| Si te propositi nondum pudet atque eadem est mens, | ||
| ut bona summa putes aliena uiuere quadra, | ||
| si potes illa pati quae nec Sarmentus iniquas | ||
| Caesaris ad mensas nec uilis Gabba tulisset, | ||
| 5 | quamuis iurato metuam tibi credere testi. | |
| uentre nihil noui frugalius; hoc tamen ipsum | ||
| defecisse puta, quod inani sufficit aluo: | ||
| nulla crepido uacat? nusquam pons et tegetis pars | ||
| dimidia breuior? tantine iniuria cenae, | ||
| 10 | tam ieiuna fames, cum possit honestius illic | |
| et tremere et sordes farris mordere canini? | ||
| Primo fige loco, quod tu discumbere iussus | ||
| mercedem solidam ueterum capis officiorum. | ||
| fructus amicitiae magnae cibus: imputat hunc rex, | ||
| 15 | et quamuis rarum tamen imputat. ergo duos post | |
| si libuit menses neglectum adhibere clientem, | ||
| tertia ne uacuo cessaret culcita lecto, | ||
| una simus ait. uotorum summa. quid ultra | ||
| quaeris? habet Trebius propter quod rumpere somnum | ||
| 20 | debeat et ligulas dimittere, sollicitus ne | |
| tota salutatrix iam turba peregerit orbem, | ||
| sideribus dubiis aut illo tempore quo se | ||
| frigida circumagunt pigri serraca Bootae. | ||
| Qualis cena tamen! uinum quod sucida nolit | ||
| 25 | lana pati: de conuiua Corybanta uidebis. | |
| iurgia proludunt, sed mox et pocula torques | ||
| saucius et rubra deterges uulnera mappa, | ||
| inter uos quotiens libertorumque cohortem | ||
| pugna Saguntina feruet commissa lagona. | ||
| 30 | ipse capillato diffusum consule potat | |
| calcataque madet Bellis Socialibus uua. | 31 calcataque madet . . . uua Harrison : calcatamque tenet . . . uuam Ω || | |
| cardiaco numquam cyathum missurus amico | ||
| cras bibet Albanis aliquid de montibus aut de | ||
| Setinis, cuius patriam titulumque senectus | ||
| 35 | deleuit multa ueteris fuligine testae, | |
| quale coronati Thrasea Heluidiusque bibebant | ||
| Brutorum et Cassi natalibus. ipse capaces | ||
| Heliadum crustas et inaequales berullo | ||
| Virro tenet phialas: tibi non committitur aurum, | ||
| 40 | uel, si quando datur, custos adfixus ibidem, | |
| qui numeret gemmas, ungues obseruet acutos. | ||
| da ueniam: praeclara illi laudatur iaspis. | ||
| nam Virro, ut multi, gemmas ad pocula transfert | ||
| a digitis, quas in uaginae fronte solebat | ||
| 45 | ponere zelotypo iuuenis praelatus Iarbae. | |
| tu Beneuentani sutoris nomen habentem | ||
| siccabis calicem nasorum quattuor ac iam | ||
| quassatum et rupto poscentem sulpura uitro. | ||
| si stomachus domini feruet uinoque ciboque, | ||
| 50 | frigidior Geticis petitur decocta pruinis. | |
| non eadem uobis poni modo uina querebar? | ||
| uos aliam potatis aquam. tibi pocula cursor | ||
| Gaetulus dabit aut nigri manus ossea Mauri | ||
| et cui per mediam nolis occurrere noctem, | ||
| 55 | cliuosae ueheris dum per monumenta Latinae. | |
| flos Asiae ante ipsum, pretio maiore paratus | ||
| quam fuit et Tulli census pugnacis et Anci | ||
| et, ne te teneam, Romanorum omnia regum | ||
| friuola. quod cum ita sit, tu Gaetulum Ganymeden | ||
| 60 | respice, cum sities. nescit tot milibus emptus | |
| pauperibus miscere puer, sed forma, sed aetas | ||
| digna supercilio. quando ad te peruenit ille? | ||
