|
|
|
| |
Aspice sudantes uenerando pondere
fratres, |
| |
diuino meritos semper
honore coli, |
| |
iusta quibus rapidae cessit reuerentia
flammae |
3 iussa
Burmannus || |
| |
et mirata uagas
rettulit Aetna faces. |
4 rettulit
Heinsius : reppulit O || |
| 5 |
conplexi manibus fultos ceruice
parentes |
| |
attollunt uultus
adcelerantque gradus. |
| |
grandaeui gemina sublimes prole
feruntur |
| |
et cara notos
inplicuere mora. |
| |
nonne uides ut saeua senex incendia
monstret, |
| 10 |
ut trepido genetrix
inuocet ore deos? |
| |
erexit formido comam, perque omne
metallum |
| |
fusus in attonito
palluit aere tremor. |
| |
in iuuenum membris animosus cernitur
horror |
| |
aeque oneri metuens
inpauidusque sui. |
| 15 |
reiectae uento chlamydes. dextram exerit
ille |
| |
contentus laeua
sustinuisse patrem; |
| |
ast illi duplices in nodum colligit
ulnas |
| |
cautior in sexu
debiliore labor. |
| |
hoc quoque praeteriens oculis ne forte
relinquas |
| 20 |
artificis tacitae quod
meruere manus: |
| |
nam consanguineos eadem cum forma
figuret, |
| |
hic propior matri fit
tamen, ille patri. |
| |
dissimiles annos sollertia temperat
artis: |
| |
alter in alterius
redditur ore parens, |
| 25 |
et noua germanis paribus discrimina
praebens |
| |
diuisit uultus cum
pietate faber. |
| |
| |
O bene naturae memores, documenta
supernae |
| |
iustitiae, iuuenum
lumina, uota senum, |
28 lumina Heinsius
: numina uel nomina uel munera O : culmina Jeep
|| |
| |
qui spretis opibus medios properastis in
ignes |
| 30 |
nil praeter sanctam
tollere canitiem. |
| |
haud equidem inmerito tanta uirtute
repressas |
| |
Enceladi fauces
obriguisse reor. |
| |
ipse redundantem frenauit Mulciber
Aetnam, |
| |
laederet exempli ne
monumenta pii. |
| 35 |
senserunt elementa fidem: patri adfuit
aether |
35 patri c,
Heinsius : pater O || |
| |
terraque maternum
sedula iuuit onus. |
| |
quod si notus amor prouexit in astra
Laconas, |
| |
Aenean Phrygio raptus
ab igne pater, |
| |
si uetus Argolicos inlustrat gloria
fratres, |
| 40 |
qui sua materno colla
dedere iugo, |
| |
cur non Amphinomo, cur non tibi, fortis
Anapi, |
| |
aeternum Siculus
templa dicauit honos? |
| |
plura licet summae dederit Trinacria
laudis, |
43 laudis Heinsius
: laudi O || |
| |
nouerit hoc maius se
genuisse nihil, |
| 45 |
nec doleat damnis quae deuius intulit
ardor, |
| |
nec gemat exustas igne
furente domos: |
| |
non potuit pietas flamma cessante
probari; |
| |
emptum est ingenti
clade perenne decus. |
|
§ |