: nam me quoque iudice uerum est. | 15 fallis β : faciles α : facilis γ || | |
| talis erat dices noster Amazonicus. | 16 dices γ : dicens β : dicis α || | ||
| 43 | Hd | ||
| 1 | non dixi, Coracine, te cinaedum. | Tβγ | |
| 7 | iuro per Syrios tibi tumores, | 7-8 huc transposuit Ker, post 3 malit Shackleton Bailey || | |
| 8 | iuro per Berecyntios furores: | ||
| 2 | non sum tam temerarius nec audax, | ||
| nec mendacia qui loquar libenter. | |||
| si dixi, Coracine, te cinaedum, | βγ | ||
| 5 | iratam mihi Pontiae lagonam, | ||
| iratum calicem mihi Metili: | |||
| 9 | quid dixi tamen? hoc leue et pusillum, | Tβγ | 9 quid βLf : quod γPQ | leue βγ : breue T || |
| 10 | quod notum est, quod et ipse non negabis: | ||
| dixi te, Coracine, cunnilingum. | |||
| 44 | El | ||
| Hic est pampineis uiridis modo Vesbius umbris, | Tβγ | ||
| presserat hic madidos nobilis uua lacus: | |||
| haec iuga quam Nysae colles plus Bacchus amauit; | |||
| hoc nuper Satyri monte dedere choros; | |||
| 5 | haec Veneris sedes, Lacedaemone gratior illi; | ||
| hic locus Herculeo nomine clarus erat. | 6 nomine Tβ : numine γ || | ||
| cuncta iacent flammis et tristi mersa fauilla: | |||
| nec superi uellent hoc licuisse sibi. | |||
| 45 | El | ||
| Haec tibi pro nato plena dat laetus acerra, | Tβγ | ||
| Phoebe, Palatinus munera Parthenius, | |||
| ut, qui prima nouo signat quinquennia lustro, | |||
| impleat innumeras Burrus Olympiadas. | |||
| 5 | fac rata uota patris: sic te tua diligat arbor, | 5 fac rata Tβ : fer rata γ, unde fer rata . . . patri Heinsius | arbor Tβ : uxor γ || | |
| gaudeat et certa uirginitate soror, | 6 et certa ] aeterna Castiglioni || | ||
| perpetuo sic flore mices, sic denique non sint | |||
| tam longae Bromio quam tibi, Phoebe, comae. | |||
| 46 | Hd | ||
| Saturnalia diuitem Sabellum | βγ | ||
| fecerunt: merito tumet Sabellus, | |||
| nec quemquam putat esse praedicatque | |||
| inter causidicos beatiorem. | |||
| 5 | hos fastus animosque dat Sabello | ||
| farris semodius fabaeque fresae, | |||
| et turis piperisque tres selibrae, | |||
| et Lucanica uentre cum Falisco, | |||
| et nigri Syra defruti lagona, | |||
| 10 | et ficus Libyca gelata testa | ||
| cum bulbis cocleisque caseoque. | 11 cocleis- ς : calcis- β : cholceis- γ || | ||
| Piceno quoque uenit a cliente | |||
| parcae cistula non capax oliuae | |||
| et crasso figuli polita caelo | |||
| 15 | septenaria synthesis Sagunti, | ||
| Hispanae luteum rotae toreuma, | |||
| et lato uariata mappa clauo. | |||
| Saturnalia fructuosiora | |||
| annis non habuit decem Sabellus. | |||
| 47 | El | ||
| Encaustus Phaethon tabula tibi pictus in hac est. | βγ | ||
| quid tibi uis, dipyron qui Phaethonta facis? | 2 dipyron ς, Graecis litteris Shackleton Bailey : dipyrum βγ || | ||
| 48 | El | ||
| Percidi gaudes, percisus, Papyle, ploras. | Tβγ | 1-2, 4 Papyle βγ : phapyle T : Pamphile ς || | |
| cur, quae uis fieri, Papyle, facta doles? | |||
| paenitet obscenae pruriginis? an magis illud | |||
