| Ecce iterum Crispinus, et est mihi saepe uocandus | ||
| ad partes, monstrum nulla uirtute redemptum | ||
| a uitiis, aegrae solaque libidine fortes | ||
| deliciae, uiduas tantum aspernatus adulter. | ||
| 5 | quid refert igitur, quantis iumenta fatiget | |
| porticibus, quanta nemorum uectetur in umbra, | ||
| iugera quot uicina foro, quas emerit aedes? | ||
| nemo malus felix, minime corruptor et idem | 8 damnauit Jahn || | |
| incestus, cum quo nuper uittata iacebat | ||
| 10 | sanguine adhuc uiuo terram subitura sacerdos. | |
| sed nunc de factis leuioribus. et tamen alter | ||
| si fecisset idem caderet sub iudice morum; | ||
| nam, quod turpe bonis Titio Seioque, decebat | ||
| Crispinum. quid agas, cum dira et foedior omni | ||
| 15 | crimine persona est? mullum sex milibus emit, | |
| aequantem sane paribus sestertia libris, | ||
| ut perhibent qui de magnis maiora loquuntur. | ||
| consilium laudo artificis, si munere tanto | ||
| praecipuam in tabulis ceram senis abstulit orbi; | ||
| 20 | est ratio ulterior, magnae si misit amicae, | |
| quae uehitur clauso latis specularibus antro. | ||
| nil tale expectes: emit sibi. multa uidemus | ||
| quae miser et frugi non fecit Apicius. hoc tu, | ||
| succinctus patria quondam, Crispine, papyro? | ||
| 25 | hoc pretio squamas? potuit fortasse minoris | 25 squamas Dorleans : squamae Ω || |
| piscator quam piscis emi; prouincia tanti | ||
| uendit agros, sed maiores Apulia uendit. | ||
| qualis tunc epulas ipsum gluttisse putamus | ||
| induperatorem, cum tot sestertia, partem | ||
| 30 | exiguam et modicae sumptam de margine cenae, | |
| purpureus magni ructarit scurra Palati, | ||
| iam princeps equitum, magna qui uoce solebat | ||
| uendere municipes fracta de merce siluros? | ||
| Incipe, Calliope. licet et considere: non est | ||
| 35 | cantandum, res uera agitur. narrate, puellae | |
| Pierides, prosit mihi uos dixisse puellas. | ||
| Cum iam semianimum laceraret Flauius orbem | ||
| ultimus et caluo seruiret Roma Neroni, | ||
| incidit Hadriaci spatium admirabile rhombi | ||
| 40 | ante domum Veneris, quam Dorica sustinet Ancon, | |
| impleuitque sinus; neque enim minor haeserat illis | ||
| quos operit glacies Maeotica ruptaque tandem | ||
| solibus effundit torrentis ad ostia Ponti | 43 torrentis PSRVΣ : torpentis Φ || | |
| desidia tardos et longo frigore pingues. | ||
| 45 | destinat hoc monstrum cumbae linique magister | |
| pontifici summo. quis enim proponere talem | ||
| aut emere auderet, cum plena et litora multo | ||
| delatore forent? dispersae protinus algae | 48 dispersae Nisbet : dispersi Ω || | |
| inquisitores agerent cum remige nudo, | ||
| 50 | non dubitaturi fugitiuum dicere piscem | |
| depastumque diu uiuaria Caesaris, unde | 51 unde Courtney : inde Ω || | |
| elapsum ueterem ad dominum debere reuerti. | ||
| si quid Palfurio, si credimus Armillato, | ||
| quidquid conspicuum pulchrumque est aequore toto | ||
| 55 | res fisci est, ubicumque natat. donabitur ergo, | |
| ne pereat. iam letifero cedente pruinis | ||
| autumno, iam quartanam sperantibus aegris, | ||
| stridebat deformis hiems praedamque recentem | ||
| seruabat; tamen hic properat, uelut urgeat auster. | ||
| 60 | utque lacus suberant, ubi quamquam diruta seruat | |
| ignem Troianum et Vestam colit Alba minorem, | ||
| obstitit intranti miratrix turba parumper. | ||
| ut cessit, facili patuerunt cardine ualuae; | ||
| exclusi spectant admissa obsonia patres. | ||
| 65 | itur ad Atriden. tum Picens accipe dixit | |
| priuatis maiora focis. genialis agatur | ||
| iste dies. propera stomachum laxare sagina | ||
| et tua seruatum consume in saecula rhombum. | ||
| ipse capi uoluit. quid apertius? et tamen illi | ||
| 70 | surgebant cristae. nihil est quod credere de se | |
| non possit cum laudatur dis aequa potestas. | ||
| sed deerat pisci patinae mensura. uocantur | ||
| ergo in consilium proceres, quos oderat ille, | ||
| in quorum facie miserae magnaeque sedebat | ||
| 75 | pallor amicitiae. primus clamante Liburno | |
| currite, iam sedit rapta properabat abolla | ||
| Pegasus, attonitae positus modo uilicus Vrbi. | ||
| anne aliud tum praefecti? quorum optimus atque | 78 damnavit Heinrich || | |
