D. Ivnii Ivvenalis
Satirae 13

Edidit breuique apparatu critico instruxit
Michael Hendry 2004

   
  Exemplo quodcumque malo committitur, ipsi
  displicet auctori. prima est haec ultio, quod se
  iudice nemo nocens absoluitur, improba quamuis
  gratia fallacem praetoris uicerit urnam.     4 fallacem . . . urnam Marklandus : fallaci (P1G, fallacis Φ) . . . urna Ω ||
5 quid sentire putas homines, Caluine, recenti
  de scelere et fidei uiolatae crimine? sed nec
  tam tenuis census tibi contigit, ut mediocris
  iacturae te mergat onus, nec rara uidemus
  quae pateris: casus multis hic cognitus ac iam
10 tritus et e medio fortunae ductus aceruo.
  ponamus nimios gemitus. flagrantior aequo
  non debet dolor esse uiri nec uolnere maior.
  tu quamuis leuium minimam exiguamque malorum
  particulam uix ferre potes spumantibus ardens
15 uisceribus, sacrum tibi quod non reddat amicus
  depositum? stupet haec qui iam post terga reliquit
  sexaginta annos Fonteio consule natus?
  an nihil in melius tot rerum proficis usu?
  magna quidem, sacris quae dat praecepta libellis,
20 uictrix fortunae sapientia, ducimus autem
  hos quoque felices, qui ferre incommoda uitae
  nec iactare iugum uita didicere magistra.
  quae tam festa dies, ut cesset prodere furem,   23 furem ] furtum dubitanter Nisbet ||
  perfidiam, fraudes atque omni ex crimine lucrum
25 quaesitum et partos gladio uel pyxide nummos?
  rari quippe boni, numera, uix sunt totidem quot
  Thebarum portae uel diuitis ostia Nili.
  nona aetas agitur peioraque saecula ferri
  temporibus, quorum sceleri non inuenit ipsa
30 nomen et a nullo posuit natura metallo.
  nos hominum diuomque fidem clamore ciemus
  quanto Faesidium laudat uocalis agentem
  sportula? dic, senior bulla dignissime, nescis
  quas habeat ueneres aliena pecunia? nescis
35 quem tua simplicitas risum uulgo moueat, cum
  exigis a quoquam ne peieret et putet imis   36 imis temptaui : altis Courtney : ullis Ω ||
  esse aliquod numen templis araeque rubenti?
  quondam hoc indigenae uiuebant more, priusquam
  sumeret agrestem posito diademate falcem
40 Saturnus fugiens, tunc cum uirguncula Iuno
  et priuatus adhuc Idaeis Iuppiter antris;
  nulla super nubes conuiuia caelicolarum
  nec puer Iliacus formonsa nec Herculis uxor
  ad cyathos et iam saccato nectare tergens   44 saccato Schurzfleisch e scholiis : siccato Ω ||
45 bracchia Volcanus Liparaea nigra taberna;
  prandebat sibi quisque deus nec turba deorum
  talis ut est hodie, contentaque sidera paucis
  numinibus miserum urguebant Atlanta minori
  pondere; nondum imi sortitus triste profundi
50 imperium Sicula toruos cum coniuge Pluton,
  nec rota nec Furiae nec saxum aut uolturis atri
  poena, sed infernis hilares sine regibus umbrae.
  inprobitas illo fuit admirabilis aeuo,
  credebant quo grande nefas et morte piandum
55 si iuuenis uetulo non adsurrexerat et si
  barbato cuicumque puer, licet ipse uideret
  plura domi fraga et maiores glandis aceruos;
  tam uenerabile erat praecedere quattuor annis
  primaque par adeo sacrae lanugo senectae.
60 nunc si depositum non infitietur amicus,
  si reddat ueterem cum tota aerugine follem,
  prodigiosa fides et Tuscis digna libellis
  quaeque coronata lustrari debeat agna.
  egregium sanctumque uirum si cerno, bimembri
65 hoc monstrum puero | et miranti sub aratro
  piscibus inuentis et fetae comparo mulae,
  sollicitus, tamquam lapides effuderit imber
  examenque apium longa consederit uua
  culmine delubri, tamquam in mare fluxerit amnis
70 gurgitibus miris et lactis uertice torrens.
  Intercepta decem quereris sestertia fraude
  sacrilega. quid si bis centum perdidit alter
  hoc arcana modo, maiorem tertius illa
  summam, quam patulae uix ceperat angulus arcae?
75 tam facile et pronum est superos contemnere testes,
  si mortalis idem nemo sciat. aspice quanta
  uoce neget, quae sit ficti constantia uoltus.
  per Solis radios Tarpeiaque fulmina iurat
  et Martis frameam et Cirrhaei spicula uatis,
80 per calamos uenatricis pharetramque puellae
  perque tuum, pater Aegaei Neptune, tridentem,
  addit et Herculeos arcus hastamque Mineruae,
  quidquid habent telorum armamentaria caeli.
  si uero et pater est, ‘comedam’ inquit ‘flebile nati
85 sinciput elixi Pharioque madentis aceto.’
