CLAVDII CLAVDIANI
IN RVFINVM I
II-III
 
 
  Praefatio I II
 
  Phoebeo domitus Python cum decidit arcu
     membraque Cirrhaeo fudit anhela iugo,
  qui spiris tegeret montes, hauriret hiatu
     flumina, sanguineis tingeret astra iubis,   4 tingeret uel tangeret C ||
5   iam liber Parnasus erat, nexuque solutum   5 solutum c : soluto O ||
     coeperat erecta surgere fronde nemus,
  concussaeque diu spatiosis tractibus orni
     securas uentis explicuere comas,
  et qui uipereo spumauit saepe ueneno
10      Cephisos nitidis purior ibat aquis.
  omnis 'io Paean' regio sonat, omnia Phoebum
     rura canunt, tripodas plenior aura rotat,
  auditoque procul Musarum carmine dulci
     ad Themidis coeunt antra seuera dei.   14 seuera O : sonora Heinsius : serena Ker ||
15   nunc alio domini telis Pythone perempto
     conuenit ad nostram sacra caterua lyram,
  qui stabilem seruans Augustis fratribus orbem
     iustitia pacem, uiribus arma regit.   18 regit c : regunt C : regat Buecheler ||
 
  Liber I III
 
      Saepe mihi dubiam traxit sententia mentem,
  curarent superi terras an nullus inesset
  rector et incerto fluerent mortalia casu.
  nam cum dispositi quaesissem foedera mundi
5   praescriptosque mari fines annique meatus
  et lucis noctisque uices, tunc omnia rebar
  consilio firmata dei, qui lege moueri
  sidera, qui fruges diuerso tempore nasci,
  qui uariam Phoeben alieno iusserit igni
10   conpleri Solemque suo, porrexerit undis
  litora, tellurem medio librauerit axe.
  sed cum res hominum tanta caligine uolui
  aspicerem laetosque diu florere nocentes
  uexarique pios, rursus labefacta cadebat
15   religio causaeque uiam non sponte sequebar   15 causaeque O ] sectaeque Ker ||
  alterius, uacuo quae currere semina motu
  adfirmat magnumque nouas per inane figuras   17 nouas O ] uagas Birt ||
  fortuna non arte regi, quae numina sensu
  ambiguo uel nulla putat uel nescia nostri.
20   abstulit hunc tandem Rufini poena tumultum
  absoluitque deos. iam non ad culmina rerum
  iniustos creuisse queror; tolluntur in altum
  ut lapsu grauiore ruant. nos pandite uati,
  Pierides, quo tanta lues eruperit ortu.
25       Inuidiae quondam stimulis incanduit atrox
  Allecto, placidas late cum cerneret urbes.
  protinus infernas ad limina taetra sorores,
  concilium deforme, uocat. glomerantur in unum
  innumerae pestes Erebi, quascumque sinistro
30   Nox genuit fetu: nutrix Discordia belli,
  imperiosa Fames, leto uicina Senectus
  inpatiensque sui Morbus Liuorque secundis
  anxius et scisso maerens uelamine Luctus
  et Timor et caeco praeceps Audacia uultu
35   et Luxus populator opum, quem semper adhaerens
  infelix humili gressu comitatur Egestas,
  foedaque Auaritiae conplexae pectora matris
  insomnes longo ueniunt examine Curae.
  conplentur uario ferrata sedilia coetu
40   toruaque conlectis stipatur curia monstris.
  Allecto stetit in mediis uulgusque tacere
  iussit et obstantes in tergum reppulit angues
  perque umeros errare dedit. tum corde sub imo
  inclusam rabidis patefecit uocibus iram:
45       'Sicine tranquillo produci saecula cursu,
  sic fortunatas patiemur uiuere gentes?
  quae noua corrupit nostros clementia mores?   47 corrupit C : corrumpit C ||
  quo rabies innata perit? quid inania prosunt
  uerbera, quid facibus nequiquam cingimur atris?
50   heu nimis ignauae, quas Iuppiter arcet Olympo,
  Theodosius terris. en aurea nascitur aetas,
  en proles antiqua redit. Concordia, Virtus,
  cumque Fide Pietas alta ceruice uagantur
  insignemque canunt nostra de plebe triumphum.
