| Atticus eximie si cenat, lautus habetur, | ||
| si Rutilus, demens. quid enim maiore cachinno | ||
| excipitur uolgi quam pauper Apicius? omnis | ||
| conuictus, thermae, stationes, omne theatrum | ||
| 5 | de Rutilo. nam dum ualida ac iuuenalia membra | |
| sufficiunt galeae dumque ardent sanguine, fertur | ||
| non cogente quidem sed nec prohibente tribuno | ||
| scripturus leges et regia uerba lanistae. | ||
| multos porro uides, quos saepe elusus ad ipsum | ||
| 10 | creditor introitum solet expectare macelli, | |
| et quibus in solo uiuendi causa palato est. | ||
| egregius cenat meliusque miserrimus horum | ||
| et cito casurus iam perlucente ruina. | ||
| interea gustus elementa per omnia quaerunt | ||
| 15 | numquam animo pretiis obstantibus; interius si | |
| attendas, magis illa iuuant quae pluris ementur. | ||
| ergo haut difficile est perituram arcessere summam | ||
| lancibus oppositis uel matris imagine fracta, | 18 fracta ] pacta Green || | |
| et quadringentis nummis condire gulosum | ||
| 20 | fictile; sic ueniunt ad miscellanea ludi. | |
| refert ergo quis haec eadem paret; in Rutilo nam | ||
| luxuria est, in Ventidio laudabile nomen | ||
| sumit et a censu famam trahit. illum ego iure | 23 sumit ] sumptus Heinrich || | |
| despiciam, qui scit quanto sublimior Atlas | ||
| 25 | omnibus in Libya sit montibus, hic tamen idem | |
| ignorat quantum ferrata distet ab arca | ||
| sacculus. e caelo descendit γνωθι σεαυτον (gnôthi seautón) | ||
| figendum et memori tractandum pectore, siue | ||
| coniugium quaeras uel sacri in parte senatus | ||
| 30 | esse uelis; neque enim loricam poscit Achillis | |
| Thersites, in qua se traducebat Vlixes; | ||
| ancipitem seu tu magno discrimine causam | ||
| protegere adfectas, te consule, dic tibi qui sis, | ||
| orator uehemens an Curtius et Matho buccae. | ||
| 35 | noscenda est mensura sui spectandaque rebus | |
| in summis minimisque, etiam cum piscis emetur, | ||
| ne mullum cupias, cum sit tibi gobio tantum | ||
| in loculis. quis enim te deficiente crumina | ||
| et crescente gula manet exitus, aere paterno | ||
| 40 | ac rebus mersis in uentrem fenoris atque | |
| argenti grauis et pecorum agrorumque capacem? | ||
| talibus a dominis post cuncta nouissimus exit | ||
| anulus, et digito mendicat Pollio nudo. | ||
| non praematuri cineres nec funus acerbum | ||
| 45 | luxuriae sed morte magis metuenda senectus. | |
| hi plerumque gradus: conducta pecunia Romae | ||
| et coram dominis consumitur; inde, ubi paulum | ||
| nescio quid superest et pallet fenoris auctor, | ||
| qui uertere solum, Baias et ad ostrea currunt. | ||
| 50 | cedere namque foro iam non est deterius quam | |
| Esquilias a feruenti migrare Subura. | ||
| ille dolor solus patriam fugientibus, illa | ||
| maestitia est, caruisse anno circensibus uno. | ||
| sanguinis in facie non haeret gutta, morantur | ||
| 55 | pauci ridiculum et fugientem ex Vrbe pudorem. | |
| Experiere hodie numquid pulcherrima dictu, | ||
| Persice, non praestem tibi uita et moribus et re, | 57 tibi uita et Nisbet : uita tibi O2, Buecheler : uita sed A et fortasse P1 : uita uel P2GU : uita nec Φ : uita ipse et Leo || | |
| si laudem siliquas occultus ganeo, pultes | ||
| coram aliis dictem puero sed in aure placentas. | ||
| 60 | nam cum sis conuiua mihi promissus, habebis | |
| Euandrum, uenies Tirynthius aut minor illo | ||
| hospes, et ipse tamen contingens sanguine caelum, | ||
| alter aquis, alter flammis ad sidera missus. | ||
| fercula nunc audi nullis ornata macellis. | ||
| 65 | de Tiburtino ueniet pinguissimus agro | |
| haedulus et toto grege mollior, inscius herbae | ||
| necdum ausus uirgas humilis mordere salicti, | ||