  Sunt in fortunae qui casibus omnia ponant
  et nullo credant mundum rectore moueri
  natura uoluente uices et lucis et anni,
  atque ideo intrepidi quaecumque altaria tangunt.
90 est alius metuens ne crimen poena sequatur.   90 deleuit Jahn ||
  hic putat esse deos et peierat, atque ita secum:
  ‘decernat quodcumque uolet de corpore nostro
  Isis et irato feriat mea lumina sistro,
  dummodo uel caecus teneam quos abnego nummos.
95 et pthisis et uomicae putres et dimidium crus
  sunt tanti. pauper locupletem optare podagram
  nec dubitet Ladas, si non eget Anticyra nec
  Archigene; quid enim uelocis gloria plantae
  praestat et esuriens Pisaeae ramus oliuae?
100 ut sit magna, tamen certe lenta ira deorum est;
  si curant igitur cunctos punire nocentes,
  quando ad me uenient? sed et exorabile numen
  fortasse experiar; solet his ignoscere. multi
  committunt eadem diuerso crimina fato:
105 ille crucem sceleris pretium tulit, hic diadema.’
  sic animum dirae trepidum formidine culpae
  confirmat, tunc te sacra ad delubra uocantem
  praecedit, trahere immo ultro ac uexare paratus. 108 uexare ] uectare Nisbet ||
  nam cum magna malae superest audacia causae,
110 creditur a multis fiducia. mimum agit ille,
  urbani qualem fugitiuus scurra Catulli:
  tu miser exclamas, ut Stentora uincere possis,
  uel potius quantum Gradiuus Homericus, ‘audis,
  Iuppiter, haec nec labra moues, cum mittere uocem
115 debueris uel marmoreus uel aeneus? aut cur
  in carbone tuo charta pia tura soluta
  ponimus et sectum uituli iecur albaque porci
  omenta? ut uideo, nullum discrimen habendum est
  effigies inter uestras statuamque Vagelli.’
120 Accipe quae contra ualeat solacia ferre
  et qui nec Cynicos nec Stoica dogmata legit
  a Cynicis tunica distantia, non Epicurum
  suspicit exigui laetum plantaribus horti.
  curentur dubii medicis maioribus aegri:
125 tu uenam uel discipulo committe Philippi.
  si nullum in terris tam detestabile factum
  ostendis, taceo, nec pugnis caedere pectus
  te ueto nec plana faciem contundere palma,
  quandoquidem accepto claudenda est ianua damno,
130 et maiore domus gemitu, maiore tumultu
  planguntur nummi quam funera; nemo dolorem
  fingit in hoc casu, uestem diducere summam
  contentus, uexare oculos umore coacto:
  ploratur lacrimis amissa pecunia ueris.
135 sed si cuncta uides simili fora plena querella,
  si deciens lectis diuersa parte tabellis
  uana superuacui dicunt chirographa ligni,
  arguit ipsorum quos littera gemmaque princeps
  sardonychum, loculis quae custoditur eburnis,
140 ten, o delicias, extra communia censes
  ponendum, quia tu gallinae filius albae,
  nos uiles pulli nati infelicibus ouis?
  rem pateris modicam et mediocri bile ferendam,
  si flectas oculos maiora ad crimina. confer
145 conductum latronem, incendia sulpure coepta
  atque dolo, primos cum ianua colligit ignes;
  confer et hos, ueteris qui tollunt grandia templi
  pocula adorandae robiginis et populorum
  dona uel antiquo positas a rege coronas;
150 haec ibi si non sunt, minor exstat sacrilegus qui
  radat inaurati femur Herculis et faciem ipsam
  Neptuni, qui bratteolam de Castore ducat;
  an dubitet solitus totum conflare Tonantem? 153 deleuit Lewis ||
  confer et artifices mercatoremque ueneni
155 et deducendum corio bouis in mare, cum quo
  clauditur aduersis innoxia simia fatis.
  haec quota pars scelerum, quae custos Gallicus urbis
  usque a lucifero donec lux occidat audit?
  humani generis mores tibi nosse uolenti
160 sufficit una domus; paucos consume dies et
  dicere te miserum, postquam illinc ueneris, aude.
  quis tumidum guttur miratur in Alpibus aut quis
  in Meroe crasso maiorem infante mamillam?
  caerula quis stupuit Germani lumina, flauam
165 caesariem et madido torquentem cornua cirro?
  nempe quod haec illis natura est omnibus una. 166 deleuit Pinzger ||
  ad subitas Thracum uolucres nubemque sonoram
  Pygmaeus paruis currit bellator in armis,
  mox inpar hosti raptusque per aera curuis
170 unguibus a saeua fertur grue. si uideas hoc
  gentibus in nostris, risu quatiare; sed illic,
  quamquam eadem adsidue spectentur proelia, ridet
  nemo, ubi tota cohors pede non est altior uno.