| fles, quod percidi, Papyle, desieris? | |||
| 49 | El | ||
| Nescit, crede mihi, quid sint epigrammata, Flacce, | Tβγ | 1 nescit Tγ : putas β || | |
| qui tantum lusus illa iocosque uocat. | 2 illa βγ : ista T | uocat Tγ : putas β || | ||
| ille magis ludit qui scribit prandia saeui | |||
| Tereos aut cenam, crude Thyesta, tuam, | 4 thyesta ς, X (thiesta) : thyeste vel thieste Ω || | ||
| 5 | aut puero liquidas aptantem Daedalon alas, | ||
| pascentem Siculas aut Polyphemon ouis. | |||
| a nostris procul est omnis uesica libellis, | |||
| Musa nec insano syrmate nostra tumet. | |||
| illa tamen laudant omnes, mirantur, adorant. | |||
| 10 | confiteor: laudant illa, sed ista legunt. | ||
| 50 | Hd | ||
| Quid me, Thai, senem subinde dicis? | βγ | ||
| nemo est, Thai, senex ad irrumandum. | |||
| 51 | El | ||
| Cum tibi non essent sex milia, Caeciliane, | Tβγ | ||
| ingenti late uectus es hexaphoro: | |||
| postquam bis decies tribuit dea caeca sinumque | 3 decies tribuit Tβ : tribuit decies γ || | ||
| ruperunt nummi, factus es, ecce, pedes. | |||
| 5 | quid tibi pro meritis et tantis laudibus optem? | 5 et tantis Ω ] tantis et Marx || | |
| di reddant sellam, Caeciliane, tibi. | |||
| 52 | El | ||
| Gestari iunctis nisi desinis, Hedyle, capris, | βγ | ||
| cui modo ficus erat, iam caprificus erit. | 2 cui temptavi : qui βγ | erat . . . erit Shackleton Bailey : eras . . . eris βγ || | ||
| 53 | El | ||
| Hunc, quem saepe uides intra penetralia nostrae | Tβγ | 1 nostrae β : nostra T : uestrae γ || | |
| Pallados et templi limina, Cosme, noui | |||
| cum baculo peraque senem, cui cana putrisque | |||
| stat coma et in pectus sordida barba cadit, | |||
| 5 | cerea quem nudi tegit uxor abolla grabati, | ||
| cui dat latratos obuia turba cibos, | 6 dat latratos β : das latratos T : datus latrat γ || | ||
| esse putas Cynicum deceptus imagine ficta: | 7 ficta Tβ : falsa γ || | ||
| non est hic Cynicus, Cosme: quid ergo? canis. | |||
| 54 | El | ||
| O cui Tarpeias licuit contingere quercus | βγ | ||
| et meritas prima cingere fronde comas, | |||
| si sapis, utaris totis, Colline, diebus | |||
| extremumque tibi semper adesse putes. | |||
| 5 | lanificas nulli tres exorare puellas | 5 nulli γ : nullis β || | |
| contigit: obseruant quem statuere diem. | |||
| diuitior Crispo, Thrasea constantior ipso, | |||
| lautior et nitido sis Meliore licet: | |||
| nil adicit penso Lachesis, fusosque sororum | |||
| 10 | explicat et semper de tribus una secat. | 10 secat Scriverius : negat γN : neget β : necat F || | |
| 55 | Hd | ||
| Luci, gloria temporum tuorum, | βγ | ||
| qui Caium ueterem Tagumque nostrum | 2 caium ς : gaium βγ || | ||
| Arpis cedere non sinis disertis: | |||
| Argiuas generatus inter urbes | |||
| 5 | Thebas carmine cantet aut Mycenas, | 5 aut β : et γ || | |
| aut claram Rhodon aut libidinosae | 6-7 libidinosas / Ledaeae malim || | ||
| Ledaeas Lacedaemonos palaestras: | |||
| nos Celtis genitos et ex Hiberis | |||
| nostrae nomina duriora terrae | |||
| 10 | grato non pudeat referre uersu: | ||
