D. Ivnii Ivvenalis
Satirae 3

Edidit breuique apparatu critico instruxit
Michael Hendry 2004

   
  Quamuis digressu ueteris confusus amici
  laudo tamen, uacuis quod sedem figere Cumis
  destinet atque unum ciuem donare Sibyllae.
  ianua Baiarum est et gratum limen amoeni     4 limen Nisbet : litus Ω ||
5 secessus. ego uel Prochytam praepono Suburae;
  nam quid tam miserum, tam solum uidimus, ut non
  deterius credas horrere incendia, lapsus
  tectorum adsiduos ac mille pericula saeuae
  Vrbis et Augusto recitantes mense poetas?
10 sed dum tota domus raeda componitur una,
11 substitit ad ueteres arcus madidamque Capenam.
17 in uallem Egeriae descendimus et speluncas   17-20 huc transposuit Jahn, delevit Jacoby ||
  dissimiles ueris. quanto praesentius esset
  numen aquis, uiridi si margine cluderet undas
20 herba nec ingenuum uiolarent marmora tofum.
12 hic, ubi nocturnae Numa constituebat amicae
  nunc sacri fontis nemus et delubra locantur
  Iudaeis, quorum cophinus fenumque supellex;
15 omnis enim populo mercedem pendere iussa est
16 arbor et eiectis mendicat silua Camenis.
21    Hic tunc Vmbricius ‘quando artibus’ inquit ‘honestis        
  nullus in Vrbe locus, nulla emolumenta laborum,
  res hodie minor est here quam fuit atque itidem cras   23 itidem Damsté : ideo Buecheler : eadem Ω ||
  deteret exiguis aliquid, proponimus illuc
25 ire, fatigatas ubi Daedalus exuit alas,
  dum noua canities, dum prima et recta senectus,
  dum superest Lachesi quod torqueat et pedibus me
  porto meis nullo dextram subeunte bacillo.
  cedamus patria. uiuant Artorius istic
30 et Catulus, maneant qui nigra in candida uertunt,   30 nigra Nisbet : nigrum Ω ||
  quis facile est aedem conducere, flumina, portus,
  siccandam eluuiem, portandum ad busta cadauer,
  et praebere caput domina uenale sub hasta.
  quondam hi cornicines et municipalis harenae
35 perpetui comites notaeque per oppida buccae
  munera nunc edunt et, uerso pollice uulgus
  cum iubet, occidunt populariter; inde reuersi
  conducunt foricas — et cur non omnia? — cum sint
  quales ex humili magna ad fastigia rerum
40 extollit quotiens uoluit Fortuna iocari.
  quid Romae faciam? mentiri nescio; librum,
  si malus est, nequeo laudare et poscere; motus
  astrorum ignoro; funus promittere patris
  nec uolo nec possum: ranarum uiscera numquam
45 inspexi; ferre ad nuptam quae mittit adulter,
  quae mandat, norunt alii; me nemo ministro
  fur erit, atque ideo nulli comes exeo tamquam
  mancus et extincta corpus non utile dextra.   48 extincta . . . dextra Marklandus, Eremita : extinctae . . . dextrae Ω ||
  quis nunc diligitur nisi conscius et cui feruens
50 aestuat occultis animus semperque tacendis?
  nil tibi se debere putat, nil conferet umquam,
  participem qui te secreti fecit honesti:
  carus erit Verri qui Verrem tempore quo uult
  accusare potest. tanti tibi non sit opaci   54 opaci Ω : opimi Buecheler ||
55 omnis harena Tagi quodque in mare uoluitur aurum,
  ut somno careas ponendaque praemia sumas
  tristis et a magno semper timearis amico.
