| |
|
| 1 |
Plurima sunt, Fuscine, et fama digna sinistra |
| a |
et quod maiorum uitia sequiturque minores |
1a omiserunt P1FU1 || |
| 2 |
et nitidis maculam haesuram figentia rebus, |
| |
quae monstrant ipsi pueris traduntque parentes. |
| |
si damnosa senem iuuat alea, ludit et heres |
| 5 |
bullatus paruoque eadem mouet arma fritillo. |
| |
nec melius de se cuiquam sperare propinquo |
| |
concedet iuuenis, qui radere tubera terrae, |
| |
boletum condire et eodem iure natantis |
| |
mergere ficedulas didicit nebulone parente |
| 10 |
et cana monstrante gula. cum septimus annus |
| |
transierit puerum, nondum omni dente renato, |
| |
barbatos licet admoueas mille inde magistros, |
| |
hinc totidem, cupiet lauto cenare paratu |
| 14 |
semper et a magna non degenerare culina. |
| 23 |
Quid suadet iuueni laetus stridore catenae, |
23-24 huc
transposuit Housman || |
| 24 |
quem mire adficiunt inscripta, ergastula,
carcer? |
| 15 |
mitem animum et mores modicis erroribus
aequos |
| |
praecipit atque animas seruorum et corpora
nostra |
| |
materia constare putat paribusque
elementis, |
| |
an saeuire docet Rutilus, qui gaudet
acerbo |
| |
plagarum strepitu et nullam Sirena
flagellis |
| 20 |
conparat, Antiphates trepidi laris ac
Polyphemus, |
| |
tunc felix, quotiens aliquis tortore
uocato |
| 22 |
uritur ardenti duo propter lintea
ferro? |
23-24 post
14 Housman || |
| 25 |
rusticus expectas ut non sit adultera
Largae |
| |
filia, quae numquam maternos dicere
moechos |
| |
tam cito nec tanto poterit contexere
cursu |
| |
ut non ter deciens respiret? conscia
matri |
| |
uirgo fuit, ceras nunc hac dictante
pusillas |
| 30 |
implet et ad moechum dat eisdem ferre
cinaedis. |
| |
sic natura iubet: uelocius et citius
nos |
| |
corrumpunt uitiorum exempla domestica,
magnis |
| |
cum subeant animos auctoribus. unus et
alter |
| |
forsitan haec spernant iuuenes, quibus arte
benigna |
| 35 |
et meliore luto finxit praecordia
Titan, |
| |
sed reliquos fugienda patrum uestigia
ducunt |
| |
et monstrata diu ueteris trahit orbita
culpae. |
| |
abstineas igitur damnandis. huius enim
uel |
| |
una potens ratio est, ne crimina nostra
sequantur |
| 40 |
ex nobis geniti, quoniam dociles
imitandis |
| |
turpibus ac prauis omnes sumus, et
Catilinam |
| |
quocumque in populo uideas, quocumque sub
axe, |
| |
sed nec Brutus erit Bruti nec auunculus
usquam. |
| |
nil dictu foedum uisuque haec limina
tangat |
| 45 |
intra quae pater est. procul, a procul inde
puellae |
| |
lenonum et cantus pernoctantis
parasiti. |
| |
maxima debetur puero reuerentia, si
quid |
| |
turpe paras, nec tu pueri contempseris
annos, |
| |
sed peccaturo |obstet tibi filius infans. |
| 50 |
nam si quid dignum censoris fecerit
ira |
| |
quandoque et similem tibi se non corpore
tantum |
| |
nec uultu dederit, morum quoque simius et
qui |
52 simius Withof : filius Ω || |
| |
omnia deterius tua per uestigia
peccet, |
| |
corripies nimirum et castigabis
acerbo |
| 55 |
clamore ac post haec tabulas mutare
parabis. |
| |
unde tibi frontem libertatemque
parentis, |
| |
cum facias peiora senex uacuumque cerebro
|
| |
iam pridem caput hoc uentosa cucurbita
quaerat? |
| |
Hospite uenturo cessabit
nemo tuorum. |
| 60 |
uerre pauimentum, nitidas ostende
columnas, |
| |
horrida cum tota descendat aranea
tela, |
61 horrida
scripsi : arida Ω || |
| |
hic leue argentum, uasa aspera tergeat
alter. |
| |
uox domini furit instantis uirgamque
tenentis. |
| |
ergo miser trepidas, ne stercore foeda
