CLAVDII CLAVDIANI
IN RVFINVM II
IV-V
 
 
  Praefatio II IV
 
  Pandite defensum reduces Helicona sorores,
     pandite. permissis iam licet ire choris.
  nulla per Aonios hostilis bucina campos
     carmina mugitu deteriore uetat.
5   tu quoque securis pulsa formidine Delphis
     floribus ultorem, Delie, cinge tuum.
  nullus Castalios latices et praescia fati
     flumina polluto barbarus ore bibit.
  Alpheus late rubuit Siculumque per aequor
10      sanguineas belli rettulit unda notas,
  agnouitque nouos absens Arethusa triumphos
     et Geticam sensit teste cruore necem.
  inmensis, Stilicho, succedant otia curis
     et nostrae patiens corda remitte lyrae,
15   nec pudeat longos interrupisse labores
     et tenuem Musis constituisse moram.
  fertur et indomitus tandem post proelia Mauors
     lassa per Odrysias fundere membra niues,
  oblitusque sui posita clementior hasta
20      Pieriis aures pacificare modis.
 
  Liber II V
 
      Iam post edomitas Alpes defensaque regna
  Hesperiae merita conplexus sede parentem
  auctior adiecto fulgebat sidere mundus,
  iamque tuis, Stilicho, Romana potentia curis
5   et rerum commissus apex, tibi credita fratrum
  utraque maiestas geminaeque exercitus aulae.
  Rufinus (neque enim patiuntur saeua quietem
  crimina pollutaeque negant arescere fauces)
  infandis iterum terras accendere bellis
10   incohat et solito pacem uexare tumultu.
  haec etiam secum: ‘quanam ratione tuebor
  spem uitae fragilem? qua tot depellere fluctus
  arte queam? premor hinc odiis, hine milite cingor.
  heu quid agam? non arma mihi, non principis ullus
15   auxiliatur amor. matura pericula surgunt;
  undique et inpositi radiant ceruicibus enses.
  quid restat nisi cuncta nouo confundere luctu
  insontesque meae populos miscere ruinae?
  euerso iuuat orbe mori: solacia leto
20   exitium commune dabit nec territus ante
  discedam: cum luce simul linquenda potestas.’
      Haec fatus, uentis ueluti si frena resoluat   22 resoluat C : remittat C ||
  Aeolus, abrupto gentes sic obice fudit
  laxauitque uiam bellis et, ne qua maneret
25   immunis regio, cladem diuisit in orbem
  disposuitque nefas. alii per terga ferocis
  Danubii solidata ruunt expertaque remos
  frangunt stagna rotis; alii per Caspia claustra
  Armeniasque niues inopino tramite ducti
30   inuadunt Orientis opes. iam pascua fumant
  Cappadocum uolucrumque parens Argaeus equorum,
  iam rubet altus Halys nec se defendit iniquo
  monte Cilix. Syriae tractus uastantur amoeni
  adsuetumque choris et laeta plebe canorum
35   proterit inbellem sonipes hostilis Oronten.
  hinc planctus Asiae; Geticis Europa cateruis
  ludibrio praedaeque datur frondentis ad usque
  Dalmatiae fines: omnis quae mobile Ponti
  aequor et Hadriacas tellus interiacet undas
40   squalet inops pecudum, nullis habitata colonis,
  instar anhelantis Libyae, quae torrida semper
  solibus humano nescit mansuescere cultu.
  Thessalus ardet ager; reticet pastore fugato
  Pelion; Emathias ignis populatur aristas.
45   nam plaga Pannoniae miserandaque moenia Thracum
  aruaque Moesorum iam nulli flebile damnum,
  sed cursus sollemnis erat campusque furori
  expositus, sensumque mali detraxerat usus.
  eheu quam breuibus pereunt ingentia causis!