  Quae nunc diuitibus gens acceptissima nostris
  et quos praecipue fugiam, properabo fateri,
60 nec pudor obstabit. non possum ferre, Quirites,
  Graecam Vrbem. quamuis quota portio faecis Achaei?
  iam pridem Syrus in Tiberim defluxit Orontes
  et linguam et mores et cum tibicine chordas
  obliquas nec non gentilia tympana secum
65 uexit et ad Circum iussas prostare puellas.
  ite, quibus grata est picta lupa barbara mitra.
  rusticus ille tuus sumit trechedipna, Quirine,
  et ceromatico fert niceteria collo.
  hic alta Sicyone, ast hic Amydone relicta,
70 hic Andro, ille Samo, | hic Trallibus aut Alabandis,
  Esquilias dictumque petunt a uimine collem,
  uiscera magnarum domuum dominique futuri.
  ingenium uelox, audacia perdita, sermo
  promptus et Isaeo torrentior. ede quid illum
75 esse uelis. quemuis hominem secum attulit ad nos:   75 uelis Nisbet : putes Ω ||
  grammaticus, rhetor, geometres, pictor, aliptes,
  augur, schoenobates, medicus, magus, omnia nouit
  Graeculus esuriens: in caelum iusseris, ibit.   78 iusseris : miseris PV ||
  in summa non Maurus erat neque Sarmata nec Thrax
80 qui sumpsit pinnas, mediis sed natus Athenis.
  horum ego non fugiam conchylia? me prior ille
  signabit fultusque toro meliore recumbet,
  aduectus Romam quo pruna et cottana uento?
  usque adeo nihil est quod nostra infantia caelum
85 hausit Auentini baca nutrita Sabina?
  quid quod adulandi gens prudentissima laudat
  sermonem indocti, faciem deformis amici,
  et longum inualidi collum ceruicibus aequat
  Herculis Antaeum procul a tellure tenentis,
90 miratur uocem angustam, qua deterius nec
  ille sonat quo mordetur gallina marito?
  haec eadem licet et nobis laudare, sed illis
  creditur. an melior, cum Thaida sustinet aut cum
  uxorem comoedus agit uel Dorida nullo
95 cultam palliolo? mulier nempe ipsa uidetur,
  non persona, loqui: uacua et plana omnia dicas
  infra uentriculum et tenui distantia rima.
  nec tamen Antiochus nec erit mirabilis illic
  aut Stratocles aut cum molli Demetrius Haemo:
100 natio comoeda est. rides, maiore cachinno
  concutitur; flet, si lacrimas conspexit amici,
  nec dolet; igniculum brumae si tempore poscas, 102 nec Ω : ac Schäublin ||
  accipit endromidem; si dixeris ‘aestuo’, sudat. 103 accipit : arripit Scholte ||
  non sumus ergo pares: melior, qui semper et omni
105 nocte dieque potest aliena sumere uultum
  a facie, iactare manus, laudare paratus,
  si bene ructauit, si rectum minxit amicus,
  si trulla inuerso crepitum dedit aurea fundo.
  praeterea sanctum nil restat ab inguine tutum, 109 nil restat Martyn : nihil est Ω ||
110 non matrona laris, non filia uirgo, nec ipse
  sponsus leuis adhuc, non filius ante pudicus.
  horum si nihil est, auiam resupinat amici.
  scire uolunt secreta domus atque inde timeri. 113 delevit Pinzger ||
  et quoniam coepit Graecorum mentio, transi
115 gymnasia atque audi facinus maioris abollae.
  Stoicus occidit Baream, delator amicum,
  discipulumque senex ripa nutritus in illa
  ad quam Gorgonei delapsa est pinna caballi.
  non est Romano cuiquam locus hic, ubi regnat
120 Protogenes aliquis uel Diphilus aut Hermarchus,
  qui gentis uitio numquam partitur amicum,
  solus habet. nam cum facilem stillauit in aurem
  exiguum de naturae patriaeque ueneno,
  limine summoueor, perierunt tempora longi
125 seruitii; nusquam minor est iactura clientis.