55   pro dolor! ipsa mihi liquidas delapsa per auras
  Iustitia insultat uitiisque a stirpe recisis
  elicit oppressas tenebroso carcere leges.
  at nos indecores longo torpebimus aeuo
  omnibus eiectae regnis? agnoscite tandem
60   quid Furias deceat; desuetas sumite uires
  conuentuque nefas tanto decernite dignum.
  iam cupio Stygiis inuadere nubibus astra,
  iam flatu uiolare diem, laxare profundo
  frena mari, fluuios ruptis inmittere ripis,
65   et rerum uexare fidem.' sic fata cruentum
  mugiit et totos serpentum erexit hiatus
  noxiaque effudit concusso crine uenena.
      Anceps motus erat uulgi: pars maxima bellum
  indicit superis, pars Ditis iura tuetur,
70   dissensuque alitur rumor: ceu murmurat alti
  inpacata quies pelagi, cum flamine fracto
  durat adhuc saeuitque tumor dubiumque per aestum
  lassa recedentis fluitant uestigia uenti.
      Inproba mox surgit tristi de sede Megaera,
75   quam penes insani fremitus animique profanus
  error et undantes spumis furialibus irae:
  non nisi quaesitum cognata caede cruorem
  inlicitumue bibit, patrius quem fuderit ensis,
  quem dederint fratres; haec terruit Herculis ora
80   et defensores terrarum polluit arcus,
  haec Athamanteae derexit spicula dextrae,
  haec Agamemnonios intra bacchata penates
  alternis misit iugulis; hac auspice taedae
  Oedipoden matri, natae iunxere Thyesten.
85   quae tunc horrisonis effatur talia dictis:
      'Signa quidem, o sociae, diuos attollere contra   86 o sociae C : sociae C ||
  nec fas est nec posse reor; sed laedere mundum
  si libet et populis commune intendere letum,
  est mihi prodigium cunctis inmanius hydris,
90   tigride mobilius feta, uiolentius Austris
  acribus, Euripi refluis incertius undis,
  Rufinus, quem prima meo de matre cadentem
  suscepi gremio. paruus reptauit in isto
  saepe sinu teneroque per ardua colla uolutus
95   ubera quaesiuit fletu, linguisque trisulcis
  mollia lambentes finxerunt membra cerastae.
  meque etiam tradente dolos artesque nocendi
  edidicit simulare fidem sensusque minaces
  protegere et blando fraudem praetexere risu,
100   plenus saeuitiae lucrique cupidine feruens.
  non Tartesiacis illum satiarit harenis
  tempestas pretiosa Tagi, non stagna rubentis
  aurea Pactoli; totumque exhauserit Hermum,
  ardebit maiore siti. quam fallere mentes
105   doctus et unanimos odiis turbare sodales!
  talem progenies hominum si prisca tulisset,
  Pirithoum fugeret Theseus, offensus Oresten
  desereret Pylades, odisset Castora Pollux.
  ipsa quidem uinci fateor rapidoque magistram
110   praeuenit ingenio. nec plus sermone morabor:
  solus habet scelerum quidquid possedimus omnes.
  hunc ego, si uestrae res est accommoda turbae,
  regalem ad summi producam principis aulam.
  sit licet ipse Numa grauior, sit denique Minos,   114 ipse C : ille C ||
115   cedet et insidiis nostri flectetur alumni.'
      Orantem sequitur clamor cunctaeque profanas
  porrexere manus inuentaque tristia laudant.
  illa ubi caeruleo uestes conexuit angue
  nodauitque adamante comas, Phlegethonta sonorum
120   poscit et ambusto flagrantis ab aggere ripae
  ingentem piceo succendit gurgite pinum
  pigraque ueloces per Tartara concutit alas.
      Est locus extremum pandit qua Gallia litus
  Oceani praetentus aquis, ubi fertur Vlixes
125   sanguine libato populum mouisse silentem.
  illic umbrarum tenui stridore uolantum
  flebilis auditur questus; simulacra coloni
  pallida defunctasque uident migrare figuras.
  hinc dea prosiluit Phoebique egressa serenos
130   infecit radios ululatuque aethera rupit
  terrifico: sensit ferale Britannia murmur
  et Senonum quatit arua fragor reuolutaque Tethys
  substitit et Rhenus proiecta torpuit urna.
  tunc in canitiem mutatis sponte colubris
135   longaeuum mentita senem rugisque seueras
  persulcata genas et ficto languida passu
  inuadit muros Elusae, notissima dudum
  tecta petens, oculisque diu liuentibus haesit
  peiorem mirata uirum; tum talia fatur:
140       'Otia te, Rufine, iuuant frustraque iuuentae
  consumis florem patriis inglorius aruis?
  heu nescis quid fata tibi, quid sidera donent,
  quid Fortuna paret: toto dominabere mundo
  si parere uelis! artus ne sperne seniles!