50   imperium tanto quaesitum sanguine, tanto
  seruatum, quod mille ducum peperere labores,
  quod tantis Romana manus contexuit annis,
  proditor unus iners angusto tempore uertit.
      Vrbs etiam, magnae quae ducitur aemula Romae
55   et Calchedonias contra despectat harenas,
  iam non finitimo Martis terrore mouetur,
  sed propius lucere faces et rauca sonare
  cornua uibratisque peti fastigia telis
  aspicit. hi uigili muros statione tueri,
60   hi iunctis properant portus munire carinis.
  obsessa tamen ille ferus laetatur in urbe
  exultatque malis summaeque ex culmine turris   62 summaeque C : summoque C ||
  inpia uicini cernit spectacula campi:
  uinctas ire nurus, hunc per uada proxima mergi   64 per uada C : per uaga C : in uaga c | proxima c : caerula O ||
65   seminecem, hunc subito percussum uulnere labi
  dum fugit, hunc animam portis efflare sub ipsis;
  nec canos prodesse seni puerique cruore
  maternos undare sinus. inmensa uoluptas
  et risus plerumque subit; dolor adficit unus
70   quod feriat non ipse manu. uidet omnia late
  praeceptis incensa suis et crimine tanto
  luxuriat carumque sibi non abnuit hostem;
  iactabatque ultro, quod soli castra paterent
  sermonumque foret uicibus permissa facultas.   74 facultas C : potestas C ||
75   egregii quotiens exisset foederis auctor,
  stipatur sociis, circumque armata clientum
  agmina priuatis ibant famulantia signis.
  ipse inter medios, ne qua de parte relinquat
  barbariem, reuocat fuluas in pectora pelles
80   frenaque et inmanes pharetras arcusque sonoros
  adsimulat mentemque palam testatur amictu,
  nec pudet Ausonios currus et iura regentem
  sumere deformes ritus uestemque Getarum;
  insignemque habitum Latii mutare togati
85   maerent captiuae pellito iudice leges.
      Quis populi tum uultus erat! quae murmura furtim!
  (nam miseris ne flere quidem aut lenire dolorem
  colloquies inpune licet): ‘quonam usque feremus
  exitiale iugum? durae quis terminus umquam
90   sortis erit? quis nos funesto turbine rerum
  aut tantis soluet lacrimis, quos barbarus illinc,
  hinc Rufinus agit, quibus arua fretumque negatur?
  magna quidem per rura lues, sed maior oberrat
  intra tecta timor. tandem succurre ruenti
95   heu patriae, Stilicho! dilecta hic pignora certe,
  hic domus, hic thalamis primum genialibus omen,
  hic tibi felices erexit regia taedas.
  uel solus, sperate, ueni! te proelia uiso
  languescent auidique cadet dementia monstri.’
100       Talibus urgetur discors Aurora procellis.
  at Stilicho, Zephyris cum primum bruma remitti
  et iuga diffusis nudari coepta pruinis,
  partibus Italiae tranquilla in pace relictis,
  utraque castra mouens Phoebi properabat ad ortus,
105   Gallica discretis Eoaque robora turmis
  conplexus. numquam tantae dicione sub una
  conuenere manus nec tot discrimina uocum:
  illinc Armeniae uibratis crinibus alae
  herbida collectae facili uelamina nodo;
110   inde truces flauo comitantur uertice Galli,
  quos Rhodanus uelox, Araris quos tardior ambit
  et quos nascentes explorat gurgite Rhenus
  quosque rigat retro pernicior unda Garunnae,
  Oceani pleno quotiens inpellitur aestu.
115   mens eadem cunctis animique recentia ponunt
  uulnera; non odit uictus uictorue superbit.
  et quamuis praesens tumor et ciuilia nuper
  classica bellatrixque etiamnunc ira caleret,
  in ducis eximium conspirauere fauorem.
120   haud aliter Xerxen toto simul orbe secutus
  narratur rapuisse uagos exercitus amnes
  et telis umbrasse diem, cum classibus iret
  per scopulos tectumque pedes contemneret aequor.