| saeuo Bilbilin optimam metallo, | |||
| quae uincit Chalybasque Noricosque, | |||
| et ferro Plateam suo sonantem, | |||
| quam fluctu tenui sed inquieto | |||
| 15 | armorum Salo temperator ambit, | ||
| Tutelamque chorosque Rixamarum, | |||
| et conuiuia festa Carduarum, | |||
| et textis Peterin rosis rubentem, | 18 peterin γ : peterem β || | ||
| atque antiqua patrum theatra Rigas, | 19 rigas γ : ripas β || | ||
| 20 | et certos iaculo leui Silaos, | 20 silaos vel sylaos γ : suaeuos vel suaebos β, unde Silauos suspicatur Shackleton Bailey || | |
| Turgontique lacus Turasiaeque, | 21 turgonti- γ : turgentis- β | turasiae- β : perusiae- γ Turiasi- vel Turiasae- Thiele || | ||
| et paruae uada pura Tuetonissae, | 22 tuetonissae γ : toutonissae β || | ||
| et sanctum Buradonis ilicetum, | |||
| per quod uel piger ambulat uiator, | |||
| 25 | et quae fortibus excolit iuuencis | ||
| curuae Manlius arua Vatiuescae. | |||
| haec tam rustica, delicate lector, | |||
| rides nomina? rideas licebit, | |||
| haec tam rustica malo quam Butuntos. | |||
| 56 | El | ||
| Munera quod senibus uiduisque ingentia mittis, | Tβγ | ||
| uis te munificum, Gargiliane, uocem? | |||
| sordidius nihil est, nihil est te spurcius uno, | |||
| qui potes insidias dona uocare tuas: | |||
| 5 | sic auidis fallax indulget piscibus hamus, | ||
| callida sic stultas decipit esca feras. | |||
| quid sit largiri, quid sit donare docebo, | |||
| si nescis: dona, Gargiliane, mihi. | |||
| 57 | El | ||
| Dum nos blanda tenent lasciui stagna Lucrini | Tβγ | 1 lucrini βγ : neronis T || | |
| et quae pumiceis fontibus antra calent, | 2 calent Tγ : latent β || | ||
| tu colis Argei regnum, Faustine, coloni, | 3 Argei Heinsius : argio T : argui Lac : argiui β : argoi γ || | ||
| quo te bis decimus ducit ab Vrbe lapis. | |||
| 5 | horrida sed feruent Nemeaei pectora monstri, | ||
| nec satis est Baias igne calere suo. | |||
| ergo sacri fontes et litora grata ualete, | |||
| Nympharum pariter Nereidumque domus. | |||
| Herculeos colles gelida uos uincite bruma, | |||
| 10 | nunc Tiburtinis cedite frigoribus. | ||
| 58 | El | ||
| In tenebris luges amissum, Galla, maritum: | Tβγ | ||
| non plorare pudet te, puto, Galla, uirum. | 2 non βγ : iam T : nam ς | uirum ] palam Heinsius || | ||
| 59 | El | ||
| Flentibus Heliadum ramis dum uipera repit, | Tβγ | ||
| fluxit in obstantem sucina gutta feram: | 2 gutta T : gemma βγ || | ||
| quae dum miratur pingui se rore teneri, | |||
| concreto reguit uincta repente gelu. | |||
| 5 | ne tibi regali placeas, Cleopatra, sepulcro, | ||
| uipera sic tumulo nobiliore iacet. | 6 sic temptavi : si Tβγ || | ||
| 60 | El | ||
| Ardea solstitio Castranaque rura petantur | βγ | 1 castrana- β : p(a)esta- (< paestana-) γ || | |
| quique Cleonaeo sidere feruet ager, | |||
| cum Tiburtinas damnet Curiatius auras | |||
| inter laudatas ad Styga missus aquas. | |||
| 5 | nullo fata loco possis excludere: cum mors | ||
| uenerit, in medio Tibure Sardinia est. | |||
| 61 | Sc | ||