145   namque mihi magicae uires aeuique futuri
  praescius ardor inest; noui quo Thessala cantu
  eripiat lunare iubar, quid signa sagacis
  Aegypti ualeant, qua gens Chaldaea uocatis
  imperet arte deis, nec me latuere fluentes
150   arboribus suci funestarumque potestas
  herbarum, quidquid letali germine pollens   151 germine c : gramine O ||
  Caucasus et Scythicae uernant in crimina
  rupes, quas legit Medea ferox et callida Circe.
  saepius horrendos Manes sacrisque citaui
155   nocturnis Hecaten et condita funera traxi
  carminibus uictura meis, multosque canendo,
  quamuis Parcarum restarent fila, peremi.
  ire uagas quercus et fulmen stare coegi
  uersaque non prono curuaui flumina lapsu
160   in fontes reditura suos. neu uana locutum
  me fortasse putes, mutatos cerne penates.'
  dixerat, et niueae (mirum!) coepere columnae
  ditari subitoque trabes lucere metallo.
      Inlecebris capitur, nimiumque elatus auaro
165   pascitur intuitu. sic rex ad prima tumebat
  Maeonius, pulchro cum uerteret omnia tactu;
  sed postquam riguisse dapes fuluamque reuinctos
  in glaciem uidit latices, tum munus acerbum
  sensit et inuiso uotum damnauit in auro.
170   ergo animi uictus 'sequimur quocumque uocabis,
  seu tu uir seu numen' ait, patriaque relicta
  Eoas Furiae iussu tendebat ad arces,
  instabilesque olim Symplegadas et freta remis
  incluta Thessalicis, celsa qua Bosporos urbe
175   splendet et Odrysiis Asiam discriminat oris.
      Vt longum permensus iter ductusque maligno
  stamine fatorum claram subrepsit in aulam,
  ilicet ambitio nasci, discedere rectum,
  uenum cuncta dari. profert arcana, clientes
180   fallit et ambitos a principe uendit honores.
  ingeminat crimen, commoti pectoris ignem
  nutrit et exiguum stimulando uulnus acerbat.
  ac uelut innumeros amnes accedere Nereus
  nescit et undantem quamuis hinc hauriat Histrum,
185   hinc bibat aestiuum septeno gurgite Nilum,
  par semper similisque manet: sic fluctibus auri
  expleri calor ille nequit. cuicumque monile
  contexture gemmis aut praedia culta fuissent,
  Rufino populandus erat, dominoque parabat
190   exitium fecundus ager; metuenda colonis
  fertilitas; laribus pellit, detrudit auitis
  finibus; aut aufert uiuis aut occupat heres.
  congestae cumulantur opes orbisque ruinas
  accipit una domus; populi seruire coacti
195   plenaque priuato succumbunt oppida regno.
      Quo, uaesane, ruis? teneas utrumque licebit
  Oceanum, laxet rutilos tibi Lydia fontes,
  iungantur solium Croesi Cyrique tiaras,
  numquam diues eris, numquam satiabere quaestu.
200   semper inops quicumque cupit. contentus honesto
  Fabricius paruo spernebat munera regum
  sudabatque graui consul Serranus aratro
  et casa pugnaces Curios angusta tegebat.
  haec mihi paupertas opulentior, haec mihi tecta
205   culminibus maiora tuis. ibi quaerit inanes
  luxuries nocitura cibos: hic donat inemptas
  terra dapes. rapiunt Tyrios ibi uellera fucos
  et picturatae saturantur murice uestes;
  hic radiant flores et prati uiua uoluptas
210   ingenio uariata suo. fulgentibus illic
  surgunt strata toris; hic mollis panditur herba
  sollicitum curis non abruptura soporem.
  turba salutantum latas ibi perstrepit aedes;
  hic auium cantus, labentis murmura riui.
215   uiuitur exiguo melius; natura beatis
  omnibus esse dedit, si quis cognouerit uti.
  haec si nota forent, frueremur simplice cultu,
  classica non gemerent, non stridula fraxinus iret,
  non uentus quateret puppes, non machina muros.
220       Crescebat scelerata sitis praedaeque recentis
  incestus flagrabat amor, nullusque petendi
  cogendiue pudor: crebris periuria nectit
  blanditiis; sociat perituro foedere dextras.
  si semel e tantis poscenti quisque negasset,
225   effera praetumido quatiebat corda furore.
  quae sic Gaetuli iaculo percussa leaena
  aut Hyrcana premens raptorem belua partus
  aut serpens calcata furit? iurata deorum
  maiestas teritur; nusquam reuerentia mensae.