| qui plus lactis habet quam sanguinis, et montani | ||
| asparagi, posito quos legit uilica fuso. | ||
| 70 | grandia praeterea tortoque calentia feno | |
| oua adsunt ipsis cum matribus, et seruatae | ||
| parte anni quales fuerant in uitibus uuae, | ||
| Signinum Syriumque pirum, de corbibus isdem | ||
| aemula Picenis et odoris mala recentis | ||
| 75 | nec metuenda tibi, siccatum frigore postquam | |
| autumnum et crudi posuere pericula suci. | ||
| haec olim nostri iam luxuriosa senatus | ||
| cena fuit. Curius paruo quae legerat horto | ||
| ipse focis breuibus ponebat holuscula, quae nunc | ||
| 80 | squalidus in magna fastidit conpede fossor, | |
| qui meminit calidae sapiat quid uolua popinae. | ||
| sicci terga suis rara pendentia crate | ||
| moris erat quondam festis seruare diebus | ||
| et natalicium cognatis ponere lardum | ||
| 85 | accedente noua, si quam dabat hostia, carne. | |
| cognatorum aliquis titulo ter consulis atque | ||
| castrorum imperiis et dictatoris honore | ||
| functus ad has epulas solito maturius ibat | ||
| erectum domito referens a monte ligonem. | ||
| 90 | cum tremerent autem Fabios durumque Catonem | |
| et Scauros et Fabricium, rigidique seueros | ||
| censoris mores etiam collega timeret, | ||
| nemo inter curas et seria duxit habendum | ||
| qualis in Oceani fluctu testudo nataret, | ||
| 95 | clarum Troiugenis factura et nobile fulcrum; | |
| sed nudo latere et paruis frons aerea lectis | ||
| uite coronati caput ostendebat aselli, | 97 uite Henninius : uile Ω || | |
| ad quod lasciui ludebant ruris alumni. | ||
| tales ergo cibi qualis domus atque supellex. | 99 deleuit Marklandus || | |
| 100 | tunc rudis et Graias mirari nescius artes | |
| urbibus euersis praedarum in parte reperta | ||
| magnorum artificum frangebat pocula miles, | ||
| ut phaleris gauderet equus caelataque cassis | ||
| Romuleae simulacra ferae mansuescere iussae | ||
| 105 | imperii fato, geminos sub rupe Quirinos | |
| ac nudam effigiem in clipeo uenientis et hasta | ||
| pendentisque dei perituro ostenderet hosti. | ||
| ponebant igitur Tusco farrata catino: | ||
| argenti quod erat solis fulgebat in armis. | ||
| 110 | omnia tunc quibus inuideas, si liuidulus sis. | |
| templorum quoque maiestas praesentior, et uox | ||
| nocte fere media mediamque audita per urbem | ||
| litore ab Oceani Gallis uenientibus et dis | ||
| officium uatis peragentibus. his monuit nos, | ||
| 115 | hanc rebus Latiis curam praestare solebat | |
| fictilis et nullo uiolatus Iuppiter auro. | ||
| illa domi natas nostraque ex arbore mensas | ||
| tempora uiderunt; hos lignum stabat ad usus, | ||
| annosam si forte nucem deiecerat eurus. | ||
| 120 | at nunc diuitibus cenandi nulla uoluptas, | |
| nil rhombus, nil damma sapit, putere uidentur | ||
| unguenta atque rosae, latos nisi sustinet orbis | ||
| grande ebur et magno sublimis pardus hiatu | ||
| dentibus ex illis quos mittit porta Syenes | ||
| 125 | et Mauri celeres et Mauro obscurior Indus, | |
| et quos deposuit Nabataeo belua saltu | ||
| iam nimios capitique graues. hinc surgit orexis, | ||
| hinc stomacho uires; nam pes argenteus illis, | ||
| anulus in digito quod ferreus. ergo superbum | ||
| 130 | conuiuam caueo, qui me sibi comparat et res | |
| despicit exiguas. adeo nulla uncia nobis | ||
| est eboris, nec tessellae nec calculus ex hac | ||
| materia, quin ipsa manubria cultellorum | ||
| ossea. non tamen his ulla umquam obsonia fiunt | ||
| 135 | rancidula aut ideo peior gallina secatur. | |
| sed nec structor erit cui cedere debeat omnis | ||
| pergula, discipulus Trypheri doctoris, apud quem | ||
| sumine cum magno lepus atque aper et pygargus | ||