canino |
| 65 |
atria displiceant oculis uenientis
amici, |
| |
ne perfusa luto sit porticus, et tamen
uno |
| |
semodio scobis haec emendat seruulus
unus: |
| |
illud non agitas, ut sanctam filius
omni |
| |
aspiciat sine labe domum uitioque
carentem? |
| 70 |
gratum est quod patriae ciuem populoque
dedisti, |
| |
si facis ut patriae sit idoneus, utilis
agris, |
| |
utilis et bellorum et pacis rebus
agendis. |
| |
plurimum enim intererit quibus artibus et
quibus hunc tu |
| |
moribus instituas. serpente ciconia
pullos |
| 75 |
nutrit et inuenta per deuia rura
lacerta: |
| |
illi eadem sumptis quaerunt animalia
pinnis. |
| |
uoltur iumento et canibus crucibusque
relictis |
| |
ad fetus properat partemque cadaueris
adfert: |
| |
hic est ergo cibus magni quoque uolturis et
se |
| 80 |
pascentis, propria cum iam facit arbore
nidos. |
| |
sed leporem aut capream famulae Iouis et
generosae |
| |
in saltu uenantur aues, hinc praeda
cubili |
| |
ponitur: inde autem cum se matura leuauit
|
| |
progenies stimulante fame festinat ad
illam |
| 85 |
quam primum praedam rupto gustauerat
ouo. |
| |
Aedificator erat Caetronius
et modo curuo |
| |
litore Caietae, summa nunc Tiburis
arce, |
| |
nunc Praenestinis in montibus alta
parabat |
| |
culmina uillarum Graecis longeque
petitis |
| 90 |
marmoribus uincens Fortunae atque Herculis
aedem, |
| |
ut spado uincebat Capitolia nostra
Posides. |
| |
dum sic ergo habitat Caetronius, inminuit
rem, |
| |
fregit opes, nec parua tamen mensura
relictae |
| |
partis erat. totam hanc turbauit filius
amens, |
| 95 |
dum meliore nouas attollit marmore
uillas. |
| |
Quidam sortiti metuentem
sabbata patrem |
| |
nil praeter nubes et caeli numen
adorant, |
| |
nec distare putant humana carne
suillam, |
| |
qua pater abstinuit, mox et praeputia
ponunt; |
| 100 |
Romanas autem soliti contemnere
leges |
| |
Iudaicum ediscunt et seruant ac metuunt
ius, |
| |
tradidit arcano quodcumque uolumine
Moyses: |
| |
non monstrare uias eadem nisi sacra
colenti, |
| |
quaesitum ad fontem solos deducere
uerpos. |
| 105 |
sed pater in causa, cui septima quaeque fuit
lux |
| |
ignaua et partem uitae non attigit
ullam. |
| |
Sponte tamen iuuenes
imitantur cetera, solam |
| |
inuiti quoque auaritiam exercere
iubentur. |
| |
fallit enim uitium specie uirtutis et
umbra, |
| 110 |
cum sit triste habitu uultuque et ueste
seuerum, |
| |
nec dubie tamquam frugi laudetur
auarus, |
| |
tamquam parcus homo et rerum tutela
suarum |
| |
certa magis quam si fortunas seruet easdem
|
| |
Hesperidum serpens aut Ponticus. adde quod
hunc de |
| 115 |
quo loquor egregium populus putat
adquirendi |
| |
artificem; quippe his crescunt patrimonia
fabris |
| |
sed crescunt quocumque modo maioraque fiunt |
117 deleuit Jahn || |
| |
incude adsidua semperque ardente camino. |
| |
et pater ergo animi felices
credit auaros |
119 deleuit Housman || |
| 120 |
qui miratur opes, qui nulla exempla
beati |
| |
pauperis esse putat, iuuenes hortatur ut
illa |
| |
ire uia pergant et eidem incumbere
sectae. |
| |
sunt quaedam uitiorum elementa, his protinus
illos |
| |
inbuit et cogit minimas ediscere
sordes; |
| 125 |
mox adquirendi docet insatiabile
uotum. |
| |
seruorum uentres modio castigat
iniquo |
| |
ipse quoque esuriens, neque enim omnia
sustinet
umquam |
| |
mucida caerulei panis consumere
frusta, |
| |
hesternum solitus medio seruare
minutal |
| 130 |
Septembri nec non differre in tempora
cenae |
| |
alterius conchem aestiuam cum parte