| Donasse amicum tibi ducenta, Mancine, | Tβγ | ||
| nuper superbo laetus ore iactasti. | |||
| quartus dies est, in schola poetarum | |||
| dum fabulamur, milibus decem dixti | |||
| 5 | emptas lacernas munus esse Pompullae, | βγ | |
| sardonycha uerum lineisque ter cinctum | |||
| duasque similes fluctibus maris gemmas | Tβγ | ||
| dedisse Bassam Caeliamque iurasti. | |||
| here de theatro, Pollione cantante, | βγ | ||
| 10 | cum subito abires, dum fugis, loquebaris, | ||
| hereditatis tibi trecenta uenisse, | |||
| et mane centum, et post meridie centum. | 12 et2 om. γ || | ||
| quid tibi sodales fecimus mali tantum? | Tβγ | ||
| miserere iam, crudelis, et sile tandem; | |||
| 15 | aut, si tacere lingua non potest ista, | ||
| aliquando narra quod uelimus audire. | |||
| 62 | El | ||
| Tibur in Herculeum migrauit nigra Lycoris, | Rβγ | 1 tibur in herculeum ς : tibur in erculeo R : tibur herculeum β : tiburiae herculeum γ || | |
| omnia dum fieri candida credit ibi. | |||
| 63 | El | ||
| Dum petit a Baulis mater Caerellia Baias, | Tβγ | ||
| occidit insani crimine mersa freti. | |||
| gloria quanta perit uobis! haec monstra Neroni | |||
| nec iussae quondam praestiteratis, aquae. | |||
| 64 | Hd | ||
| Iuli iugera pauca Martialis | βγ | ||
| hortis Hesperidum beatiora | |||
| longo Ianiculi iugo recumbunt: | |||
| alti collibus eminent recessus, | 4 alti Shackleton Bailey : lati βγ | eminent β : imminent γ || | ||
| 5 | et planus modico tumore uertex | ||
| caelo perfruitur sereniore, | |||
| et curuas nebula tegente ualles | |||
| solus luce nitet peculiari: | |||
| puris leniter admouentur astris | |||
| 10 | celsae culmina delicata uillae. | ||
| hinc septem dominos uidere montis | |||
| et totam licet aestimare Romam, | |||
| Albanos quoque Tusculosque colles | |||
| et quodcumque iacet sub Vrbe frigus, | 14 iacet γ : facit β || | ||
| 15 | Fidenas ueteres breuesque Rubras, | ||
| et quod uirgineo cruore gaudet | 16 uirgineo cruore ] u. liquore Assman : u. rigore Alton : uirgine crudiore Immisch || | ||
| Annae pomiferum nemus Perennae. | |||
| illinc Flaminiae Salariaeque | 18-19 illinc . . . patet β : illic . . . iacet γ || | ||
| gestator patet essedo tacente, | |||
| 20 | ne blando rota sit molesta somno, | ||
| quem nec rumpere nauticum celeuma | |||
| nec clamor ualet helciariorum, | |||
| cum sit tam prope Muluius sacrumque | |||
| lapsae per Tiberim uolent carinae. | |||
| 25 | hoc rus, seu potius domus uocanda est, | ||
| commendat dominus: tuam putabis, | |||
| tam non inuida tamque liberalis, | |||
| tam comi patet hospitalitate: | |||
| credas Alcinoi pios Penates | |||
| 30 | aut facti modo diuitis Molorchi. | ||
| uos nunc omnia parua qui putatis, | 31 qui ς : qu(a)e βγ || | ||
| centeno gelidum ligone Tibur | |||
| uel Praeneste domate pendulamque | |||
| uni dedite Setiam colono, | 34 dedite Setiam editio Romana 1473 : deditis etiam Tβ : dedite sed tamen γ || | ||
| 35 | dum me iudice praeferantur istis | ||
| Iuli iugera pauca Martialis. | |||