      Vix Alpes transgressus erat, nec iam amplius errat
125   barbarus aduentumque tremens se cogit in unam
  planitiem tutoque includit pascua gyro;
  tum duplici fossa non exuperabile uallum
  asperat alternis sudibus murique locata
  in speciem caesis obtendit plaustra iuuencis.
130       At procul exanguis Rufinum perculit horror;
  infectae pallore genae; stetit ore gelato
  incertus peteretne fugam, ueniamne subactus
  posceret an fidos sese transferret in hostes.
  quid nunc diuitiae, quid fului uasta metalli
135   congeries, quid purpureis effulta columnis
  atria prolataeue iuuant ad sidera moles?
  audit iter numeratque dies spatioque uiarum
  metitur uitam. torquetur peste futura
  nec recipit somnos et saepe cubilibus amens
140   excutitur poenamque luit formidine poenae.
  sed redit in rabiem scelerumque inmane resumit
  ingenium sacrasque fores praediuitis aulae
  intrat et Arcadium mixto terrore precatur:
      ‘Per fratris regale iubar, per facta parentis
145   aetherii floremque tui te deprecor aeui,
  eripe me gladiis; liceat Stilichonis iniquas
  euitare minas. in nostram Gallia caedem
  coniurata uenit. quidquid ligat ultima Tethys,
  extremos ultra uolitat gens si qua Britannos,
150   mota mihi. tantis capiendi credimur armis;
  tot signis unum petitur caput. unde cruoris
  ista sitis? geminum caeli sibi uindicat axem
  et nullum uult esse parem. succumbere poscit 153 155b-156a (non orbita . . . capit) post parem inseruit Goodyear ||
  cuncta sibi. regit Italiam Libyamque coercet;
155   Hispanis Gallisque iubet; non orbita solis,
  non illum natura capit. quascumque parauit
  hic Augustus opes et quas post bella recepit,
  solus habet, possessa semel nec reddere curat.
  scilicet ille quidem tranquilla pace fruetur,
160   nos premet obsidio? quid partem inuadere temptat?
  deserat lllyricos fines; Eoa remittat
  agmina; fraternas ex aequo diuidat hastas,
  nec sceptri fueris tantum, sed militis heres.
  quod si dissimulas nostrae succurrere morti
165   nec prohibere paras, Manes et sidera testor:
  haec ceruix non sola cadet; miscebitur alter
  sanguis; nec Stygias ferar incomitatus ad umbras
  nec mea securus ridebit funera uictor!’
  haec ubi, dictatur facinus missusque repeiite
170   qui ferat extortas inuito principe uoces.
      Interea Stilicho iam laetior hoste propinquo
  nec multo spatii distantibus aequore uallis
  pugnandi cupidas accendit uoce cohortes.
  Armeniis frons laeua datur; per cornua Gallos
175   dexteriora locat. spumis ignescere frena,
  pulueris extolli nimbos lateque uideres
  surgere purpureis undantes anguibus hastas
  serpentumque uago caelum saeuire uolatu.
  inplet Thessaliam ferri nitor, antraque docti
180   cornipedis teneroque amnis reptatus Achilli
  et nemus Oetaeum radiat. clamore niualis
  Ossa tonat pulsoque fragor geminatur Olympo.
  intumuit uirtus et lucis prodigus arsit
  impetus; haud illos rupes, haud alta uetarent
185   flumina: praecipiti strauissent omnia cursu.
      Si tunc his animis acies conlata fuisset,
  prodita non tantas uidisset Graecia caedes,
  oppida semoto Pelopeia Marte uigerent,
  starent Arcadiae, starent Lacedaemonis arces;
190   non mare fumasset geminum flagrante Corintho
  nec fera Cecropiae traxissent uincula matres. 191 Cecropiae C : Cecropias C ||
  illa dies potuit nostris inponere finem
  cladibus et sceleris causas auferre futuri.
  inuida pro quantum rapuit Fortuna triuniphum!