lacerti |
| |
signatam uel dimidio putrique
siluro |
| |
filaque sectiui numerata includere
porri. |
| |
inuitatus ad haec aliquis de ponte
negaret. |
134 negaret temptaui : negabit Ω || |
| 135 |
sed quo diuitias haec per tormenta
coactas, |
| |
cum furor haut dubius, cum sit manifesta
phrenesis, |
| |
ut locuples moriaris, egentis uiuere
fato? |
| |
interea, pleno cum turget sacculus ore,
|
| |
crescit amor nummi quantum ipsa pecunia
creuit, |
| 140 |
et minus hanc optat qui non habet. ergo
paratur |
| |
altera uilla tibi, cum rus non sufficit
unum |
| |
et proferre libet finis maiorque
uidetur |
| |
et melior uicina seges; mercaris et hanc
et |
| |
arbusta et densa montem qui canet
oliua. |
| 145 |
quorum si pretio dominus non uincitur
ullo, |
| |
nocte boues macri lassoque famelica
collo |
| |
iumenta ad uiridis huius mittentur
aristas |
| |
nec prius inde domum quam tota noualia
saeuos |
| |
in uentres abeant, ut credas falcibus
actum. |
| 150 |
dicere uix possis quam multi talia
plorent |
| |
et quot uenales iniuria fecerit
agros. |
| |
sed qui sermones, quam foede bucina
famae! |
| |
quid nocet haec? inquit tunicam mihi malo
lupini |
| |
quam si me toto laudet uicinia
pago |
| 155 |
exigui ruris paucissima farra
secantem. |
| |
scilicet et morbis et debilitate
carebis |
| |
et luctum et curam effugies, et tempora
uitae |
| |
longa tibi posthac fato meliore
dabuntur, |
| |
si tantum culti solus possederis
agri |
| 160 |
quantum sub Tatio populus Romanus
arabat. |
| |
mox etiam fractis aetate ac Punica
passis |
| |
proelia uel Pyrrhum inmanem gladiosque
Molossos |
| |
tandem pro multis uix iugera bina
dabantur |
| |
uulneribus; merces haec sanguinis atque
laboris |
| 165 |
nulli uisa umquam meritis minor aut
ingratae |
| |
curta fides patriae. saturabat glebula talis
|
| |
patrem ipsum turbamque casae, qua feta
iacebat |
| |
uxor et infantes ludebant quattuor,
unus |
| |
uernula, tres domini; sed magnis fratribus
horum |
| 170 |
a scrobe uel sulco redeuntibus altera
cena |
| |
amplior et grandes fumabant pultibus
ollae. |
| |
nunc modus hic agri nostro non sufficit
horto. |
| |
inde fere scelerum causae, nec plura
uenena |
| |
miscuit aut ferro grassatur saepius
ullum |
| 175 |
humanae mentis uitium quam saeua
cupido |
| |
inmodici census. nam diues qui fieri
uolt, |
| |
et cito uolt fieri; sed quae reuerentia
legum, |
| |
quis metus aut pudor est umquam properantis
auari? |
| |
uiuite contenti casulis et collibus
istis, |
| 180 |
o pueri, Marsus dicebat et Hernicus
olim |
| |
Vestinusque senex, panem quaeramus
aratro, |
| |
qui satis est mensis: laudant hoc numina
ruris, |
| |
quorum ope et auxilio gratae post munus
aristae |
| |
contingunt homini ueteris fastidia
quercus. |
| 185 |
nil uetitum fecisse uolet, quem non pudet
alto |
| |
per glaciem perone tegi, qui summouet
euros |
| |
pellibus inuersis: peregrina ignotaque
nobis |
| |
ad scelus atque nefas, quaecumque est, purpura
ducit. |
| |
haec illi ueteres praecepta minoribus; at
nunc |
| 190 |
post finem autumni media de nocte
supinum |
| |
clamosus iuuenem pater excitat: accipe
ceras, |
| |
scribe, puer, uigila, causas age, perlege
rubras |
| |
maiorum leges; aut uitem posce
libello, |
| |
sed caput intactum buxo narisque
pilosas |
| 195 |
adnotet et grandes miretur Laelius
alas; |
| |
dirue Maurorum attegias, castella
Brigantum, |
| |
ut locupletem aquilam tibi sexagesimus
annus |
| |
adferat; aut, longos castrorum ferre labores
|
| |