| quando rogatus adest calidae gelidaeque minister? | 63 post 64 collocant P1RO, damnauit Ribbeck | rogatus P1RAO : uocatus VΦ || | |
| quippe indignatur ueteri parere clienti | ||
| 65 | quodque aliquid poscas et quod se stante recumbas. | |
| maxima quaeque domus seruis est plena superbis: | 66 sic punxit Courtney, deleuit Heinrich || | |
| ecce alius quanto porrexit murmure panem | ||
| uix fractum, solidae iam mucida frusta farinae, | ||
| quae genuinum agitent, non admittentia morsum. | ||
| 70 | sed tener et niueus mollique siligine fictus | |
| seruatur domino. dextram cohibere memento; | ||
| salua sit artoptae reuerentia. finge tamen te | ||
| inprobulum, superest illic qui ponere cogat: | ||
| uis tu consuetis, audax conuiua, canistris | ||
| 75 | impleri panisque tui nouisse colorem? | |
| scilicet hoc fuerat, propter quod saepe relicta | ||
| coniuge per montem aduersum gelidasque cucurri | ||
| Esquilias, fremeret saeua cum grandine uernus | ||
| Iuppiter et multo stillaret paenula nimbo. | ||
| 80 | Aspice quam longo distinguat pectore lancem | |
| quae fertur domino squilla, et quibus undique saepta | ||
| asparagis, qua despiciat conuiuia cauda, | ||
| dum uenit excelsi manibus sublata ministri. | ||
| sed tibi dimidio constrictus cammarus ouo | ||
| 85 | ponitur exigua feralis cena patella. | |
| ipse Venafrano piscem perfundit, at hic qui | ||
| pallidus adfertur misero tibi caulis olebit | ||
| lanternam; illud enim uestris datur alueolis quod | ||
| canna Micipsarum prora subuexit acuta, | ||
| 90 | propter quod Romae cum Boccare nemo lauatur. | |
| quod tutos etiam facit a serpentibus atris. | 91 omittunt P1RVU1, ante 90 ponit O, deleverunt Pulmannus, Willis || | |
| mullus erit domini, quem misit Corsica uel quem | ||
| Tauromenitanae rupes, quando omne peractum est | ||
| et iam defecit nostrum mare, dum gula saeuit, | ||
| 95 | retibus adsiduis penitus scrutante macello | |
| proxima, nec patimur Tyrrhenum crescere piscem. | ||
| instruit ergo focum prouincia, sumitur illinc | ||
| quod captator emat Laenas, Aurelia uendat. | ||
| Virroni muraena datur, quae maxima uenit | ||
| 100 | gurgite de Siculo; nam dum se continet Auster, | |
| dum sedet et siccat madidas in carcere pinnas, | ||
| contemnunt mediam temeraria lina Charybdin; | ||
| uos anguilla manet longae cognata colubrae | ||
| aut glutto aspersus maculis Tiberinus et ipse | 104 glutto aspersus Campbell : glacie aspersus Ω : glaucis sparsus Clausen, alia alii || | |
| 105 | uernula riparum, pinguis torrente cloaca | 105 torrente Ω : torpente Rutgersius, Eremita, Marklandus || |
| et solitus mediae cryptam penetrare Suburae. | ||
| Ipsi pauca uelim, facilem si praebeat aurem. | ||
| nemo petit, modicis quae mittebantur amicis | ||
| a Seneca, quae Piso bonus, quae Cotta solebat | ||
| 110 | largiri (namque et titulis et fascibus olim | |
| maior habebatur donandi gloria). solum | ||
| poscimus ut cenes ciuiliter. hoc fac et esto, | ||
| esto, ut nunc multi, diues tibi, pauper amicis. | ||
| Anseris ante ipsum magni iecur, ansere subpar | 114 ansere subpar temptaui : anseribus par Ω : anseris et par Courtney || | |
| 115 | altilis, et flaui dignus ferro Meleagri | |
| spumat aper. post hunc tradentur tubera, si uer | 116 spumat PSRA : fumat Φ || | |
| tunc erit et facient optata tonitrua cenas | ||