195   inter equos interque tubas mandata feruntur
  regia et armati ueniunt ductoris ad aures.
      Obstipuit; simul ira uirum, simul obruit ingens
  maeror et ignauo tantum licuisse nocenti
  miratur. dubios anceps sententia uoluit
200   euentus, peragat pugnas an fortia coepta
  deserat. Illyricis ardet succurrere damnis:
  praeceptis obstare timet. reuerentia frangit
  uirtutis stimulos: hinc publica commoda suadent,
  hinc metus inuidiae. tandem indignatus ad astra
205   extollit palmas et ab imo pectore fatur:
      ‘Numina Romanis necdum satiata ruinis,
  si iuuat imperium penitus de stirpe reuelli,
  uno si placuit deleri saecula lapsu,
  si piget humani generis, prorumpat in arua
210   libertas effrena maris, uel limite iusto
  deuius errantes Phaethon confundat habenas.
  cur per Rufinum geritur? procumbere mundum
  hoc auctore pudet. mediis reuocamur ab armis
  (pro dolor!) et strictos deponere cogimur enses.
215   uos, arsurae urbes perituraque moenia, testor:
  cedo equidem et miserum permitto casibus orbem.
  flectite signa, duces. redeat iam miles Eous. 217 Eous C : Eois C ||
  parendum. taceant litui. prohibete sagittas.
  parcite contiguo - Rufinus praecipit! - hosti.’
220       His dictis omnes una fremuere manipli,
  quantum non Italo percussa Ceraunia fluctu,
  quantum non madidis elisa tonitrua Coris,
  secernique negant ereptaque proelia poscunt,
  insignemque ducem populus defendit uterque
225   et sibi quisque trahit. magno certatur amore,
  alternamque fidem non inlaudata lacessit
  seditio talique simul clamore mouentur: 227 mouentur C : mouetur C : queruntur c ||
      ‘Quis mihi nudatos enses, quis tela lacertis
  excutit et solui curuatos iiuperat arcus?
230   quisnam audet leges uibrato inponere ferro?
  inflammata semel nescit mitescere uirtus.
  iam mihi barbaricos sitientia pila cruores
  sponte uolant ultroque manus mucrone furenti
  ducitur et siccum gladium uagina recusat.
235   num patiar? semperne Getis discordia nostra
  proderit? en iterum belli ciuilis imago!
  quid consanguineas acies, quid diuidis olim
  concordes aquilas? non dissociabile corpus
  coniunctumque sumus. te quo libet ire sequemur.
240   te uel Hyperboreo damnatam sidere Thylen,
  te uel ad incensas Libyae comitabor harenas;
  Indorum si stagna petas rubrique recessus
  litoris, auriferum ueniam poturus Hydaspen;
  si caleare Notum secretaque noscere Nili
245   nascentis iubeas, mundum post terga relinquam;
  et quocumque loco Stilicho tentoria figet,
  haec patria est.’        Dux inde uetat: ‘desistite, quaeso,        
  atque auidam differte manum. cadat iste minacis
  inuidiae cumulus. non est uictoria tanti
250   ut uidear uicisse mihi. nos, fida iuuentus,
  ite, mei quondam socii.’ nec plura locutus
  flexit iter: uacuo qualis discedit hiatu
  impatiens remeare leo, quem plurima cuspis
  et pastorales pepulerunt igne cateruae,
255   inclinatque iubas demissaque lumina uelat
  et trepidas maesto rimatur murmure siluas.
      Vt sese legio uidit disiuncta relinqui,
  ingentem tollit gemitum galeasque solutis
  umectat lacrimis pressamque morantia uocem
260   thoracum ualidos pulsant suspiria nexus.