si piget et trepidum soluunt tibi cornua
uentrem |
| 200 |
cum lituis audita, pares quod uendere
possis |
| |
pluris dimidio, nec te fastidia
mercis |
| |
ullius subeant ablegandae Tiberim
ultra, |
| |
neu credas ponendum aliquid discriminis
inter |
| |
unguenta et corium: lucri bonus est odor ex
re |
| 205 |
qualibet. illa tuo sententia semper in
ore |
| |
uersetur dis atque ipso Ioue digna
poeta: |
| |
"unde habeas quaerit nemo, sed oportet
habere." |
| |
hoc monstrant uetulae pueris
repentibus assae, |
208-9 deleuit Jahn || |
| |
hoc discunt omnes ante alpha et
beta puellae. |
| 210 |
talibus instantem monitis quemcumque
parentem |
| |
sic possem adfari: dic, o uanissime, quis
te |
| |
festinare iubet? meliorem praesto
magistro |
| |
discipulum. securus abi: uinceris, ut
Aiax |
| |
praeteriit Telamonem, ut Pelea uicit
Achilles. |
| 215 |
parcendum est teneris; nondum impleuere
medullas |
| |
maturae mala nequitiae. cum pectere
barbam |
| |
coeperit et longae mucronem admittere
cultri, |
| |
falsus erit testis, uendet periuria
summa |
| |
exigua et Cereris tangens aramque
pedemque. |
| 220 |
elatam iam crede nurum, si limina
uestra |
| |
mortifera cum dote subit. quibus illa
premetur |
| |
per somnum digitis! nam quae terraque
marique |
| |
adquirenda putas breuior uia conferet
illi; |
| |
nullus enim magni sceleris labor. "haec ego
numquam |
| 225 |
mandaui" dices olim "nec talia
suasi." |
| |
mentis causa malae tamen est et origo penes
te. |
| |
nam quisquis magni census praecepit
amorem |
| |
et laeuo monitu pueros producit
auaros |
| |
et qui per fraudes patrimonia conduplicari |
229 habent
PCAH, post 230 T, omisit Φ, deleuit
Jahn || |
| 230 |
dat libertatem et totas effundit
habenas |
| |
curriculo; quem si reuoces, subsistere
nescit |
| |
et te contempto rapitur metisque
relictis. |
| |
nemo satis credit tantum delinquere
quantum |
| |
permittas: adeo indulgent sibi latius
ipsi. |
| 235 |
cum dicis iuueni stultum qui donet
amico, |
| |
qui paupertatem leuet attollatque
propinqui, |
| |
et spoliare doces et circumscribere et
omni |
| |
crimine diuitias adquirere, quarum amor in
te |
| |
quantus erat patriae Deciorum in pectore,
quantum |
| 240 |
dilexit Thebas, si Graecia uera,
Menoeceus, |
| |
in quorum sulcis legiones dentibus
anguis |
| |
cum clipeis nascuntur et horrida bella
capessunt |
| |
continuo, tamquam et tubicen surrexerit
una. |
| |
ergo ignem, cuius scintillas ipse
dedisti, |
| 245 |
flagrantem late et rapientem cuncta
uidebis. |
| |
nec tibi parcetur misero, trepidumque
magistrum |
| |
in cauea magno fremitu leo tollet
alumnus. |
| |
nota mathematicis genesis tua, sed graue
tardas |
| |
expectare colus: morieris stamine
nondum |
| 250 |
abrupto. iam nunc obstas et uota
moraris, |
| |
iam torquet iuuenem longa et ceruina
senectus. |
| |
ocius Archigenen quaere atque eme quod
Mithridates |
| |
composuit: si uis aliam decerpere
ficum |
| |
atque alias tractare rosas, medicamen habendum
est, |
| 255 |
sorbere ante cibum quod debeat et pater et
rex. |
| |
Monstro uoluptatem egregiam,
cui nulla theatra, |
| |
nulla aequare queas praetoris pulpita
lauti, |
| |
si spectes quanto capitis discrimine
constent |
| |
incrementa domus, aerata multus in
arca |
| 260 |
fiscus et ad uigilem ponendi Castora
nummi, |
| |
ex quo Mars Vltor galeam quoque perdidit et
res |
| |
non potuit seruare suas. ergo omnia
Florae |
| |
et Cereris licet et Cybeles aulaea
relinquas: |
| |
tanto maiores humana negotia ludi. |
| 265 |