  Quod porro officium, ne nobis blandiar, aut quod
  pauperis hic meritum, si curet nocte togatus
  currere, cum praetor lictorem inpellat et ire
  praecipitem iubeat dudum uigilantibus orbis,
130 ne prior Albinam et Modiam collega salutet?
  diuitis hic seruo claudit latus ingenuorum
  filius; alter enim quantum in legione tribuni
  accipiunt donat Caluinae uel Catienae,
  ut semel aut iterum super illam palpitet; at tu,
135 cum tibi uestiti facies scorti placet, haeres
  et dubitas alta Chionen deducere sella.
  da testem Romae tam sanctum quam fuit hospes
  numinis Idaei, procedat uel Numa uel qui
  seruauit trepidam flagranti ex aede Mineruam:
140 protinus ad censum, de moribus ultima fiet
  quaestio. "quot pascit seruos? quot possidet agri
  iugera? quam multa magnaque paropside cenat?"
  quantum quisque sua nummorum seruat in arca,
  tantum habet et fidei. iures licet et Samothracum
145 et nostrorum aras, contemnere fulmina pauper
  creditur atque deos, dis ignoscentibus ipsis.
  quid quod materiam praebet causasque iocorum
  omnibus hic idem, si foeda et scissa lacerna,
  si toga sordidula est et rupta calceus alter
150 pelle patet, uel si consuto uolnere crassum
  atque recens linum ostendit non una cicatrix?
  nil habet infelix paupertas durius in se
  quam quod ridiculos homines facit. "exeat" inquit,
  "si pudor est, et de puluino surgat equestri,
155 cuius res legi non sufficit, et sedeant hic
  lenonum pueri quocumque ex fornice nati,
  hic plaudat nitidus praeconis filius inter 157 nitidus ς, Marklandus : nitidi Ω ||
  pinnirapi cultos iuuenes iuuenesque lanistae."
  sic libitum uano, qui nos distinxit, Othoni.
160 quis gener hic placuit censu minor atque puellae
  sarcinulis inpar? quis pauper scribitur heres?
  quando in consilio est aedilibus? agmine facto
  debuerant olim tenues migrasse Quirites.
  haut facile emergunt quorum uirtutibus obstat
165 res angusta domi, sed Romae durior illis
  conatus: magno hospitium miserabile, magno
  seruorum uentres, et frugi cenula magno.
  fictilibus cenare pudet, quod turpe negabis
  translatus subito ad Marsos mensamque Sabellam
170 contentusque illic ueneto duroque cucullo.
  pars magna Italiae est, si uerum admittimus, in qua
  nemo togam sumit nisi mortuus. ipsa dierum
  festorum herboso colitur si quando theatro
  maiestas tandemque redit ad pulpita notum
175 exodium, cum personae pallentis hiatum
  in gremio matris formidat rusticus infans,
  aequales habitus illic similesque uidebis
  orchestram et populum; clari uelamen honoris
  sufficiunt tunicae summis aedilibus albae.
180 hic ultra uires habitus nitor, hic aliquid plus
  quam satis est interdum aliena sumitur arca.
  commune id uitium est: hic uiuimus ambitiosa
  paupertate omnes. quid te moror? omnia Romae
  cum pretio. quid das, ut Cossum aliquando salutes,
185 ut te respiciat clauso Veiento labello?
  ille metit barbam, crinem hic deponit amatus; 186 amatus Guyet, Ruperti : amati Φ : amatum PRV ||
  plena domus libis uenalibus: accipe et istud
  fermentum tibi habe. praestare tributa clientes
  cogimur et cultis augere peculia seruis.