| et Scythicae uolucres et phoenicopterus ingens | ||
| 140 | et Gaetulus oryx hebeti lautissima ferro | |
| caeditur et tota sonat ulmea cena Subura. | ||
| nec frustum capreae subducere nec latus Afrae | ||
| nouit auis noster, tirunculus ac rudis omni | ||
| tempore et exiguae furtis inbutus ofellae. | ||
| 145 | plebeios calices et paucis assibus emptos | |
| porriget incultus puer atque a frigore tutus, | ||
| non Phryx aut Lycius non a mangone petitus | ||
| quisquam erit et magno: cum posces, posce Latine. | ||
| idem habitus cunctis, tonsi rectique capilli | ||
| 150 | atque hodie tantum propter conuiuia pexi. | |
| pastoris duri | hic filius, ille bubulci. | ||
| suspirat longo non uisam tempore matrem | ||
| et casulam et notos tristis desiderat haedos | ||
| ingenui uoltus puer ingenuique pudoris, | ||
| 155 | qualis esse decet quos ardens purpura uestit, | |
| nec pupillares defert in balnea raucus | ||
| testiculos, nec uellendas iam praebuit alas, | ||
| crassa nec opposito pauidus tegit inguina guto. | ||
| hic tibi uina dabit diffusa in montibus illis | ||
| 160 | a quibus ipse uenit, quorum sub uertice lusit. | |
| namque una atque eadem est uini patria atque ministri. | 161 deleuit Markland || | |
| forsitan expectes ut Gaditana canoro | ||
| incipiant prurire choro plausuque probatae | ||
| ad terram tremulo descendant clune puellae, | ||
| 165 | spectant hoc nuptae iuxta recubante marito | |
| quod pudeat narrare aliquem praesentibus ipsis. | ||
| inritamentum ueneris languentis et acres | ||
| diuitis urticae maior tamen ista uoluptas | ||
| alterius sexus; magis ille extenditur, et mox | ||
| 170 | auribus atque oculis concepta urina mouetur. | |
| non capit has nugas humilis domus. audiat ille | ||
| testarum crepitus cum uerbis, nudum olido stans | ||
| fornice mancipium quibus abstinet, ille fruatur | ||
| uocibus obscenis omnique libidinis arte, | ||
| 175 | qui Lacedaemonium pytismate lubricat orbem; | |
| namque ibi fortunae ueniam damus. alea turpis, | ||
| turpe et adulterium mediocribus: haec eadem illi | ||
| omnia cum faciunt, hilares nitidique uocantur. | ||
| nostra dabunt alios hodie conuiuia ludos: | ||
| 180 | conditor Iliados cantabitur atque Maronis | |
| altisoni dubiam facientia carmina palmam. | ||
| quid refert, tales uersus qua uoce legantur? | ||
| Sed nunc dilatis auerte negotia curis | ||
| et gratam requiem dona tibi, quando licebit | ||
| 185 | per totum cessare diem. non fenoris ulla | |
| mentio nec, prima si luce egressa reuerti | ||
| nocte solet, tacito bilem tibi contrahat uxor | ||
| umida suspectis referens multicia rugis | ||
| uexatasque comas et uoltum auremque calentem. | ||
| 190 | protinus ante meum quidquid dolet exue limen, | |
| pone domum et seruos et quidquid frangitur illis | ||
| aut perit, ingratos ante omnia pone sodalis. | ||
| interea Megalesiacae spectacula mappae | ||
| Idaeum sollemne colunt, similisque triumpho | ||
| 195 | praeda caballorum praetor sedet ac, mihi pace | |
| inmensae nimiaeque licet si dicere plebis, | ||
| totam hodie Romam Circus capit, et fragor aurem | ||
| percutit, euentum uiridis quo colligo panni. | ||
| nam si deficeret, maestam attonitamque uideres | ||
| 200 | hanc urbem ueluti Cannarum in puluere uictis | |
| consulibus. spectent iuuenes, quos clamor et audax | ||
| sponsio, quos cultae decet adsedisse puellae: | ||
| nostra bibat uernum contracta cuticula solem | ||
| effugiatque togam. iam nunc in balnea salua | ||
| 205 | fronte licet uadas, quamquam solida hora supersit | |
| ad sextam. facere hoc non possis quinque diebus | ||
| continuis, quia sunt talis quoque taedia uitae | ||
| magna: uoluptates commendat rarior usus. | ||