| maiores. tibi habe frumentum Alledius inquit, | ||
| o Libye, disiunge boues, dum tubera mittas. | ||
| 120 | structorem interea, ne qua indignatio desit, | |
| saltantem spectes et chironomunta uolanti | ||
| cultello, donec peragat dictata magistri | ||
| omnia; nec minimo sane discrimine refert | ||
| quo gestu lepores et quo gallina secetur. | ||
| 125 | duceris planta uelut ictus ab Hercule Cacus | |
| et ponere foris, si quid temptaueris umquam | ||
| hiscere tamquam habeas tria nomina. quando propinat | ||
| Virro tibi sumitue tuis contacta labellis | ||
| pocula? quis uestrum temerarius usque adeo, quis | ||
| 130 | perditus, ut dicat regi bibe? plurima sunt quae | |
| non audent homines pertusa dicere laena. | ||
| quadringenta tibi si quis deus aut similis dis | ||
| et melior fatis donaret homuncio, quantus | ||
| ex nihilo, quantus fieres Virronis amicus! | ||
| 135 | da Trebio, pone ad Trebium. uis, frater, ab ipsis | |
| ilibus? o nummi, uobis hunc praestat honorem, | ||
| uos estis frater. dominus tamen et domini rex | 137 frater ς, Marklandus : fratres PRΦ || | |
| si uis tum fieri, nullus tibi paruulus aula | 138 tum Housman : tunc PRFO : tu Φ || | |
| luserit Aeneas nec filia dulcior illo. | ||
| 140 | iucundum et carum sterilis facit uxor amicum. | 140 deleuit Jahn || |
| sed tua nunc Mycale pariat licet et pueros tres | ||
| in gremium patris fundat semel, ipse loquaci | 142 semel PR : simul PRΦ || | |
| gaudebis nido, uiridem thoraca iubebis | 143 gaudebis . . . iubebis scripsi : gaudebit . . . iubebit Ω || | |
| adferri minimasque nuces assemque rogatum, | ||
| 145 | ad mensam quotiens parasitus uenerit infans. | |
| Vilibus ancipites fungi ponentur amicis, | ||
| boletus domino, sed quales Claudius edit | ||
| ante illum uxoris, post quem nihil amplius edit. | ||
| Virro sibi et reliquis Virronibus illa iubebit | ||
| 150 | poma dari, quorum solo pascaris odore, | |
| qualia perpetuus Phaeacum autumnus habebat, | ||
| credere quae possis subrepta sororibus Afris: | ||
| tu scabie frueris mali, quod in aggere rodit | ||
| qui tegitur parma et galea metuensque flagelli | ||
| 155 | discit ab hirsuta iaculum torquere capella. | |
| Forsitan inpensae Virronem parcere credas. | ||
| hoc agit, ut doleas; nam quae comoedia, mimus | ||
| quis melior plorante gula? ergo omnia fiunt, | ||
| si nescis, ut per lacrimas effundere bilem | ||
| 160 | cogaris pressoque diu stridere molari. | |
| tu tibi liber homo et regis conuiua uideris: | ||
| captum te nidore suae putat ille culinae, | ||
| nec male coniectat; quis enim tam nudus, ut illum | ||
| bis ferat, Etruscum puero si contigit aurum | ||
| 165 | uel nodus tantum et signum de paupere loro? | |
| spes bene cenandi uos decipit. ecce dabit iam | 166-169 post 124 locauit Ribbeck || | |
| semesum leporem atque aliquid de clunibus apri, | ||
| ad nos iam ueniet minor altilis. inde parato | ||
| intactoque omnes et structo pane tacetis. | 169 structo temptaui : stricto Ω : sicco Guietus | tacetis Φ : iacetis PFRZ et coniecit Lubinus : sedetis L || | |
| 170 | ille sapit, qui te sic utitur. omnia ferre | |
| si potes, et debes. pulsandum uertice raso | ||
| praebebis quandoque caput nec dura timebis | ||
| flagra pati, his epulis et tali dignus amico. | ||