190 Quis timet aut timuit gelida Praeneste ruinam
  aut positis nemorosa inter iuga Volsiniis aut
  simplicibus Gabiis aut proni Tiburis arce?
  nos Vrbem colimus tenui tibicine fultam
  magna parte sui; nam sic labentibus obstat
195 uilicus et, ueteris rimae cum texit hiatum,
  securos pendente iubet dormire ruina.
  uiuendum est illic, ubi nulla incendia, nulli
  nocte metus. iam poscit aquam, iam friuola transfert
  Vcalegon, tabulata tibi iam tertia fumant:
200 tu nescis; nam si gradibus trepidatur ab imis,
  ultimus ardebit quem tegula sola tuetur
  a pluuia, molles ubi reddunt oua columbae.
  lectus erat Cordo Procula minor, urceoli sex
  ornamentum abaci, nec non et paruulus infra
205 cantharus et recubans sub eodem e marmore Chiron, 205 eodem e Housman : eodem Ω : eo de Valesius : rupto de Nisbet ||
  iamque uetus Graecos seruabat cista libellos
  et diuina opici rodebant carmina mures.
  nil habuit Cordus — quis enim negat? — et tamen illud
  perdidit infelix totum nihil. ultimus autem
210 aerumnae cumulus, quod nudum et frusta rogantem
  nemo cibo, nemo hospitio tectoque iuuabit.
  si magna Assaraci cecidit domus, horrida mater, 212 Assaraci Scholte : Asturici PSRVU : Asturi Φ ||
  pullati proceres, differt uadimonia praetor.
  tum gemimus casus Vrbis, tunc odimus ignem.
215 ardet adhuc, et iam accurrit qui marmora donet,
  conferat inpensas; hic nuda et candida signa,
  hic aliquid praeclarum Euphranoris et Polycliti 217 praeclarum Ω : praedarum ς, Housman ||
  aera, Asianorum uetera ornamenta deorum, 218 aera Housman : haec Ω ||
  hic libros dabit et forulos mediamque Mineruam,
220 hic modium argenti. meliora ac plura reponit
  Persicus orborum lautissimus et merito iam
  suspectus tamquam ipse suas incenderit aedes.
  si potes auelli Circensibus, optima Sorae
  aut Fabrateriae domus aut Frusinone paratur
225 quanti nunc latebras unum conducis in annum. 225 latebras temptaui : tenebras Ω ||
  hortulus hic puteusque breuis nec reste mouendus
  in tenuis plantas facili diffunditur haustu.
  uiue bidentis amans et culti uilicus horti
  unde epulum possis centum dare Pythagoreis.
230 est aliquid, quocumque loco, quocumque recessu,
  unius sese dominum fecisse lacertae.
  Plurimus hic aeger moritur uigilando (sed ipsum
  languorem peperit cibus inperfectus et haerens
  ardenti stomacho); nam quem meritoria somnum 234 quem H. Valesius : quae Ω ||
235 admittunt? magnis opibus dormitur in Vrbe.
  inde caput morbi: raedarum transitus arto
  uicorum in flexu et stantis conuicia mandrae
  eripient somnum Druso uitulisque marinis.
  si uocat officium, turba cedente uehetur
240 diues et ingenti curret super ora Liburna
  atque obiter leget aut scribet uel dormiet intus
  (namque facit somnum clausa lectica fenestra),
  ante tamen ueniet: nobis properantibus obstat
  unda prior, magno populus premit agmine lumbos
245 qui sequitur; ferit hic cubito, ferit assere duro
  alter, at hic tignum capiti incutit, ille metretam.
  pinguia crura luto, planta mox undique magna
  calcor, et in digito clauus mihi militis haeret.
  nonne uides quanto celebretur sportula fumo?
250 centum conuiuae, sequitur sua quemque culina.