| interpres legum sanctissimus omnia, quamuis | 79 quamuis temptaui : quamquam VΦς : quamque PRK : quippe Housman : tamquam Axelson || | |
| 80 | temporibus diris, tractanda putabat inermi | |
| iustitia. uenit et Crispi iucunda senectus, | ||
| cuius erant mores qualis facundia, mite | ||
| ingenium. maria ac terras populosque regenti | ||
| quis comes utilior, si clade et peste sub illa | ||
| 85 | saeuitiam damnare et honestum adferre liceret | |
| consilium? sed quid uiolentius aure tyranni, | ||
| cum quo de pluuiis aut aestibus aut nimboso | ||
| uere locuturi fatum pendebat amici? | ||
| ille igitur numquam derexit bracchia contra | ||
| 90 | torrentem, nec ciuis erat qui libera posset | |
| uerba animi proferre et uitam inpendere uero. | ||
| sic multas hiemes atque octogensima uidit | ||
| solstitia, his armis illa quoque tutus in aula. | ||
| proximus eiusdem properabat Acilius aeui | ||
| 95 | cum iuuene indigno quem mors tam saeua maneret | |
| et domini gladiis tam festinata; sed olim | ||
| prodigio par est in nobilitate senectus, | ||
| unde fit ut malim fraterculus esse gigantis. | ||
| profuit ergo nihil misero quod comminus ursos | ||
| 100 | figebat Numidas Albana nudus harena | |
| uenator. quis enim iam non intellegat artes | ||
| patricias? quis priscum illud miratur acumen, | ||
| Brute, tuum? facile est barbato inponere regi. | ||
| nec melior uultu quamuis ignobilis ibat | ||
| 105 | Rubrius, offensae ueteris reus atque tacendae, | |
| et tamen inprobior saturam scribente cinaedo. | ||
| Montani quoque uenter adest abdomine tardus, | ||
| et matutino sudans Crispinus amomo | ||
| quantum uix redolent duo funera, saeuior illo | ||
| 110 | Pompeius tenui iugulos aperire susurro, | |
| et qui uulturibus seruabat uiscera Dacis | ||
| Fuscus marmorea meditatus proelia uilla, | ||
| et cum mortifero prudens Veiento Catullo, | ||
| qui numquam uisae flagrabat amore puellae, | ||
| 115 | grande et conspicuum nostro quoque tempore monstrum, | |
| caecus adulator dirusque a ponte satelles, | 116 delevit Courtney || | |
| dignus Aricinos qui mendicaret ad axes | ||
| blandaque deuexae iactaret basia raedae. | ||
| nemo magis rhombum stupuit; nam plurima dixit | ||
| 120 | in laeuum conuersus, at illi dextra iacebat | |
| belua. sic pugnos Cilicis laudabat et ictus | 121 pugnos Scholte : punctus Nisbet : pugnas Ω || | |
| et pegma et pueros inde ad uelaria raptos. | ||
| non cedit Veiento, sed ut fanaticus oestro | ||
| percussus, Bellona, tuo diuinat et ingens | ||
| 125 | omen habes inquit magni clarique triumphi. | |
| regem aliquem capies, aut de temone Britanno | ||
| excidet Aruiragus. peregrina est belua: cernis | ||
| erectas in terga sudes? hoc defuit unum | 128 in Ω : per Housman || | |
| Fabricio, patriam ut rhombi memoraret et annos. | ||
| 130 | quidnam igitur censes? conciditur? absit ab illo | |
| dedecus hoc Montanus ait, testa alta paretur | ||
| quae tenui muro spatiosum colligat orbem. | ||
| debetur magnus patinae subitusque Prometheus. | ||
| argillam atque rotam citius properate, sed ex hoc | ||
| 135 | tempore iam, Caesar, figuli tua castra sequantur. | |
| uicit digna uiro sententia. nouerat ille | ||
| luxuriam imperii ueterem noctesque Neronis | ||
| iam medias aliamque famem, cum pulmo Falerno | ||
| arderet. nulli maior fuit usus edendi | ||
| 140 | tempestate mea: Circeis nata forent an | |
| Lucrinum ad stagnum Rutupinoue edita fundo | 141 stagnum Coleman : saxum Ω || | |
| ostrea callebat primo deprendere morsu, | ||
| et semel aspecti litus dicebat echini. | 143 semel Ω : simul Pricaeus, Scholte || | |
| surgitur et misso proceres exire iubentur | ||
| 145 | consilio, quos Albanam dux magnus in arcem | |
| traxerat attonitos et festinare coactos, | ||
| tamquam de Chattis aliquid toruisque Sygambris | ||
| dicturus, tamquam ex diuersis partibus orbis | ||
| anxia praecipiti uenisset epistula pinna. | ||
| 150 | atque utinam his potius nugis tota illa dedisset | |
| tempora saeuitiae, claras quibus abstulit Vrbi | ||
| inlustresque animas inpune et uindice nullo. | ||
| sed periit postquam cerdonibus esse timendus | ||
| coeperat: hoc nocuit Lamiarum caede madenti. | ||