  ‘tradimur, heu, tantumque sequi prohibemur amorem!’
  exclamant. ‘spernisne tuas, dux optime, dextras,
  quas tibi uictrices totiens Bellona probauit?
  nos adeo uiles? adeo felicior axis
265   Hesperius, meruit qui te rectore teneri?
  quid nobis patriam, quid cara reuisere tandem
  pignora dilectosue iuuat coluisse penates?
  te sine dulce nihil. iam formidata tyranni
  tempestas subeunda mihi, qui forte nefandas
270   iam parat insidias, qui nos aut turpibus Hunis 270 iam parat O : imperat c : clam parat Koch ||
  aut inpacatis famulos praebebit Alanis;
  quamquam non adeo robur defecerit omne
  tantaue gestandi fuerit penuria ferri.
  tu, licet occiduo maneas sub cardine solis, 274 occiduo O : occidui c ||
275   tu mihi dux semper, Stilicho, nostramque uel absens
  experiere fidem. dabitur tibi debita pridem
  uictima: promissis longe placabere sacris.’
      Tristior Haemoniis miles digressus ab oris
  tangebat Macetum fines murosque subibat,
280   Thessalonica, tuos. sensu dolor haeret in alto
  abditus et tacitas uindictae praestruit iras,
  spectaturque fauens odiis locus aptaque leto
  tempora. nec quisquam tanta de pube repertus,
  proderet incautis qui corda minantia uerbis.
285   quae non posteritas, quae non mirabitur aetas
  tanti consilium uulgi potuisse taceri
  aut facinus tam grande tegi mentisque calorem
  non sermone uiae, non inter pocula rumpi?
  aequalis tantam tenuit constantia turbam,
290   et fuit arcanum populo. percurritur Haemus,
  deseritur Rhodope Thracumque per ardua tendunt,
  donec ad Herculei peruentum nominis urbem.
      Vt cessisse ducem, propius uenisse cohortes
  cognita Rufino, magna ceruice triumphal
295   omnia tuta ratus sceptrumque capessere feruet
  et coniuratos hortatur uoce clientes:
  ‘uicimus, expulimus, facilis iam copia regni.
  nullus ab hoste timor. quis enim, quem uisere solum
  horruit, hunc tanto munitum milite uincat?
300   quis ferat armatum, quem non superauit inermem?
  i nunc, exitium nobis meditare remotus
  incassum, Stilicho, dum nos longissima tellus
  diuidat et mediis Nereus interstrepat undis. 303 interstrepat C : interstrepit c : interfluat CI : interluat Heinsius ||
  Alpinas transire tibi me sospite rupes
305   haud dabitur. iaculis illinc me figere tempta.
  quaere ferox arcum, qui nostra ad moenia tendi
  possit ab Italia. non te monumenta priorum,
  non exempla uetant? quisnam conatus adire
  has iactat uitasse manus? detrusimus orbe
310   te medio tantisque simul spoliauimus armis.
  nunc epulas tempus, socii, nunc larga parare 311 parare C ] parari c ||
  munera donandumque nouis legionibus aurum.
  opportune meis oritur lux crastina uotis.
  quod nolit rex ipse uelit iubeatque coactus
315   in partem mihi regna dari. contingat in uno
  priuati fugisse modum crimenque tyranni.’
      Talibus adclamat dictis infame nocentum
  concilium, qui perpetuis creuere rapinis
  et quos una facit Rufino causa sodales,
320   inlicitum duxisse nihil. delicta fuere
  nexus amicitiae. iamiam conubia laeti
  despondent aliena sibi frustraque uicissim
  promittunt quas quisque petat, quas deuoret urbes.