  Corbulo uix ferret tot uasa ingentia, tot res
  inpositas capiti, quas recto uertice portat
  seruulus infelix et cursu uentilat ignem.
  scinduntur tunicae sartae modo, longa coruscat
255 serraco ueniente abies, atque altera pinum
  plaustra uehunt; nutant alte populoque minantur.
  nam si procubuit qui saxa Ligustica portat
  axis et euersum fudit super agmina montem,
  quid superest de corporibus? quis membra, quis ossa 259 de AHKTZ : e PRVGO ||
260 inuenit? obtritum uulgo perit omne cadauer 260 uulgo Eremita : uulgi Ω ||
  more animae. domus interea secura patellas
  iam lauat et bucca foculum excitat et sonat uncis 262 uncis temptaui : unctis Ω ||
  striglibus et pleno componit lintea guto.
  haec inter pueros uarie properantur, at ille
265 iam sedet in ripa taetrumque nouicius horret
  porthmea nec sperat caenosi gurgitis alnum
  infelix nec habet quem porrigat ore trientem.
  Respice nunc alia ac diuersa pericula noctis:
  quod spatium tectis sublimibus unde cerebrum
270 testa ferit, quotiens rimosa et curta fenestris
  uasa cadant, quanto percussum pondere signent
  et laedant silicem. possis ignauus haberi
  et subiti casus inprouidus, ad cenam si
  intestatus eas: adeo tot fata, quot illa
275 nocte patent uigiles te praetereunte fenestrae.
  ergo optes uotumque feras miserabile tecum,
  ut sint contentae patulas defundere pelues.
  Ebrius ac petulans, qui nullum forte cecidit, 278 qui Ω : quia Guyet ||
  dat poenas, noctem patitur lugentis amicum
280 Pelidae, cubat in faciem, mox deinde supinus:
  ergo non aliter poterit dormire; quibusdam 281 delevit Heinecke ||
  somnum rixa facit. sed quamuis inprobus annis
  atque mero feruens cauet hunc quem coccina laena
  uitari iubet et comitum longissimus ordo,
285 multum praeterea flammarum et aenea lampas:
  me, quem luna solet deducere uel breue lumen
  candelae, cuius dispenso et tempero filum,
  contemnit. miserae cognosce prooemia rixae,
  si rixa est, ubi tu pulsas, ego uapulo tantum.
290 stat contra starique iubet. parere necesse est;
  nam quid agas, cum te furiosus cogat et idem
  fortior? ‘unde uenis?’ exclamat, ‘cuius aceto,
  cuius conche tumes? quis tecum sectile porrum
294 sutor et elixi ueruecis labra comedit?
296 ede ubi consistas: in qua te quaero proseucha? 295-296 inter se transposuit Pinzger ||
295 nil mihi respondes? aut dic aut accipe calcem.’
297 dicere seu temptes aliquid tacitusue recedas, 297 seu Schrader : si Ω ||
  tantumdem est: feriunt pariter, uadimonia deinde
  iurati faciunt. libertas pauperis haec est: 299 iurati Scholte : irati Ω ||
300 pulsatus rogat et pugnis concisus adorat
  ut liceat paucis cum dentibus inde reuerti.
  nec tamen haec tantum metuas; nam qui spoliet te
  non derit clausis domibus postquam omnis ubique
  fixa catenatae siluit compago tabernae.
305 interdum et ferro subitus grassator agit rem,
  armato quotiens tutae custode tenentur
  et Pomptina palus et Gallinaria pinus:
  sic inde huc omnes tamquam ad uiuaria currunt.
  qua fornace graues, qua non incude catenae?
310 maximus in uinclis ferri modus, ut timeas ne
  uomer deficiat, ne marra et sarcula desint.
  felices proauorum atauos, felicia dicas
  saecula quae quondam sub regibus atque tribunis
  uiderunt uno contentam carcere Romam.
315 His alias poteram et pluris subnectere causas,
  sed iumenta uocant et sol inclinat. eundum est;
  nam mihi commota iamdudum mulio uirga
  adnuit. ergo uale nostri memor, et quotiens te
  Roma tuo refici properantem reddet Aquino,
320 me quoque ad Heluinam Cererem uestramque Dianam
  conuerte a Cumis. saturarum ego, ni pudet illas, 321 conuerte P1R : conuelle P2 : compelle Buecheler ||
  auditor gelidos ueniam caligatus in agros.’