| 65 | Sc | ||
| Oculo Philaenis semper altero plorat. | βγ | ||
| quo fiat istud quaeritis modo? lusca est. | |||
| 66 | El | ||
| Egisti uitam semper, Line, municipalem, | Tβγ | ||
| qua nihil omnino uilius esse potest. | 2 uilius Tβ : dulcius γ || | ||
| Idibus et raris togula est excussa Kalendis, | βγ | 3 excussa β : tibi sumpta γ || | |
| duxit et aestates synthesis una decem. | |||
| 5 | saltus aprum, campus leporem tibi misit inemptum, | Tβγ | |
| silua grauis turdos exagitata dedit, | |||
| raptus flumineo uenit de gurgite piscis, | 7 raptus βγ : captus T || | ||
| uina ruber fudit non peregrina cadus. | 8 ruber Tγ : rubens β || | ||
| nec tener Argolica missus de gente minister, | 9 missus βγ : iussus T || | ||
| 10 | sed stetit inculti rustica turba foci. | ||
| uilica uel duri conpressa est nupta coloni, | |||
| incaluit quotiens saucia uena mero. | 12 uena Tγ : turba β || | ||
| nec nocuit tectis ignis nec Sirius agris, | βγ | ||
| nec mersa est pelago nec fugit ulla ratis. | 14 fugit temptavi : fuit γ : fluit β | ulla β : illa γ || | ||
| 15 | subposita est blando numquam tibi tessera talo, | Tβγ | |
| alea sed parcae sola fuere nuces. | |||
| dic ubi sit decies, mater quod auara reliquit. | 17 auara αγ (auar T) : amara β || | ||
| nusquam est: fecisti rem, Line, difficilem. | |||
| 67 | El | ||
| Praetorem pauper centum sestertia Gaurus | βγ | ||
| orabat cana notus amicitia, | 2 cana γ : cara β || | ||
| dicebatque suis haec tantum desse trecentis, | |||
| ut posset domino plaudere iustus eques. | 4 iustus γ : iussus β || | ||
| 5 | praetor ait: scis me Scorpo Thalloque daturum, | ||
| atque utinam centum milia sola darem. | |||
| a! pudet ingratae, pudet a! male diuitis arcae. | |||
| quod non uis equiti, uis dare, praetor, equo? | 8 uis1 β : das γ || | ||
| 68 | El | ||
| Inuitas centum quadrantibus et bene cenas. | Tβγ | ||
| ut cenem inuitor, Sexte, an ut inuideam? | |||
| 69 | El | ||
| Tu Setina quidem semper uel Massica ponis, | Tβγ | 1 Massica ς : marsica β : mersica γ | ponis βγ : potas T || | |
| Papyle, sed rumor tam bona uina negat: | 2, 4 Pamphile ς || | ||
| diceris hac factus caelebs quater esse lagona. | |||
| nec puto nec credo, Papyle, nec sitio. | |||
| 70 | Sc | ||
| Nihil Ammiano praeter aridam restem | βγ | ||
| moriens reliquit ultimis pater ceris. | |||
| fieri putaret posse quis, Marulline, | |||
| ut Ammianus mortuum patrem nollet? | |||
| 71 | El | ||
| Quaero diu totam, Safroni Rufe, per urbem, | TRβγ | 1 urbem βγ : orbem α || | |
| si qua puella neget: nulla puella negat. | |||
| tamquam fas non sit, tamquam sit turpe negare, | |||
| tamquam non liceat, nulla puella negat. | |||
| 5 | casta igitur nulla est? castae sunt mille. quid ergo | 5 sunt cast(a)e Tγ : cast(a)e sunt β || | |
| casta facit? non dat, non tamen illa negat. | |||
| 72 | El | ||
| Exigis ut donem nostros tibi, Quinte, libellos. | Tβγ | ||
| non habeo, sed habet bibliopola Tryphon. | |||
| aes dabo pro nugis et emam tua carmina sanus? | |||