  ‘Nullane peiuri capitis fraudisque nefandae
175 poena erit?’ abreptum crede hunc grauiore catena
  protinus et nostro (quid plus uelit ira?) necari
  arbitrio: manet illa tamen iactura nec umquam
  depositum tibi sospes erit, sed corpore trunco
  inuidiosa dabit missus solacia sanguis. 179 missus Wakefield : minimus Ω : nimium uel solum Housman : saliens dubitanter Nisbet : nimius ς, Martyn ||
180 ‘at uindicta bonum uita iucundius ipsa.’
  nempe hoc indocti, quorum praecordia nullis
  interdum aut leuibus uideas flagrantia causis.
  quantulacumque adeo est occasio sufficit irae. 183 deleuit Heinrich ||
  Chrysippus non dicet idem nec mite Thaletis
185 ingenium dulcique senex uicinus Hymetto,
  qui partem acceptae saeua inter uincla cicutae
  accusatori nollet dare. plurima felix 187b-189a deleuit Guietus ||
  paulatim uitia atque errores exuit, omnes
  prima docens rectum, sapientia. quippe minuti
190 semper et infirmi est animi exiguique uoluptas
  ultio. continuo sic collige, quod uindicta
  nemo magis gaudet quam femina. cur tamen hos tu
  euasisse putes, quos diri conscia facti
  mens habet attonitos et surdo uerbere caedit
195 occultum quatiente animo tortore flagellum?
  poena autem uehemens ac multo saeuior illis
  quas et Caedicius grauis inuenit et Rhadamanthus,
  nocte dieque suum gestare in pectore testem.
  Spartano cuidam respondit Pythia uates
200 haut inpunitum quondam fore quod dubitaret
  depositum retinere et fraudem iure tueri
  iurando. quaerebat enim quae numinis esset
  mens et an hoc illi facinus suaderet Apollo.
  reddidit ergo metu, non moribus, et tamen omnem
205 uocem adyti dignam templo ueramque probauit
  extinctus tota pariter cum prole domoque
  et quamuis longa deductis gente propinquis.
  has patitur poenas peccandi sola uoluntas.
  nam scelus intra se tacitum qui cogitat ullum
210 facti crimen habet. cedo si conata peregit.
  perpetua anxietas nec mensae tempore cessat
  faucibus ut morbo siccis interque molares
  difficili crescente cibo, Setina misellus 213 Setina Herel, Withof : sed uina Ω ||
  expuit, Albani ueteris pretiosa senectus
215 displicet; ostendas melius, densissima ruga
  cogitur in frontem uelut acri ducta Falerno.
  nocte breuem si forte indulsit cura soporem
  et toto uersata toro iam membra quiescunt,
  continuo templum et uiolati numinis aras
220 et, quod praecipuis mentem sudoribus urguet,
  te uidet in somnis; tua sacra et maior imago
  humana turbat pauidum cogitque fateri.
  hi sunt qui trepidant et ad omnia fulgura pallent,
  cum tonat, exanimes primo quoque murmure caeli,
225 non quasi fortuitus nec uentorum rabie sed
  iratus cadat in terras et uindicet ignis. 226 uindicet ς : iudicet Ω ||
  illa nihil nocuit, cura grauiore timetur
  proxima tempestas uelut hoc dilata sereno.
  praeterea lateris uigili cum febre dolorem
230 si coepere pati, missum ad sua corpora morbum
  infesto credunt a numine; saxa deorum
  haec et tela putant. pecudem spondere sacello
  balantem et Laribus cristam promittere galli
  non audent; quid enim sperare nocentibus aegris
235 concessum? uel quae non dignior hostia uita?
  mobilis et uaria est ferme natura malorum. 236 deleuit Jahn ||
  cum scelus admittunt, superest constantia; quod fas
  atque nefas tandem incipiunt sentire peractis
  criminibus. tamen ad mores natura recurrit
240 damnatos fixa et mutari nescia. nam quis
  peccandi finem posuit sibi? quando recepit
  eiectum semel attrita de fronte ruborem?
  quisnam hominum est quem tu contentum uideris uno        
  flagitio? dabit in laqueum uestigia noster
245 perfidus et nigri patietur carceris uncum
  aut maris Aegaei rupem scopulosque frequentes
  exulibus magnis. poena gaudebis amara
  nominis inuisi tandemque fatebere laetus
  nec Drusum nec Tiresian quemquam esse deorum. 249 Drusum Courtney : surdum Ω ||