      Coeperat humanos alto sopire labores
325   nox gremio, nigrasque sopor diffuderat alas.
  ille diu curis animum stimulantibus aegre
  labitur in somnos. uix toto corde quierat, 327 uix toto C : toto uix C ||
  ecce uidet diras alludere protinus umbras,
  quas dedit ipse neci. quarum quae clarior una
330   uisa loqui: ‘pro! surge toro. quid plurima uoluis
  anxius? haec requiem rebus finemque timori 331 timori C : labori C : laboris c : laborum c : dolori c ||
  allatura dies: omni iam plebe redibis
  altior et laeti manibus portabere uulgi.’
  has canit ambages. occulto fallitur ille
335   omine nec capitis sentit praesagia fixi.
      Iam summum radiis stringebat Lucifer Haemum
  festinamque rotam solito properantior urget
  tandem Rufini uisurus funera Titan:
  prosiluit stratis densaeque capacia turbae
340   atria regifico iussit splendere paratu
  exceptura dapes et, quod post uota daretur,
  insculpi propriis aurum fatale figuris.
  ipse salutatum reduces post proelia turmas
  iam regale tumens et principe celsior ibat
345   collaque femineo iactabat mollia gestu,
  imperii certus, tegeret ceu purpura dudum
  corpus et ardentes ambirent tempora gemmae.
      Vrbis ab angusto tractu, qua uergit in Austrum,
  planities uicina patet: nam cetera pontus
350   circuit exiguo dirimi se tramite passus. 350 tramite O : limite c ||
  hic ultrix acies ornatu fulgida Martis
  explicuit cuneos. pedites in parte sinistra
  consistunt. equites illinc poscentia cursum
  ora reluctantur pressis sedare lupatis,
356   et tremulos umeris gaudent uibrare colores,
355   hinc alii saeuum cristato uertice nutant,
  quos operit formatque chalybs — coniuncta per artem
  flexilis inductis animatur lamina membris,
  horribilis uisu: credas simulacra moueri
360   ferrea cognatoque uiros spirare metallo.
  par uestitus equis: ferrata fronte minantur
  ferratosque leuant securi uulneris armos.
  diuiso stat quisque loco, metuenda uoluptas
  cernenti pulcherque timor, spirisque remissis
365   mansuescunt uarii uento cessante dracones.
      Augustus ueneranda prior uexilla salutat.
  Rufinus sequitur, quo fallere cuncta solebat
  callidus adfatu, deuotaque bracchia laudat;
  nomine quemque uocat; natos patresque reuersis 369 uocat C : uocans C | natos C : natosque C : notosque C : natumque c ||
370   nuntiat incolumes. illi dum plurima ficto
  certatim sermone petunt, intendere longos
  a tergo amplexus insperatoque suprema
  circuitu sociare parant. decrescere campus
  incipit et clipeis in se redeuntia iunctis
375   curuo paulatim sinuantur cornua ductu:
  sic ligat inmensa uirides indagine saltus
  uenator, sic attonitos ad litora pisces
  aequoreus populator agit rarosque plagarum
  contrahit anfractus et hiantes colligit oras.
380   excludunt alios. cingi se feruidus ille 380 feruidus O : perfidus c, Goodyear ||
  nescit adhuc grauiterque adprensa ueste morantem
  increpat Augustum (scandat sublime tribunal,
  participem sceptri, socium declaret honoris),
  cum subito stringunt gladios. uox desuper ingens
385   infremuit: ‘nobis etiam, deterrime, nobis
  sperasti famulas inponere posse catenas?
  unde redi nescis? patiarne audire satelles,
  qui leges aliis libertatemque reduxi?
  bis domitum ciuile nefas, bis rupimus Alpes.
390   tot nos bella docent nulli seruire tyranno.’
      Deriguit. spes nulla fugae; seges undique ferri
  circumfusa micat; dextra laeuaque reuinctus
  haesit et ensiferae stupuit mucrone coronae:
  ut fera, quae nuper montes amisit auitos
395   altorumque exul nemorum damnatur harenae
  muneribus, commota ruit: uir murmure contra
  hortatur nixusque genu uenabula tendit;
  illa pauet strepitus cuneosque erecta theatri
  respicit et tanti miratur sibila uulgi.