| non inquis faciam tam fatue. nec ego. | |||
| 73 | El | ||
| Cum grauis extremas Vestinus duceret horas | TRβγ | ||
| et iam per Stygias esset iturus aquas, | |||
| ultima uoluentis orauit pensa sorores, | |||
| ut traherent parua stamina pulla mora, | 4 pulla γ : puella T : nulla Rβ || | ||
| 5 | iam sibi defunctus caris dum uiuit amicis. | ||
| mouerunt tetricas tam pia uota deas. | |||
| tunc largas partitus opes a luce recessit, | 7 tunc αγ : tum β || | ||
| seque mori post hoc credidit ille senem. | |||
| 74 | El | ||
| Aspicis inbelles temptent quam fortia dammae | Tβγ | ||
| proelia? tam timidis quanta sit ira feris? | 2 tam Tβ : quam γ || | ||
| in mortem paribus concurrere frontibus ardent. | 3 paribus temptavi : paruis Ω : toruis Postgate | ardent T : audent βγ || | ||
| uis, Caesar, dammis parcere? mitte canes. | 4 canes Tβ : canis γ || | ||
| 75 | El | ||
| O felix animo, felix, Nigrina, marito, | Tβγ | ||
| atque inter Latias gloria prima nurus: | |||
| te patrios miscere iuuat cum coniuge census, | 3 te βγ : iam T || | ||
| gaudentem socio participique uiro. | 4 participique γ : participeque PfF participemque LQ : participare T || | ||
| 5 | arserit Euadne flammis iniecta mariti, | 5 iniecta ς : inlecta Tβ : intecta γ || | |
| nec minor Alcestin fama sub astra ferat; | |||
| tu melius. certo meruisti pignore uitae | 7 uitae βγ : famam T || | ||
| ut tibi non esset morte probandus amor. | |||
| 76 | El | ||
| Milia misisti mihi sex bis sena petenti: | Tβγ | 1 misisti Tγ : misistis β || | |
| ut bis sena feram, bis duodena petam. | |||
| 77 | Hd | ||
| Numquam diuitias deos rogaui | |||
| contentus modicis meoque laetus: | |||
| paupertas, ueniam dabis, recede. | |||
| causa est quae subiti nouique uoti? | |||
| 5 | pendentem uolo Zoilum uidere. | ||
| 78 | El | ||
| Condita cum tibi sit iam sexagensima messis | TRβγ | 1 messis αβ : mensis γ || | |
| et facies multo splendeat alba pilo, | |||
| discurris tota uagus urbe, nec ulla cathedra est | |||
| cui non mane feras inrequietus aue; | |||
| 5 | et sine te nulli fas est prodire tribuno, | Tβγ | |
| nec caret officio consul uterque tuo; | |||
| et sacro decies repetis Palatia cliuo | βγ | ||
| Sigerosque meros Partheniosque sonas. | 8 sigerosque β : sigereosque γ : sigeriosque G || | ||
| haec faciant sane iuuenes: deformius, Afer, | Tβγ | 9 faciant . . . iuuenes γ : faciat . . . iuuenis β (de T siletur) || | |
| 10 | omnino nihil est ardalione sene. | ||
| 79 | El | ||
| Hospes eras nostri semper, Matho, Tiburtini. | βγ | ||
| hoc emis. inposui: rus tibi uendo tuum. | 2 rus β : ius γ || | ||
| 80 | El | 79-80 coniungunt βγ || | |
| Declamas in febre, Maron: hanc esse phrenesin | Tβγ | 1-2 post 4 Bochmann || | |
| si nescis, non es sanus, amice Maron. | |||
| declamas aeger, declamas hemitritaeos: | |||
| si sudare aliter non potes, est ratio. | |||
| 5 | magna tamen res est. erras; cum uiscera febris | ||
| exurit, res est magna tacere, Maron. | |||
| 81 | Sc | ||
| Epigramma nostrum cum Fabulla legisset, | βγ | ||