an magis oblectant animum iactata
petauro |
| |
corpora quique solet rectum descendere
funem |
| |
quam tu, Corycia semper qui puppe
moraris |
| |
atque habitas, coro semper tollendus et
austro, |
| |
perditus articulis sacci mercator
olentis, |
269 articulis
Nisbet : ac uilis PU : a siculis Φ || |
| 270 |
qui gaudes pingue antiquae de litore
Cretae |
| |
passum et municipes Iouis aduexisse
lagonas? |
| |
hic tamen ancipiti figens uestigia
planta |
| |
uictum illa mercede parat, brumamque
famemque |
| |
illa reste cauet: tu propter mille
talenta |
| 275 |
et centum uillas temerarius. aspice
portus |
| |
et plenum magnis trabibus mare: plus hominum
est iam |
| |
in pelago. ueniet classis quocumque
uocarit |
| |
spes lucri, nec Carpathium Gaetulaque
tantum |
| |
aequora transiliet, sed longe Calpe
relicta |
| 280 |
audiet Herculeo stridentem gurgite
solem. |
| |
grande operae pretium est, ut tenso folle
reuerti |
| |
inde domum possis tumidaque superbus aluta,
|
| |
Oceani monstra et iuuenes uidisse
marinos. |
| |
non unus mentes agitat furor. ille
sororis |
| 285 |
in manibus uoltu Eumenidum terretur et
igni, |
| |
hic boue percusso mugire Agamemnona
credit |
| |
aut Ithacum. parcat tunicis licet atque
lacernis, |
| |
curatoris eget qui nauem mercibus
implet |
| |
ad summum latus et tabula distinguitur
unda, |
| 290 |
cum sit causa mali tanti et discriminis
huius |
| |
concisum argentum in titulos faciesque
minutas. |
| |
occurrunt nubes et fulgura: soluite
funem |
| |
frumenti dominus clamat piperisue
coempti, |
| |
nil color hic caeli, nil fascia nigra
minatur; |
| 295 |
aestiuom tonat. infelix hac forsitan
ipsa |
| |
nocte cadet fractis trabibus fluctuque
premetur |
| |
obrutus et zonam laeua morsuque
tenebit. |
| |
sed cuius uotis modo non suffecerat
aurum |
| |
quod Tagus et rutila uoluit Pactolus
harena, |
| 300 |
frigida sufficient uelantes inguina
panni |
| |
exiguusque cibus, mersa rate naufragus
assem |
| |
dum rogat et picta se tempestate
tuetur. |
| |
Tantis parta malis cura
maiore metuque |
| |
seruantur: misera est magni custodia
census. |
| 305 |
dispositis praediues amis uigilare
cohortem |
| |
seruorum noctu Licinus iubet, attonitus
pro |
| |
electro signisque suis Phrygiaque
columna |
| |
atque ebore et lata testudine. dolia
nudi |
| |
non ardent Cynici; si fregeris, altera
fiet |
| 310 |
cras domus atque eadem plumbo commissa
manebit. |
| |
sensit Alexander, testa cum uidit in illa
|
| |
magnum habitatorem, quanto felicior hic
qui |
| |
nil cuperet quam qui totum sibi posceret
orbem |
| |
passurus gestis aequanda pericula
rebus. |
| 315 |
nullum numen habes, si sit prudentia: nos
te, |
| |
nos facimus, Fortuna, deam. mensura tamen
quae |
| |
sufficiat census, si quis me consulat,
edam: |
| |
in quantum sitis atque fames et frigora
poscunt, |
| |
quantum, Epicure, tibi paruis suffecit in
hortis, |
| 320 |
quantum Socratici ceperunt ante
penates; |
| |
numquam aliud natura, aliud sapientia
dicit. |
| |
acribus exemplis uideor te cludere?
misce |
| |
ergo aliquid nostris de moribus, effice
summam |
| |
bis septem ordinibus quam lex dignatur
Othonis. |
| 325 |
haec quoque si rugam trahit extenditque
labellum, |
| |
sume duos equites, fac tertia
quadringenta. |
| |
si nondum impleui gremium, si panditur
ultra, |
| |
nec Croesi fortuna umquam nec Persica
regna |
| |
sufficient animo nec diuitiae
Narcissi, |
| 330 |
indulsit Caesar cui Claudius omnia,
cuius |
| |
paruit imperiis uxorem occidere
iussus. |
| |
|