| Quis numerare queat felicis praemia, Galli, | ||
| militiae? nam si subeuntur prospera castra | 2 subeuntur P1FZ+ : subeantur Φ || | |
| - - - - - - - - - - - - - - - - - - - - - - - - - - - | 2b lacunam statuit Jahn || | |
| me pauidum excipiat tironem porta secundo | ||
| sidere. plus etenim fati ualet hora benigni | ||
| 5 | quam si nos Veneris commendet epistula Marti | |
| et Samia genetrix quae delectatur harena. | ||
| Commoda tractemus primum communia, quorum | ||
| haut minimum illud erit, ne te pulsare togatus | ||
| audeat, immo, etsi pulsetur, dissimulet nec | ||
| 10 | audeat excussos praetori ostendere dentes | 10 audeat excussos Ω ] excussos studeat Nisbet : gaudeat excussos Markland || |
| et nigram in facie tumidis liuoribus offam | ||
| atque oculum medico nil promittente relictum. | ||
| Bardaicus iudex datur haec punire uolenti | ||
| calceus et grandes magna ad subsellia surae | ||
| 15 | legibus antiquis castrorum et more Camilli | |
| seruato, miles ne uallum litiget extra | ||
| et procul a signis. iustissima centurionum | ||
| cognitio est, agitur de milite, nec mihi derit | 18 agitur Kilpatrick : igitur Ω || | |
| ultio, si iustae defertur causa querellae. | ||
| 20 | tota cohors tamen est inimica, omnesque manipli | |
| consensu magno efficiunt curabilis ut sit | 21 curabilis ut sit Ω ] ut cura tibi sit Housman || | |
| uindicta et grauior quam iniuria. dignum erit ergo | ||
| declamatoris mulino corde Vagelli, | ||
| cum duo crura habeas, offendere tot caligas, tot | ||
| 25 | milia clauorum. quis tam procul adsit ab Vrbe | 25 adsit Collins : absit Ω || |
| praeterea, quis tam Pylades, molem aggeris ultra | ||
| ut ueniat? lacrimae siccentur protinus, et se | ||
| excusaturos non sollicitemus amicos. | ||
| da testem iudex cum dixerit, audeat ille | ||
| 30 | nescio quis, pugnos qui uidit, dicere uidi, | |
| et credam dignum barba dignumque capillis | ||
| maiorum. citius falsum producere testem | ||
| contra paganum possis quam uera loquentem | ||
| contra fortunam armati contraque pudorem. | ||
| 35 | Praemia nunc alia atque alia emolumenta notemus | |
| sacramentorum. conuallem ruris auiti | ||
| improbus aut campum mihi si uicinus ademit | ||
| et sacrum effodit medio de limite saxum, | ||
| quod mea cum patulo coluit puls annua libo, | ||
| 40 | debitor aut sumptos pergit non reddere nummos | |
| uana superuacui dicens chirographa ligni, | ||
| expectandus erit qui lites incohat annus | 42 incohat P1U : incohet Φ || | |
| totius populi. sed tum quoque mille ferenda | ||
| taedia, mille morae; totiens subsellia tantum | ||
| 45 | sternuntur, iam facundo ponente lacernas | |
| Caedicio et Fusco iam micturiente parati | 46 Fusco uel Fusci clepsydra micturiente fortasse nimis audacter temptaui || | |
| digredimur, lentaque fori pugnamus harena. | ||
| ast illis quos arma tegunt et balteus ambit | ||
| quod placitum est ipsis praestatur tempus agendi, | ||
| 50 | nec res atteritur longo sufflamine litis. | |
| Solis praeterea testandi militibus ius | ||
| uiuo patre datur. nam quae sunt parta labore | ||
| militiae placuit non esse in corpore census, | ||
| omne tenet cuius regimen pater. ergo Coranum | ||
| 55 | signorum comitem castrorumque aera merentem | |
| quamuis iam tremulus captat pater; hunc fauor aequus | 56 fauor Ruperti : labor Ω || | |
| prouehit et pulchro reddit sua dona labori. | ||
| ipsius certe ducis hoc referre uidetur | ||
| ut, qui fortis erit, sit felicissimus idem, | ||
| 60 | ut laeti phaleris omnes et torquibus, omnes | |
| - - - - - - - - - - - - - - - - - - - - - - - - - - - | ||