400       Vnus per medios audendi promptior ense 400 promptior c, Goodyear : pronior O ||
  prosilit exerto dictisque et uulnere toruus
  impetit: ‘hac Stilicho, quem iactas pellere, dextra 402 impetit C : adpetit C : hac petit c ||
  te ferit; hoc absens inuadit uiscera ferro.’
  sic fatur meritoque latus transuerberat ictu.
405       Felix illa manus, talem quae prima cruorem
  hauserit et fessi poenam libauerit orbis!
  mox omnes fodiunt hastis artusque trementes
  dilaniant; uno tot corpore pila tepescunt
  et non infecto puduit mucrone reuerti.
410   hi uultus auidos et adhuc spirantia uellunt
  lumina, truncatos alii rapuere lacertos;
  amputat ille pedes, umerum quatit ille solutis
  nexibus; hic fracti reserat curuamina dorsi; 413 reserat O : resecat c ||
  hic iecur, hic cordis fibras. hic pandit anhelas
415   pulmonis latebras. spatium non inuenit ira
  nec locus est odiis. consumpto funere uix tum
  deseritur sparsumque perit per tela cadauer:
  sic mons Aonius rubuit, cum Penthea ferrent
  Maenades aut subito mutatum Actaeona cornu
420   traderet insanis Latonia uirgo Molossis. 420 uirgo O : uisa c ||
  criminibusne tuis speras, Fortuna, mederi
  et male donatum certas aequare fauorem
  suppliciis? una tot milia morte rependis?
  euersis agedum Rufinum diuide terris.
425   da caput Odrysiis, truncum mereantur Achiui.
  quid reliquis dabitur? nec singula membra peremptis
  sufficiunt populis.        Vacuo plebs undique muro
  iam secura fluit; senibus non obstitit aetas
  uirginibusue pudor; uiduae, quibus ille maritos
430   abstulit, orbataeque ruunt ad gaudia matres
  insultantque alacres. laceros iuuat ire per artus
  pressaque calcato uestigia sanguine tingui.
  nec minus adsiduis flagrant elidere saxis
  prodigiale caput, quod iam de cuspide summa
435   nutabat digna rediens ad moenia pompa.
  dextera quin etiam ludo concessa uagatur
  aera petens fraudesque animi persoluit auari 437 fraudesque C : poenasque C ||
  terribili lucro uiuosque imitata retentus
  cogitur adductis digitos inflectere neruis.
440       Desinat elatis quisquam confidere rebus
  instabilesque deos ac lubrica numina discat.
  illa manus, quae sceptra sibi gestanda parabat,
  cuius se totiens summisit ad oscula supplex
  nobilitas, inhumata diu miseroque reuulsa
445   corpore, feralem quaestum post fata poposcit. 445 poposcit O : reposcit c ||
  aspiciat quisquis nimium sublata secundis
  colla gerit: triuiis calcandus spargitur ecce,
  qui sibi pyramidas, qui non cedentia templis
  ornatura suos extruxit culmina manes;
450   et qui Sidonio uelari credidit ostro,
  nudus pascit aues. iacet en, qui possidet orbem,
  exiguae telluris inops et puluere raro
  per partes tegitur nusquam totiensque sepultus.
      Senserunt conuexa necem tellusque nefandum
455   amolitur onus iam respirantibus astris.
  infernos grauat umbra lacus. pater Aeacus horret
  intrantemque etiam latratu Cerberus urget.
  tunc animae, quas ille fero sub iure peremit,
  circumstant nigrique trahunt ad iudicis urnam
460   infesto fremitu: ueluti pastoris in ora
  commotae glomerantur apes, qui dulcia raptu
  mella uehit, pinnasque cient et spicula tendunt
  et tenuis saxi per propugnacula cinctae 463 cinctae O : cunctae c : iunctae Heinsius ||
  rimosam patriam dilectaque pumicis antra
465   defendunt pronoque fauos examine uelant.