230   non coniunx, non ipse simul, non pignora caesa
  sufficiunt odiis; non extinxisse propinquos,
  non notos egisse sat est; excindere ciues
  funditus et nomen gentis delere laborat.
  nec celeri perimit leto; crudelibus ante
235   suppliciis fruitur; cruciatus, uincla, tenebras
  dilato mucrone parat. pro saeuior ense
  parcendi rabies concessaque uita dolori!
  mors adeone parum? causis fallacibus instat,
  arguit attonitos se iudice. cetera segnis,
240   ad facinus uelox, penitus regione remotas
  inpiger ire uias: non illum Sirius ardens
  brumaue Riphaeo stridens Aquilone retardat
  effera torquebant auidae praecordia curae,
  effugeret ne quis gladios neu perderet ullum
245   Augusto miserante nefas. non flectitur annis,
  non aetate labat: iuuenum rorantia colla
  ante patrum uultus stricta cecidere securi;
  ibat grandaeuus nato moriente superstes
  post trabeas exul. quis prodere tanta relatu
250   funera, quis caedes possit deflere nefandas?
  quid tale inmanes umquam gessisse feruntur
  uel Sinis Isthmiaca pinu uel rupe profunda
  Sciron uel Phalaris tauro uel carcere Sulla?
  o mites Diomedis equi, Busiridis arae
255   clementes! iam, Cinna, pius, iam, Spartace, lenis
  Rufino conlatus eris!        Deiecerat omnes
  occultis odiis terror tacitique sepultos
  suspirant gemitus indignarique uerentur.
  at non magnanimi uirtus Stilichonis eodem
260   fracta metu; solus medio sed turbine rerum
  contra letiferos rictus contraque rapacem
  mouit tela feram, uolucris non praepete cursu
  uectus equi, non Pegaseis adiutus habenis.
  hic cunctis optata quies, hic sola pericli
265   turris erat clipeusque trucem proiectus in hostem,
  hic profugis sedes aduersaque signa furori,
  seruandis hic castra bonis. hucusque minatus
  haerebat retroque fuga cedebat inerti:
  haud secus hiberno tumidus cum uertice torrens
270   saxa rotat uoluitque nemus pontesque reuellit,
  frangitur obiectu scopuli quaerensque meatum
  spumat et inlisa montem circumtonat unda.
      Qua dignum te laude feram, qui paene ruenti
  lapsuroque tuos umeros obieceris orbi?
275   te nobis, trepidae sidus ceu dulce carinae,
  ostendere dei, geminis quae lassa procellis
  tunditur et uicto trahitur iam caeca magistro.
  Inachius rubro perhibetur in aequore Perseus.
  Neptuni domuisse pecus, sed tutior alis:
280   te non pinna uehit; rigida cum Gorgone Perseus:
  tu non uipereo defensus crine Medusae;
  illum uilis amor suspensae uirginis egit:
  te Romana salus. taceat superata uetustas,
  Herculeos conferre tuis iam desinat actus.
285   una Cleonaeum pascebat silua leonem;
  Arcadiae saltum uastabat dentibus unum
  saeuus aper, tuque, o conpressa matre rebellis,
  non ultra Libyae fines, Antaee, nocebas
  solaque fulmineo resonabat Creta iuuenco
290   Lernaeamque uirens obsederat hydra paludem.
  hoc monstrum non una palus, non una tremebat
  insula, sed Latia quidquid dicione subactum
  diuidit a primis Gangen horrebat Hiberis.
  hoc neque Geryones triplex nec turbidus Orci
295   ianitor aequabit nec si concurrat in unum
  uis hydrae Scyllaeque fames et flamma Chimaerae.
      Certamen sublime diu, sed moribus inpar,
  uirtutum scelerumque fuit. iugulare minatur,
  tu prohibes; ditem spoliat, tu reddis egenti.
