| |
|
|
Scire uelim quare totiens
mihi, Naeuole, tristis |
| |
occurras fronte obducta ceu Marsya
uictus. |
| |
quid tibi cum uultu, qualem deprensus
habebat |
| |
Rauola dum Rhodopes uda terit inguina
barba? |
| 5 |
nos colaphum incutimus lambenti crustula seruo. |
5
deleuit Guietus, lacunam ante hunc uersum posuit Ruperti || |
| |
non erit hac facie miserabilior Crepereius |
| |
Pollio, qui triplicem usuram praestare paratus |
| |
circumit et fatuos non inuenit. unde repente |
| |
tot rugae? certe modico contentus agebas |
| 10 |
uernam equitem, conuiua ioco mordente facetus |
| |
et salibus uehemens intra pomeria natis. |
| |
omnia nunc contra, uultus grauis, horrida siccae |
| |
silua comae, nullus tota nitor in cute,
qualem |
| |
Bruttia praestabat calidi tibi fascia
uisci, |
| 15 |
sed fruticante pilo neglecta et squalida crura. |
| |
quid macies aegri ueteris, quem tempore
longo |
| |
torret quarta dies olimque domestica
febris? |
| |
deprendas animi tormenta latentis in
aegro |
| |
corpore, deprendas et gaudia; sumit
utrumque |
| 20 |
inde habitum facies. igitur flexisse
uideris |
| |
propositum et uitae contrarius ire
priori. |
| |
nuper enim, ut repeto, fanum Isidis et
Ganymedem |
| |
Pacis et aduectae sacrata Palatia
Matris |
23 sacrata
Lubinus : secreta Ω || |
| |
et Cererem (nam quo non prostat femina
templo?) |
| 25 |
notior Aufidio moechus celebrare
solebas, |
| |
quodque taces, ipsos etiam inclinare maritos.
|
| |
Vtile et hoc multis uitae
genus, at mihi nullum |
| |
inde operae pretium. pingues aliquando
lacernas, |
| |
munimenta togae, duri crassique
coloris |
| 30 |
et male percussas textoris pectine
Galli |
| |
accipimus, tenue argentum uenaeque
secundae. |
| |
fata regunt homines, fatum est et partibus
illis |
| |
quas sinus abscondit. nam si tibi sidera
cessant, |
| |
nil faciet longi mensura incognita
nerui, |
| 35 |
quamuis te nudum spumanti Virro
labello |
| |
uiderit et blandae adsidue densaeque
tabellae |
| |
sollicitent, αυτος γαρ
εφελκεται ανδρα κιναιδος (autòs gàr
ephélketai ándra kínaidos). |
| |
quod tamen ulterius monstrum quam mollis
auarus? |
| |
"haec tribui, deinde illa dedi, mox plura
tulisti." |
| 40 |
computat et ceuet. ponatur calculus,
adsint |
| |
cum tabula pueri; numera sestertia
quinque |
| |
omnibus in rebus, numerentur deinde
labores. |
| |
an facile et pronum est agere intra uiscera
penem |
| |
legitimum atque illic hesternae occurrere
cenae? |
| 45 |
seruus erit minus ille miser qui foderit
agrum |
| |
quam dominum. sed tu sane tenerum et puerum
te |
| |
et pulchrum et dignum cyatho caeloque
putabas. |
| |
uos humili adseculae, uos indulgebitis
umquam |
| |
cultori, iam nec morbo donare
parati? |
| 50 |
en cui tu uiridem umbellam, cui sucina
mittas |
| |
grandia, natalis quotiens redit aut madidum
uer |
| |
incipit et strata positus longaque
cathedra |
| |
munera femineis tractat secreta kalendis.
|
| |
dic, passer, cui tot montis, tot praedia
seruas |
| 55 |
Apula, tot miluos intra tua pascua
lassas? |
| |
te Trifolinus ager fecundis uitibus implet |
| |
suspectumque iugum Cumis et Gaurus inanis |
| |
nam quis plura linit uicturo dolia musto? |
| |
quantum erat exhausti lumbos donare clientis |
| 60 |
iugeribus paucis! meliusne hic rusticus infans |
| |
cum matre et casulis et conlusore catello |
| |
cymbala pulsantis legatum fiet amici? |
| |
"improbus es cum poscis" ait. sed pensio clamat |
| |
"posce", sed appellat puer unicus ut
Polyphemi |
| 65 |
lata acies per quam sollers euasit
Vlixes. |
| |
alter emendus erit, namque hic non sufficit,
ambo |
| |
pascendi. quid agam bruma spirante? quid,
oro, |
| |
quid dicam scapulis puerorum aquilone
Decembri |
| |
et pedibus? "durate atque expectate
cicadas"? |
| 70 |
uerum, ut dissimules, ut mittas cetera,
quanto |
| |
metiris pretio quod, ni tibi deditus
essem |
| |
deuotusque cliens, uxor tua uirgo
maneret? |
| |
scis certe quibus ista modis, quam saepe
rogaris |
| |
et quae pollicitus. fugientem saepe
puellam |
74 nempe
Housman : saepe Ω || |
| 75 |
amplexu rapui; tabulas quoque ruperat et
iam |
| |
migrabat; tota uix hoc ego nocte
redemi |
76 migrabat
Highet : signabat Ω : signabant Eden || |
| |