      Est locus infaustis quo conciliantur in unum
  Cocytos Phlegethonque uadis; inamoenus uterque
  alueus; hic uoluit lacrimas, hic igne redundat.
  turris per geminos, flammis munitior, amnes
470   porrigitur solidoque rigens adamante sinistrum
  proluit igne latus; dextro Cocytia findit
  aequora triste gemens et fluctu concita plangit. 472 fluctu C : fletu C ||
  huc post emeritam mortalia saecula uitam
  deueniunt. ibi nulla manent discrimina fati,
475   nullus honos, uanoque exutum nomine regem
  proturbat plebeius egens. quaesitor in alto
  conspicuus solio pertemptat crimina Minos
  et iustis dirimit sontes. quos nolle fateri
  uiderit, ad †mala† transmittit uerbera fratris: 479 mala contra metrum C : mala mox C : mali mox C : saeui C : saeua C : rigidi c : ualidi Hall ||
480   nam iuxta Rhadamanthus agit. cum gesta superni
  curriculi totosque diu perspexerit actus,
  exaequat damnum meritis et muta ferarum
  cogit uincla pati. truculentos ingerit ursis
  praedonesque lupis; fallaces uulpibus addit.
485   at qui desidia semper uinoque grauatus,
  indulgens Veneri, uoluit torpescere luxu,
  hunc suis immundi pingues detrudit in artus
  qui iusto plus esse loquax arcanaque sueuit
  prodere, piscosas fertur uicturus in undas, 489 uicturus O : taciturnus uel fortasse taciturus Birt : naturus Postgate ||
490   ut nimiam pensent aeterna silentia uocem.
  quos ubi per uarias annis ter mille figuras
  egit, Lethaeo purgatos flumine tandem
  rursus ad humanae reuocat primordia formae.
      Tum quoque dum lites Stygiique negotia soluit
495   dura fori ueteresque reos ex ordine quaerit,
  Rufinum procul ecce notat uisuque seuero
  lustrat et ex imo concussa sede profatur:
      ‘Huc superum labes, huc insatiabilis auri
  proluuies pretioque nihil non ause parato,
500   quodque mihi summum scelus est, huc inprobe legum
  uenditor Arctoi stimulator perfide Martis.
  cuius ob innumeras strages angustus Auerni
  iam sinus et plena lassatur portitor alno!
  quid demens manifesta negas? en pectus inustae
505   deformant maculae uitiique inoleuit imago
  nec sese commissa tegunt. genus omne dolorum
  in te ferre libet: dubio tibi pendula rupes
  inmineat lapsu, uolucer te torqueat axis,
  te refugi fallant latices atque ore natanti
510   arescat decepta sitis dapibusque relictis
  in tua mansurus migret praecordia uultur.
  quamquam omnes alii, quos haec tormenta fatigant,
  pars quota sunt, Rufine, tui! quid tale uel audax
  fulmine Salmoneus uel lingua Tantalus egit
515   aut inconcesso Tityos deliquit amore?
  cunctorum si facta simul iungantur in unum,
  praecedes numero. cui tanta piacula quisquam
  supplicio conferre ualet? quid denique dignum
  omnibus inueniam, uincant cum singula poenas?
  tollite de mediis animarum dedecus umbris.
520   aspexisse sat est. oculis iam parcite nostris
  et Ditis purgate domos. agitate flagellis
  trans Styga, trans Erebum, uacuo mandate barathro
  infra Titanum tenebras infraque recessus
525   Tartareos imumque Chaos, qua noctis opacae
  fundamenta latent; penitusque ibi mersus anhelet, 526 penitusque C : penitus C : praecepsque C : praeceps C : princeps C : pariterque C ||
  dum rotat astra polus, feriunt dum litora uenti.’ 527 feriunt C : feriant C ||
§