| negare nullam quo queror puellarum, | |||
| semel rogata bisque terque neglexit | |||
| preces amantis. iam, Fabulla, promitte: | |||
| 5 | negare iussi, pernegare non iussi. | ||
| 82 | El | ||
| Hos quoque commenda Venuleio, Rufe, libellos, | βγ | ||
| inputet et nobis otia parua roga, | |||
| immemor et paulum curarum operumque suorum | |||
| non tetrica nugas exigat aure meas. | |||
| 5 | sed nec post primum legat haec summumue trientem, | ||
| sed sua cum medius proelia Bacchus amat. | |||
| si nimis est legisse duos, tibi charta plicetur | |||
| altera: diuisum sic breue fiet opus. | 8 opus β : onus γ || | ||
| 83 | El | ||
| Securo nihil est te, Naeuole, peius; eodem | Tβγ | ||
| sollicito nihil est, Naeuole, te melius. | |||
| securus nullum resalutas, despicis omnes, | |||
| nec quisquam liber nec tibi natus homo est: | |||
| 5 | sollicitus donas, dominum regemque salutas, | ||
| inuitas. esto, Naeuole, sollicitus. | |||
| 84 | Hd | ||
| Non est in populo nec urbe tota | βγ | 2 urbe tota ] fortasse orbe toto || | |
| a se Thaida qui probet fututam, | |||
| cum multi cupiant rogentque multi. | |||
| tam casta est, rogo, Thais? immo fellat. | |||
| 85 | El | ||
| Nos bibimus uitro, tu murra, Pontice. quare? | TRβγ | ||
| prodat perspicuus ne duo uina calix. | |||
| 86 | Hd | ||
| Si uis auribus Atticis probari, | βγ | ||
| exhortor moneoque te, libelle, | |||
| ut docto placeas Apollinari: | |||
| nil exactius eruditiusque est, | |||
| 5 | sed nec candidius benigniusque. | ||
| si te pectore, si tenebit ore, | |||
| nec rhonchos metues maligniorum, | |||
| nec scombris tunicas dabis molestas: | |||
| si damnauerit, ad salariorum | |||
| 10 | curras scrinia protinus licebit, | ||
| inuersa pueris arande charta. | |||
| 87 | El | ||
| Infantem secum semper tua Bassa, Fabulle, | Tβγ | ||
| conlocat et lusus deliciasque uocat, | 2 uocat Tγ : facit β || | ||
| et, quo mireris magis, infantaria non est. | 3 quo T : quod βγ || | ||
| ergo quid in causa est? pedere Bassa solet. | |||
| 88 | El | ||
| Nulla remisisti paruo pro munere dona, | Tβγ | ||
| et iam Saturni quinque fuere dies. | |||
| ergo nec argenti sex scripula Septiciani | βγ | ||
| missa nec a querulo mappa cliente fuit, | |||
| 5 | Antipolitani nec quae de sanguine thynni | 5 antipolitani γ : antipolitano β || | |
| testa rubet, nec quae cottana parua gerit, | |||
| nec rugosarum uimen breue Picenarum, | Tβγ | ||
| dicere te posses ut meminisse mei! | 8 posses βγ : possis T || | ||
| decipies alios uerbis uoltuque benigno, | TRβγ | ||
| 10 | nam mihi iam notus dissimulator eris. | ||
| 89 | Hd | ||
| Ohe, iam satis est, ohe, libelle, | βγ | ||
| iam peruenimus usque ad umbilicos. | |||
| tu procedere adhuc et ire quaeris, | |||
| nec summa potes in schida teneri, | |||
| 5 | sic tamquam tibi res peracta non sit, | ||
| quae prima quoque pagina peracta est. | 6 peracta est β : notatur γ || | ||
| iam lector queriturque deficitque, | |||
| iam librarius hoc et ipse dicit: | |||
| ohe, iam satis est, ohe, libelle. | |||