te plorante foris. testis mihi lectulus et
tu, |
| |
ad quem peruenit lecti sonus et dominae
uox. |
| |
instabile ac dirimi coeptum et iam paene
solutum |
| 80 |
coniugium in multis domibus seruauit
adulter. |
| |
quo te circumagas? quae prima aut ultima
ponas? |
| |
nullum ergo meritum est, ingrate ac perfide,
nullum |
| |
quod tibi filiolus uel filia nascitur ex
me? |
| |
tollis enim et libris actorum spargere
gaudes |
| 85 |
argumenta uiri. foribus suspende
coronas: |
| |
iam pater es, dedimus quod famae opponere
possis. |
| |
iura parentis habes, propter me scriberis
heres, |
| |
legatum omne capis nec non et dulce
caducum. |
| |
commoda praeterea iungentur multa
caducis, |
| 90 |
si numerum, si tres impleuero. iusta
doloris, |
| |
Naeuole, causa tui; contra tamen ille quid
adfert? |
| |
Neglegit atque alium
bipedem sibi quaerit asellum. |
| |
haec soli commissa tibi celare
memento |
| |
et tacitus nostras intra te fige
querellas; |
| 95 |
nam res mortifera est inimicus pumice
leuis. |
| |
qui modo secretum commiserat, ardet et
odit, |
| |
tamquam prodiderim quidquid scio. sumere
ferrum, |
| |
fuste aperire caput, candelam adponere
ualuis |
| |
non dubitat. nec contemnas aut despicias
quod |
| 100 |
his opibus numquam cara est annona
ueneni. |
| |
ergo occulta teges ut curia Martis
Athenis. |
| |
O Corydon, Corydon, secretum
diuitis ullum |
| |
esse putas? serui ut taceant, iumenta
loquentur |
| |
et canis et postes et marmora. claude
fenestras, |
| 105 |
uela tegant rimas, iunge ostia, tolle lucernam, |
105 tolle lucernam
Nisbet : tollito lumen P2GHL2 :
tollite lumen P1AKOZ : lumen L || |
| |
e medio fac eant omnes, prope nemo
recumbat; |
| |
quod tamen ad cantum galli facit ille
secundi |
| |
proximus ante diem caupo sciet, audiet et
quae |
| |
finxerunt pariter libarius,
archimagiri, |
109 libarius anonymus
apud Plathnerum : librarius Ω || |
| 110 |
carptores. quod enim dubitant componere
crimen |
| |
in dominos, quotiens rumoribus
ulciscuntur |
| |
baltea? nec derit qui te per compita
quaerat |
| |
nolentem et miseram uinosus inebriet
aurem. |
| |
illos ergo roges quidquid paulo ante
petebas |
| 115 |
a nobis: taceant. illi sed prodere
malunt |
115 sic punxit
Nisbet || |
| |
arcanum quam subrepti potare
Falerni |
| |
pro populo faciens quantum Saufeia
bibebat. |
| |
uiuendum recte, cum propter plurima, +tum est
his+ |
| |
idcirco ut possis linguam
contemnere serui |
119 deleuit
Pithoeus || |
| 120 |
praecipue causis, ut linguas
mancipiorum |
| |
contemnas; nam lingua mali pars pessima
serui. |
| |
deterior tamen hic qui liber non erit
illis |
122-123 damnauit
Pinzger || |
| |
quorum animas et farre suo custodit et
aere. |
| |
Vtile consilium modo, sed
commune, dedisti. |
| 125 |
nunc mihi quid suades post damnum
temporis et
spes |
| |
deceptas? festinat enim decurrere,
uelox |
| |
flosculus, angustae miseraeque breuissima
uitae |
| |
portio; dum bibimus, dum serta, unguenta,
puellas |
| |
poscimus, obrepit non intellecta
senectus. |
| 130 |
Ne trepida, numquam pathicus
tibi derit amicus |
| |
stantibus et saluis his collibus; undique ad
illos |
| |
conuenient et carpentis et nauibus
omnes |
| |
qui digito scalpunt uno caput. altera
maior |
| 134 |
spes superest, tu tantum erucis inprime
dentem. |
| a |
gratus eris, tu tantum erucis
inprime dentem. |
| 135 |
Haec exempla para felicibus; at mea Clotho |
| |
et Lachesis gaudent, si pascitur inguine uenter. |
| |
o parui nostrique Lares, quos ture minuto |
| |
aut farre et tenui soleo exorare corona, |
| |
quando ego figam aliquid quo sit mihi tuta senectus |
| 140 |
a tegete et baculo? uiginti milia fenus |
| |
pigneribus positis, argenti uascula puri, |
| |
sed quae Fabricius censor notet, et duo fortes |
| |
de grege Moesorum, qui me ceruice locatum |
143 locatum
Heinrich : locata Ω || |
| |
securum iubeant clamoso insistere Circo; |
| 145 |
sit mihi praeterea curuus caelator, et alter |
| |
qui multas facies pingit cito; sufficiunt haec. |
| |
quando ego pauper ero? uotum miserabile, nec spes |
| |
his saltem; nam cum pro me Fortuna uocatur, |
| |
adfixit ceras illa de naue petitas |
| 150 |
quae Siculos cantus effugit remige surdo. |
| |
|