300   eruit, instauras; accendit proelia, uincis.
  ac, uelut infecto morbus crudescere caelo
  incipiens primos pecudum depascitur artus,
  mox populos urbesque rapit uentisque perustis
  corruptos Stygiam pestem desudat in amnes,
305   sic auidus praedo iam non per singula saeuit,
  sed sceptris inferre minas omnique perempto
  milite Romanas ardet prosternere uires.
  iamque Getas Histrumque mouet Scythiamque receptat        
  auxilio traditque suas hostilibus armis
310   reliquias. mixtis descendit Sarmata Dacis,
  et qui cornipedes in pocula uulnerat audax
  Massagetes caesamque bibens Maeotin Alanus
  membraque qui ferro gaudet pinxisse Gelonus,
  Rufino collecta manus. uetat ille domari
315   innectitque moras et congrua tempora differt.
  nam tua cum Geticas strauisset dextra cateruas,
  ulta ducis socii letum, parsque una maneret
  debilior facilisque capi, tunc inpius ille
  proditor imperii coniuratusque Getarum
320   distulit instantes eluso principe pugnas,
  Hunorum laturus opem, quos adfore bello
  norat et inuisis mox se coniungere castris.
      Est genus extremos Scythiae uergentis in ortus
  trans gelidum Tanain, quo non famosius ullum
325   Arctos alit. turpes habitus obscaenaque uisu
  corpora; mens duro numquam cessura labori;
  praeda cibus, uitanda Ceres, frontemque secari
  ludus et occisos pulchrum iurare parentes.
  nec plus nubigenas duplex natura biformes
330   cognatis aptauit equis: acerrima nullo
  ordine mobilitas insperatique recursus.
  quos tamen inpauidus contra spumantis ad Hebri
  tendis aquas, sic ante tubas aciemque precatus:
  'Mauors. nubifero seu tu procumbis in Haemo
335   seu te cana gelu Rhodope seu remige Medo
  sollicitatus Athos seu caligantia nigris
  ilicibus Pangaea tenent, accingere mecum
  et Thracas defende tuos. si laetior adsit
  gloria, uestita spoliis donabere quercu.'
340       Audiit illa pater scopulisque niualibus Haemi
  surgit et hortatur celeres clamore ministros:
  'fer galeam, Bellona, mihi nexusque rotarum
  tende, Pauor. frenet rapidos Formido iugales.   343 frenet O : frena c ||
  festinas urgete manus. meus ecce paratur
345   ad bellum Stilicho. qui me de more tropaeis
  ditat et hostiles suspendit in arbore cristas.
  communes sonipes litui, communia nobis
  signa canunt iunctoque sequor tentoria curru.'
  sic fatus campo insiluit lateque fugatas
350   hinc Stilicho turmas, illinc Gradiuus agebant
  et clipeis et mole pares: stat cassis utrique
  sidereis hirsuta iubis loricaque cursu
  aestuat et largo satiatur uulnere cornus.
      Acrior interea uoto multisque Megaera
355   luxuriata malis maestam deprendit in arce
  Iustitiam diroque prior sic ore lacessit:
  'en tibi prisca quies renouataque saecula rursus,
  ut rebare, uigent! en nostra potentia cessit
  nec locus est usquam Furiis! huc lumina flecte.
360   aspice barbaricis iaceant quot moenia flammis,
  quas mihi Rufinus strages quantumque cruoris
  praebeat et quantis epulentur caedibus hydri.
  linque homines sortemque meam, pete sidera, notis
  autumni te redde plagis, qua uergit in Austrum
365   Signifer: aestiuo sedes uicina Leoni
  iam pridem gelidaeque uacant confinia Librae.
  atque utinam per magna sequi conuexa liceret!'
      Diua refert: 'non ulterius bacchabere demens.
  iam poenas tuus iste dabit, iam debitus ultor
370   inminet, et terras qui nunc ipsumque fatigat
  aethera nec uili moriens condetur harena.
  iamque aderit laeto promissus Honorius aeuo
  nec forti genitore minor nec fratre corusco,
  qui subiget Medos, qui cuspide proteret Indos.
375   sub iuga uenturi reges; calcabitur asper
  Phasis equo pontemque pati cogetur Araxes,
  tuque simul grauibus ferri religata catenis
  expellere die debellatasque draconum
  tonsa comas imo barathri claudere recessu.
380   tum tellus communis erit, tum limite nullo
  discernetur ager; nec uomere sulcus obunco   381 obunco C : adunco C
  findetur: subitis messor gaudebit aristis.
  rorabunt querceta fauis; stagnantia passim   383 fauis C : fauos C ||
  uina fluent oleumque lacus; nec murice tinctis   384 oleumque Heinsius : oleique O ||
385   uelleribus quaeretur honos, sed sponte rubebunt
  attonito pastore greges pontumque per omnem
  ridebunt uirides gemmis nascentibus algae.'
§